Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Nehemiae - 4

Nehemiae

4 1Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod prosperaretur restauratio muri Ierusalem et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis;
2et conspiraverunt omnes pariter, ut venirent et pugnarent contra Ierusalem et facerent confusionem.
3Et oravimus Deum nostrum et posuimus custodiam die ac nocte contra eos.
4Dixit autem Iudas: «Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est; et nos non poterimus aedificare murum».
5Et dixerunt hostes nostri: «Nesciant et ignorent, donec veniamus in medium eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus».


6Factum est autem venientibus Iudaeis, qui habitabant iuxta eos, et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis, quibus venerant ad nos,
7statuimus nos in inferioribus post murum in locis apertis, et ordinavi populum secundum familias cum gladiis suis et lanceis suis et arcubus suis.
8Et perspexi atque surrexi, et aio ad optimates et magistratus et ad reliquam partem vulgi: «Nolite timere a facie eorum; Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris et filiabus vestris et uxoribus vestris et domibus vestris».
9Factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum, et reversi sumus omnes ad murum, unusquisque ad opus suum.
10Et factum est a die illa, media pars iuvenum meorum faciebat opus, et media tenebat lanceas et scuta et arcus et loricas, et principes post omnem domum Iudae.
11Aedificantium in muro et portantium onera et imponentium, una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium;
12aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes, et sic aedificabant; et, qui clangebat bucina, iuxta me.
13Et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi: «Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero;
14in loco quocumque audieritis clangorem tubae, illuc concurrite ad nos. Deus noster pugnabit pro nobis».
15Et sic nos fecimus opus, et media pars nostrum tenebat lanceas ab ascensu aurorae, donec egrediantur astra.


16In tempore quoque illo dixi populo: «Unusquisque cum puero suo pernoctet in medio Ierusalem; et erit nobis custodia per noctem, et opus per diem».
Ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra; unusquisque tenebat gladium in dextera sua.  
17 In dextera sua - Lege bîmînô; TM «aqua»; evidenter corruptus

Note al testo

17 In dextera sua - Lege bîmînô; TM «aqua»; evidenter corruptus