Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 11

Iob

11 1Respondens autem Sophar Naamathites dixit:

2«Numquid illi, qui multa loquitur, non et respondetur?

Aut vir verbosus iustificabitur?

3Vaniloquium tuum viros tacere faciet,

et, cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?

4Dixisti enim: “Purus est sermo meus,

et mundus sum in conspectu tuo”.

5Atque utinam Deus ipse loqueretur tecum

et aperiret labia sua tibi,

6ut ostenderet tibi secreta sapientiae

et arcana consilia eius,
et intellegeres quod multo minora quaerat a te,

quam meretur iniquitas tua.

7Forsitan vestigia Dei comprehendes

et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?

8Excelsior caelo est, et quid facies?

Profundior inferno, et quid cognosces?

9Longior terra mensura eius

et latior mari.

10Si subverterit vel concluserit et coarctaverit,
quis contradicet ei?

11Ipse enim novit hominum vanitatem;

et videns iniquitatem nonne considerat?

12Sed et vir vacuus cordatus fit,

et homo tamquam pullum onagri nascitur.

13Tu autem, si cor tuum firmaveris

et expanderis ad eum manus tuas,

14si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris a te,

et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia,

15tunc levare poteris faciem tuam absque macula

et eris stabilis et non timebis.

16Miseriae quoque oblivisceris

et quasi aquarum, quae praeterierunt, recordaberis.

17Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam,

et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer.

Et habebis fiduciam, proposita tibi spe,

et defossus securus dormies.
18 Defossu – TM «fodisti» (ḥāfartā); alii vertunt protectus, coniectura a verbo ḥāfaf vel ḥāfaf

19Requiesces, et non erit qui te exterreat;

et deprecabuntur faciem tuam plurimi.

20Oculi autem impiorum deficient,

et effugium peribit ab eis;

et spes illorum exhalatio animae».

Note al testo

18 Defossu – TM «fodisti» (ḥāfartā); alii vertunt protectus, coniectura a verbo ḥāfaf vel ḥāfaf