Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Maccabaeorum - 16

Primus Maccabaeorum

16 1Et ascendit Ioannes de Gazaris et nuntiavit Simoni patri suo, quae fecit Cendebaeus.
2Et vocavit Simon duos filios seniores, Iudam et Ioannem, et ait illis: «Ego et fratres mei et domus patris mei expugnavimus hostes Israel ab adulescentia usque in hunc diem, et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel saepius.
3Nunc autem senui, vos autem in misericordia sufficientes estis in annis; estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra; auxilium vero de caelo vobiscum sit». 
4Et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites; et profecti sunt ad Cendebaeum et dormierunt in Modin
5et surrexerunt mane et abierunt in campum. Et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum, et fluvius torrens erat inter medium ipsorum.
6Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem; et transfretavit primus, et viderunt eum viri et transierunt post eum.
7Et divisit populum, et equites in medio peditum; erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis. 
8Et exclamaverunt tubis, et in fugam conversus est Cendebaeus et castra eius, et ceciderunt ex eis multi vulnerati; residui autem in munitionem fugerunt.
9Tunc vulneratus est Iudas frater Ioannis; Ioannes autem insecutus est eos, donec venit Cedron, quam aedificavit.
10Et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni; et ceciderunt ex illis duo milia virorum. Et reversus est in Iudaeam in pace.

11Et Ptolemaeus filius Abubi constitutus erat dux in campo Iericho et habebat argentum et aurum multum;
12erat enim gener summi sacerdotis.
13Et exaltatum est cor eius, et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius, ut tolleret eos.
14Simon autem perambulans civitates, quae erant in regione, et sollicitudinem gerens earum descendit in Iericho ipse et Matthathias et Iudas filii eius, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo, hic est mensis Sabath.
15Et suscepit eos filius Abubi in munitiunculam, quae vocatur Doc, cum dolo, quam aedificavit; et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros.
16Et, cum inebriatus esset Simon et filii eius, surrexit Ptolemaeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius.
17Et fecit deceptionem magnam et reddidit mala pro bonis.
18Et scripsit haec Ptolemaeus et misit regi, ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet ei civitates et regionem.
19Et misit alios in Gazaram tollere Ioannem; et tribunis misit epistulas, ut venirent ad se, et daret eis argentum et aurum et dona.
20Et alios misit occupare Ierusalem et montem templi.
21Et praecurrens quidam nuntiavit Ioanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia: «Misit te quoque interfici».
22Ut audivit autem, vehementer expavit et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos; cognovit enim quia quaerebant eum perdere.

23Et cetera sermonum Ioannis et bellorum eius et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et aedificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum eius,
24ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.