Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Maccabaeorum - 1

Primus Maccabaeorum

1 Et factum est, postquam percussit Alexander Philippi Macedo, qui prius regnavit in Graecia, egressus de terra Cetthim, Darium regem Persarum et Medorum,
[S]Sigla Codicum:

Signa, quibus usus est ipse De Bruyne ad singulas indicandas recensiones, sunt sequentes littarae: L = codex Lugdunensis ineuntis saeculi IX;   G = codex S. Germani primi medii saeculi IX;   X = codex Cardinalis Ximenes exeuntis saeculi IX, qui nunc Matriti invenitur;   B = codex Studiorum Universitatis Bononiensis saec. XI-XII;   Vg = textus Vulgatae;   M = sive loci libri primi Maccabaeorum, qui relati sunt in Speculo Pseudoaugustini, sive codex libri secundi bibliothecae Ambrosianae (saec. XI-XII).
  
Alia signa breviora:   La = versiones Latinae;   Arm = versio Armenia;   Gr = textus Graecus;   Syr = versio Syriaca;   Syr II = recensio versionis Syriacae (tantum usque ad 1 Mac 14,25), quae invenitur in codice Ambrosiano (editio ab A. M. Ceriani, Mediolani 1876 ss.).
2constituit proelia multa et obtinuit munitiones et interfecit reges terrae;
3et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est cor eius.
4Et congregavit virtutem fortem nimis et obtinuit regiones gentium et tyrannos, et facti sunt illi in tributum.
5Et post haec decidit in lectum et cognovit quia moreretur;
6et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a iuventute, et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret.
7Et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est.
8Et obtinuerunt pueri eius regnum, unusquisque in loco suo;
9et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem eius, et filii eorum post eos annis multis. Et multiplicata sunt mala in terra.

10Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus Epiphanes filius Antiochi regis, qui fuerat Romae obses, et regnavit in anno centesimo tricesimo septimo regni Graecorum.
11In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes: «Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala».
12Et bonus visus est sermo in oculis eorum;
13et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem, et dedit illis potestatem, ut facerent iustitias gentium.
14Et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum;
15et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venumdati sunt, ut facerent malum.

16Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et coepit regnare in terra Aegypti, ut regnaret super duo regna.
17Et intravit in Aegyptum in multitudine gravi, in curribus et elephantis et equitibus et navium multitudine;
18et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie eius et fugit, et ceciderunt vulnerati multi.
19Et comprehenderunt civitates munitas in terra Aegypti, et accepit spolia terrae Aegypti.
20Et reversus est Antiochus, postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno, et ascendit ad Israel et ad Hierosolyma in multitudine gravi
21et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius
22et mensam propositionis et libatoria et phialas et pateras aureas et velum et coronas et ornamentum aureum, quod in facie templi erat; et comminuit omnia.
23Et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos, quos invenit;
24et, sublatis omnibus, abiit in terram suam et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna.

25Et factus est planctus magnus in Israel et in omni loco eorum;
26et ingemuerunt principes et seniores, virgines et iuvenes infirmati sunt, et speciositas mulierum immutata est,
27omnis maritus sumpsit lamentum, et, quae sedebat in toro maritali, lugebat;
28et commota est terra super habitantes in ea, et universa domus Iacob induit confusionem.

29Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iudae et venit Ierusalem cum turba magna;
30et locutus est ad eos verba pacifica in dolo, et crediderunt ei. Et irruit super civitatem repente et percussit eam plaga magna et perdidit populum multum ex Israel.
31Et accepit spolia civitatis et succendit eam igne et destruxit domos eius et muros eius in circuitu;
32et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt.
33Et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis; et facta est illis in arcem.
34Et posuerunt illic gentem peccatricem, viros iniquos, et convaluerunt in ea;
35et posuerunt arma et escas et, congregatis spoliis Ierusalem, reposuerunt illic; et facti sunt in laqueum magnum.
36Et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israel semper;
37et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem.
38Et fugerunt habitatores Ierusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo; et nati eius reliquerunt eam.

39Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies festi eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honor eius in nihilum.
40Secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius, et sublimitas eius conversa est in luctum.

41Et scripsit rex Antiochus omni regno suo, ut essent universi populus unus,
42et relinqueret unusquisque legem suam. Et receperunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi;
43et multi ex Israel consenserunt cultui eius et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum.
44Et misit rex libros per manus nuntiorum in Ierusalem et in civitates Iudae, ut sequerentur leges gentium terrae,
45et prohibere holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei et contaminare sabbata et dies sollemnes
46et polluere sancta et sanctos,
47instruere aras et templa et idola et immolare porcina et pecora communia
48et relinquere filios suos incircumcisos et polluere animas eorum in omni immundo et abominatione,
49ita ut obliviscerentur legem et immutarent omnes iustificationes;
50et, quicumque non fecerit secundum verbum regis Antiochi, morietur.
51Secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit consideratores super omnem populum et mandavit civitatibus Iudae immolare per civitatem et civitatem.
52Et congregati sunt multi de populo ad eos, omnes, qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala in terra;
53et posuerunt Israel in abditis et in absconditis fugitivorum locis.

54Die quinta decima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, aedificavit abominationem desolationis super altare; et per civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras
55et ante ianuas domorum et in plateis sacrificabant.
56Et libros legis, quos invenerunt, combusserunt igne scindentes eos;
57et ubicumque inveniebatur apud aliquem liber testamenti, et si quis consentiebat legi, constitutio regis interficiebat eum.
58In virtute sua faciebant haec Israeli, omnibus, qui inveniebantur in omni mense et mense in civitatibus.

59Et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram, quae erat super altare;
60et mulieres, quae circumciderant filios suos, interficiebant secundum iussum
61— et suspendebant infantes a cervicibus eorum — et domos eorum et eos, qui circumciderant illos.
62Et multi in Israel obtinuerunt et confortati sunt apud se, ut non manducarent immunda,
63et elegerunt mori, ut non polluerentur escis et non profanarent testamentum sanctum, et moriebantur.
64Et facta est ira magna super Israel valde.

Note al testo

[S]Sigla Codicum:

Signa, quibus usus est ipse De Bruyne ad singulas indicandas recensiones, sunt sequentes littarae: L = codex Lugdunensis ineuntis saeculi IX;   G = codex S. Germani primi medii saeculi IX;   X = codex Cardinalis Ximenes exeuntis saeculi IX, qui nunc Matriti invenitur;   B = codex Studiorum Universitatis Bononiensis saec. XI-XII;   Vg = textus Vulgatae;   M = sive loci libri primi Maccabaeorum, qui relati sunt in Speculo Pseudoaugustini, sive codex libri secundi bibliothecae Ambrosianae (saec. XI-XII).
  
Alia signa breviora:   La = versiones Latinae;   Arm = versio Armenia;   Gr = textus Graecus;   Syr = versio Syriaca;   Syr II = recensio versionis Syriacae (tantum usque ad 1 Mac 14,25), quae invenitur in codice Ambrosiano (editio ab A. M. Ceriani, Mediolani 1876 ss.).