Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Secundus Samuelis - 23

Secundus Samuelis

23 1Haec autem sunt verba David novissima:

«Dixit David filius Isai,

dixit vir constitutus in alto,

christus Dei Iacob,

suavis psalta Israel.

2Spiritus Domini locutus est per me,
et sermo eius super linguam meam.

3Locutus est Deus Israel,

mihi dixit Petra Israel:

“Dominator hominum iustus,

dominator in timore Dei

4est sicut lux aurorae, oriente sole,

mane absque nubibus;

de splendore post pluviam

herba oritur de terra”.

5Nonne sic est domus mea cum Deo?

Quia pactum aeternum statuit mihi,

dispositum in omnibus atque munitum.

Cunctam enim salutem meam et omne desiderabile

nonne faciet germinare?

6Praevaricatores autem

quasi spinae abiectae universi,

quae non tolluntur manibus;

et si quis tangere voluerit eas,

armabitur ferro et ligno lanceato,

igneque succensae comburentur».

7 Omitte baššabet (= in sedendo); irrepsit ex v. 8

Haec nomina fortium David:

    Iesbaal Hachamonites, princeps inter tres, ipse levavit hastam suam super octingentos, quos interfecit impetu uno.

8 Iesbaal Hachamonites - Lege jišbaal haḥakmōnî (cfr. Gr, VL et 1Par 11,11); TM jōšēb bašebet (= sedens in sedendo) taḥmōnî (corruptum ex jišbōšet haḥakmōnî)
Tres - Lege cum GrL, Theod et Vg haššelōšāh; TM «tertius»
Levavit hastam suam - Lege cum 1Par 11,11 ‛ôrēr ’et-ḥănîtô; TM ‛ădînô hā‛eṣnô (?)

Post hunc Eleazar filius Dodo Ahohites, inter tres fortes. Qui erat cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt illuc in proelium.
9 Omitte cum 1Par 11,12 ben- (filius) ante Ahohites
Qui erat - Adde cum 1 Par 11,13 hû’ hājā
In Aphesdommim, quando Philithim - Lege be’efes dammin wehappelištîm (cfr. 1Par 11,13; 1 Sam 17,1); TM «quando exprobrarent Philisthim»    
10Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos, donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio; fecitque Dominus salutem magnam in die illa, et populus reversus est tantum ad spolia detrahenda.

Et post hunc Samma filius Age Ararites. Et congregati sunt Philisthim in Lehi; erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthim,
11 Ararites - Lege hāḥărārî (cfr. v. 33; 1Par 11,34)
Lehi - Lege leḥjā (cfr. GrL, Idc 15,9); TM laḥajjāh
12stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam.

Et descenderunt tres de triginta et venerunt tempore messis ad David in speluncam Odollam; castra autem Philisthinorum erant posita in valle Raphaim.
13 Tres - Lege cum qere, 21 mss, vers et 1Par 11,15 šelōšāh; TM ketib «triginta»
14Et David erat tunc in praesidio; porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.
Desideravit igitur David et ait: «O si quis mihi daret potum aquae de cisterna, quae est in Bethlehem iuxta portam!».
15 De cisterna - Lege cum qere et 1Par 11,17s mibbôr; TM «de puteo»
16Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat iuxta portam, et attulerunt ad David. At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino
dicens: «Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hoc. Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum periculo, bibam?». Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.

17 Bibam - Cum Gr et Vg ’ešteh

Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit. Nominatus in triginta
18 Triginta - Lege cum 2 mss et Syr haššelōšîm; TM «de tribus»; ita adhuc bis: vv. 19.22
19et inter triginta nobilior eratque eorum princeps; sed usque ad tres primos non pervenerat.

Et Banaias filius Ioiadae vir fortissimus magnorum operum de Cabseel. Ipse percussit duos filios Ariel de Moab, et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
20 Vir fortissimus - Lege cum (qere) Gr (Vg) ’îš ḥajil; TM qere «filius viri fortis»; ketib «filius viri viventis»
Filios Ariel de Moab - Insere cum GrLB be et lege mimmô’āb; TM «duos Ariel, Moab»
Cisterna - Lege cum qere et Vg habbōr; TM ketib «puteo»
Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum procerae staturae habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum cum baculo, vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua.
21 Procerae staturae - Lege cum 1Par 11,23 ’îšmiddāh; TM «cuius aspectus» (?)
22Haec fecit Banaias filius Ioiadae, et ipse nominatus inter triginta fortissimos.
23Erat autem nobilior inter triginta; verumtamen usque ad tres non pervenerat. Fecitque eum David sibi caput satellitum suorum.

Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de Bethlehem,
24 De Bethlehem - Lege cum 6 mss, GrL, Vg et Par mibbêt-leḥem; TM «Bethlehem»
25Samma de Harod, Elica de Harod,
26Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,
Abiezer de Anathoth, Sobbochai de Husa,
27 Sobbochai - Lege cum Grmss et 1Par 11,29 sibbekaj; TM mebunnaj
28Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,
Heled filius Baana Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin,
29 Heled - Lege cum 20 mss, Vg et 1Par 11,30 ḥeled; TM ḥeleb
Banaia Pharathonites, Heddai de torrentibus Gaas,
30 Pharathonites - Lege TM cum articulo, ita in 1Par 11,31
Abibaal Arbathites, Azmaveth de Bahurim,
31 Abibaal - Lege (cfr. 1Par 11,32) ’ăbîbaal; TM ’abîalbôn
Bahurim - Lege (cfr. 1Par 11,33) habbaḥūrimî; TM habbarḥumî  
Eliaba de Saalbon, Iasen de Gun,
32 Iasen de Gun - Lege (cfr. GrL et 1Par 11,34) jāšēn haggûnî; TM omittit de Gun
Ionathan filius Samma de Arar, Ahiam filius Sarar Ararites.
33 Filius - Insere (cfr. GL et 1Par 11,34) ben-ante šammāh, et trahe Ionathan ad initium v. 33 (a v. 32)
Ararites - Lege cum 1Par 11,34 hāhărārî; TM in qere sine articulo
34Eliphalet filius Aasbai Maachathitae, Eliam filius Achitophel Gilonites,
35Hesro de Carmel, Pharai de Arab,
36Igal filius Nathan de Soba, Bani de Gad,
37Selec de Ammon, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae,
38Hira Iethrites, Gareb et ipse Iethrites,
39Urias Hetthaeus.
Omnes triginta septem.

Note al testo