Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 25

Proverbiorum

25 1Hae quoque parabolae Salomonis, quas transcripserunt viri Ezechiae regis Iudae.

2Gloria Dei est celare verbum,

et gloria regum investigare sermonem.

3Caelum prae altitudine et terra prae profunditate,

et cor regum inscrutabile.

4Aufer scorias de argento,

et egredietur vas pro argentario.

5Aufer impium de conspectu regis,

et firmabitur iustitia thronus eius.

6Ne gloriosus appareas coram rege

et in loco magnorum ne steteris.

7Melius est enim ut dicatur tibi: «Ascende huc»,

quam ut humilieris coram principe.

8Quae viderunt oculi tui,

ne proferas in iurgio cito,

quoniam quid facies postea,

cum dehonestaverit te amicus tuus?

9Causam tuam tracta cum amico tuo

et secretum extranei ne reveles,

10ne forte insultet tibi, cum audierit,

et contumelia tua revocari non poterit.

11Mala aurea in ornatibus argenteis,

verbum prolatum in tempore suo.

12Inauris aurea et margaritum fulgens

sapiens, qui arguit super aurem audientem.

13Sicut frigus nivis in die messis,

ita legatus fidelis ei, qui misit eum:

animam ipsius recreat.

14Nubes et ventus et pluviae non sequentes

vir gloriosus et promissa non complens.

15Mel invenisti? Comede, quod sufficit tibi,

ne forte satiatus evomas illud.

17Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui,

ne quando satiatus oderit te.

18Malleus et gladius et sagitta acuta

homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.

19Dens putridus et pes vacillans,

qui sperat super infideli in die angustiae.

20Sicut exuens pallium in die frigoris,

sicut acetum in nitro,

qui cantat carmina cordi tristi.

Si esurierit inimicus tuus, ciba illum;

si sitierit, pota illum:
21 Vg cum Gr et Syr omittit pane post ciba illum; Gr et Syr omittunt aquam post pota illum, contra TM

22prunas enim congregabis super caput eius,

et Dominus reddet tibi.

23Ventus aquilo parturit pluvias,

et faciem tristem lingua detrahens.

24Melius est sedere in angulo domatis

quam cum muliere litigiosa et in domo communi.

25Aqua frigida animae sitienti

et nuntius bonus de terra longinqua.

26Fons turbatus pede et vena corrupta

iustus cadens coram impio.

27Mel nimium comedere non est bonum,

nec quaestus gloriae est gloria.

28Urbs diruta et absque muro

vir, qui non potest cohibere spiritum suum.

Note al testo

21 Vg cum Gr et Syr omittit pane post ciba illum; Gr et Syr omittunt aquam post pota illum, contra TM