Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Secundus Maccabaeorum - 6

Secundus Maccabaeorum

6 1Sed non post multum temporis misit rex senem quendam Atheniensem, qui compelleret Iudaeos, ut se transferrent a patriis legibus et Dei legibus ne uterentur;
2ontaminare etiam, quod in Hierosolymis erat, templum et cognominare Iovis Olympii, et in Garizim, prout erant hi, qui locum inhabitabant, Iovis Hospitalis.
3Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio.
4Nam templum luxuria et comissationibus gentium erat plenum, scortantium cum meretricibus et in sacratis porticibus mulieribus adhaerentium, insuper et intro inferentium ea, quae non licebat;
5altare etiam plenum erat illicitis, quae legibus prohibebantur.
6Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies sollemnes patrii servabantur, nec simpliciter Iudaeum se esse quisquam confitebatur.
7Ducebantur autem cum amara necessitate per singulos menses in die natalis regis ad sacrificium et, cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati pompam Libero celebrare.
Decretum autem exiit in proximas Graecorum civitates, suggerente Ptolemaeo, ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos agerent, ut sacrificarent;
8 Suggerente Ptolemaeo – Nonnulli mss Graeci, Syr et LaLXV «suggerentibus Ptolomaeis»; LaBM «... civitates... Ptolomaeorum»
9eos autem, qui nollent transire ad instituta Graecorum, interficerent; erat ergo videre instantem miseriam.
10Duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse; quas infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros praecipitaverunt.
11Alii vero ad proximas coeuntes speluncas, ut latenter septimam diem celebrarent, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem sibimet auxilium ferre pro claritate sanctissimi diei.


12Obsecro autem eos, qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus, sed reputent illas poenas non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.
13Etenim multo tempore non sinere eos, qui gerunt impie, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.
14Non enim, sicut et in aliis nationibus, Dominus patienter ferens exspectat, ut eas, cum pervenerint in plenitudinem peccatorum, puniat, ita et in nobis statuit esse,
15ne, peccatis nostris in finem devolutis, demum in nos vindicet;
16propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet, corripiens vero per aerumnas populum suum non derelinquit.
17Sed haec nobis ad commonitionem dicta sint; paucis autem veniendum est ad narrationem.

18Eleazarus quidam, unus de primoribus scribarum, vir iam aetate provectus et aspectu faciei decorus, aperto ore compellebatur carnem porcinam manducare.
19At ille magis cum illustri fama mortem quam cum exsecratione vitam complectens, voluntarie praeibat ad supplicium,
20exspuens autem, quemadmodum oportet accedere eos, qui sustinent non admittere illa, quae non est fas gustare, propter nimium vivendi amorem.
21Hi autem, qui iniquo sacrificio praepositi erant, propter antiquam cum viro amicitiam tollentes eum secreto rogabant, ut afferret carnes, quibus uti ei liceret quaeque ab ipso paratae essent, et fingeret se eas manducare, quas rex imperaverat de sacrificii carnibus,
22ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem cum illis amicitiam consequeretur humanitatem.
23At ille, consilio decoro inito ac digno aetate et senectutis eminentia et acquisita nobilique canitie atque optima a puero vitae disciplina, magis autem sancta et a Deo condita legislatione, consequenter sententiam ostendit: cito, dicens, dimitterent ad inferos.
24«Non enim aetati nostrae dignum est fingere, ut multi adulescentium arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad morem alienigenarum
25et ipsi propter meam simulationem et propter modicum et pusillum vitae tempus decipiantur propter me, et exsecrationem atque maculam meae senectuti conquiram.
26Nam etsi in praesenti tempore evasero eam, quae ex hominibus est, poenam, manus tamen Omnipotentis nec vivus nec defunctus effugiam.
27Quam ob rem viriliter nunc vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo;
28adulescentibus autem exemplum forte reliquero, ut prompto animo ac fortiter pro sacris ac sanctis legibus honesta morte perfungantur». Et cum haec dixisset, confestim ad supplicium venit;
29ipsis autem, qui eum ducebant, illam, quam paulo ante habuerant erga eum benevolentiam, in iram convertentibus, propterea quod sermones dicti, sicut ipsi arbitrabantur, essent amentia.
30Cumque coepisset plagis mori, ingemiscens dixit: «Domino, qui habet sanctam scientiam, manifestum est quia cum a morte possem liberari, duros secundum corpus sustineo dolores flagellatus, secundum animam vero propter ipsius timorem libenter haec patior».
31Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus, sed et plurimis ex gente mortem suam ad exemplum fortitudinis et memoriam virtutis relinquens.

Note al testo

8 Suggerente Ptolemaeo – Nonnulli mss Graeci, Syr et LaLXV «suggerentibus Ptolomaeis»; LaBM «... civitates... Ptolomaeorum»