Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Galatas Epistula Sancti Pauli Apostoli - 2

Ad Galatas Epistula Sancti Pauli Apostoli

2 1Deinde post annos quattuordecim, iterum ascendi Hierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito; 
ascendi autem secundum revelationem; et contuli cum illis evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem his, qui observabantur, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem. 
2 his qui videbantur
Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, compulsus est circumcidi. 
3 cum esset gentilis
4Sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent;
quibus neque ad horam cessimus subicientes nos, ut veritas evangelii permaneat apud vos.
5 cessimus subiectioni

Ab his autem, qui videbantur esse aliquid — quales aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus personam hominis non accipit — mihi enim, qui observabantur, nihil contulerunt, 
6 mihi enim qui videbantur
7sed e contra, cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis
8— qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes —
et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae communionis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem;
9 et Barnabae societatis
10tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.

11Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. 
Prius enim quam venirent quidam ab Iacobo, cum gentibus comedebat; cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos, qui ex circumcisione erant.
12 cum gentibus edebat
Et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei, ita ut et Barnabas simul abduceretur illorum simulatione.
13 ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione
14Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii, dixi Cephae coram omnibus: “ Si tu, cum Iudaeus sis, gentiliter et non Iudaice vivis, quomodo gentes cogis iudaizare?”. 
15Nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores,
scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.
16 et nos in Christo Iesu credimus | propter quod ex operibus legis

Quodsi quaerentes iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit!
17 Quod si quaerentes
18Si enim, quae destruxi, haec iterum aedifico, praevaricatorem me constituo.
19Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci: 
20vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me. 
Non irritam facio gratiam Dei; si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est.
21 Non abicio gratiam Dei

Note al testo

2 his qui videbantur
3 cum esset gentilis
5 cessimus subiectioni
6 mihi enim qui videbantur
9 et Barnabae societatis
12 cum gentibus edebat
13 ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione
16 et nos in Christo Iesu credimus | propter quod ex operibus legis
17 Quod si quaerentes
21 Non abicio gratiam Dei