Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Osee - 12

Osee

12
1Circumdedit me in fraude Ephraim,
et in dolo domus Israel;
— Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deo
et cum Sancto fidelis» —.

14Per prophetam autem eduxit Dominus
Israel de Aegypto,
et per prophetam custoditus est.

2Ephraim pascit ventum
et sequitur aestum;
tota die mendacium et violentiam multiplicat
et foedus cum Assyriis init
et oleum in Aegyptum fert.

3Iudicium ergo Domini cum Iuda,
et visitatio super Iacob;
iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei.
4In utero supplantavit fratrem suum
et in robore suo luctatus est cum Deo.

5Et luctatus est cum angelo et praevaluit;
flevit et deprecatus est eum.
In Bethel invenit eum
et ibi locutus est nobiscum

6Dominus, Deus exercituum:
Dominus memoriale eius.

7«Et tu ad Deum tuum converteris;
caritatem et iudicium custodi
et spera in Deo tuo semper».

8Chanaan, in manu eius statera dolosa,
fraudem diligit.

9Et dixit Ephraim: «Verumtamen dives effectus sum,
inveni opes mihi,
omnes labores mei non invenient mihi
iniquitatem, quam peccavi».

10«Ego autem Dominus, Deus tuus
ex terra Aegypti;
adhuc sedere te faciam in tabernaculis,
sicut in diebus conventus.

11Et loquar ad prophetas
et ego visionem multiplicabo
et in manu prophetarum proponam similitudines».

Si Galaad iniquitas fuerat,
prorsus inanes facti sunt;
in Galgala bobus immolantes,
etiam altaria eorum erunt quasi acervi
super sulcos agri.
12 Bobus – Lege cum Vg lišwārîm; TM «boves» (hablographia)

13Fugit Iacob in regionem Aram;
et servivit Israel pro uxore
et pro uxore custos fuit.

15Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime,
sed sanguinem eius super eum relinquet
et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus.

Note al testo

12 Bobus – Lege cum Vg lišwārîm; TM «boves» (hablographia)