Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 30

Proverbiorum

30
1Verba Agur filii Iaces ex Massa.

Oraculum hominis ad Itiel,

ad Itiel et Ucal.

2Quoniam stultissimus sum virorum,

et sapientia hominum non est mecum;

3et non didici sapientiam

et scientiam sanctorum non novi.

4Quis ascendit in caelum atque descendit?

Quis continuit spiritum in manibus suis?

Quis colligavit aquas quasi in vestimento?

Quis statuit omnes terminos terrae?

Quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti?

5Omnis sermo Dei probatus

clipeus est sperantibus in eum.

6Ne addas quidquam verbis illius,

et arguaris inveniarisque mendax.

7Duo rogavi te,

ne deneges mihi, antequam moriar:

8vanitatem et verba mendacia longe fac a me,

mendicitatem et divitias ne dederis mihi,

tribue tantum victum demensum mihi,

9ne forte satiatus illiciar ad negandum

et dicam: «Quis est Dominus?»

aut egestate compulsus furer

et periurem nomen Dei mei.

10Ne calumnieris servum ad dominum suum,

ne forte maledicat tibi, et puniaris.

11Generatio, quae patri suo maledicit

et quae matri suae non benedicit.

12Generatio, quae sibi munda videtur

et non est lota a sordibus suis.

13Generatio, cuius oculi quam excelsi sunt,

et palpebrae eius in alta surrectae!

14Generatio, quae pro dentibus gladios habet,

et cultri molares eius,

ut comedat inopes de terra

et pauperes ex hominibus.

15Sanguisugae duae sunt filiae:

«Affer, affer!».

Tria sunt insaturabilia,

et quattuor, quae numquam dicunt: «Sufficit!»:

16infernus et venter sterilis,

terra, quae non satiatur aqua,

ignis, qui numquam dicit: «Sufficit!».

17Oculum, qui subsannat patrem

et qui despicit obsequium matris suae,

effodiant eum corvi de torrente,

et comedant eum filii aquilae.

18Tria sunt nimis difficilia mihi,

et quattuor penitus ignoro:

19viam aquilae in caelo,

viam colubri super petram,

viam navis in medio mari

et viam viri in adulescentula.

20Talis est et via mulieris adulterae,

quae comedit et tergens os suum dicit:

«Non sum operata malum».

21Per tria movetur terra,

et quattuor non potest sustinere:

22per servum, cum regnaverit,

per stultum, cum saturatus fuerit cibo,

23per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta,

et per ancillam, cum fuerit heres dominae suae.

24Quattuor sunt minima terrae,

et ipsa sunt sapientiora sapientibus:

25formicae populus infirmus,

quae praeparant in messe cibum sibi;

26hyraces plebs invalida,

qui collocant in petra cubile suum;

27regem locusta non habet

et egreditur universa per turmas suas;

28stellio manibus nititur

et moratur in aedibus regis.

29Tria sunt, quae bene gradiuntur,

et quattuor, quae incedunt feliciter:

30leo fortissimus bestiarum

ad nullius pavebit occursum,

31gallus succinctus lumbos et aries

et rex, qui secum habet exercitum.

32Si stultum te praebuisti, postquam elevatus es in sublime,

et si considerasti, ori impone manum.

33Qui enim fortiter premit lac, exprimit butyrum,

et, qui vehementer emungit nares, elicit sanguinem,

et, qui provocat iras, producit discordias.