Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Osee - 13

Osee

13
Loquente Ephraim, horror factus est;
dux erat in Israel.
Et deliquit in Baal
et mortuus est.
1 Dux – Lege śî’ (cfr. Syr et Targ); TM «levavit»

Et nunc addunt ad peccandum
faciuntque sibi conflatile de argento suo,
secundum intellegentiam suam simulacra;
factura artificum totum est.
«His — ipsi dicunt — immolate!».
Homines vitulos osculantur.
2 Immolate – Lege cum Gr et Vg zibeḥû; TM «immolantes»

3Idcirco erunt quasi nubes matutina
et sicut ros matutinus praeteriens,
sicut palea turbine rapta ex area
et sicut fumus de fumario.

4«Ego autem Dominus, Deus tuus
ex terra Aegypti;
et Deum absque me nescies,
et salvator non est praeter me.

Ego pavi te in deserto,
in terra ardenti solitudinis.
5 Pavi – Lege cum Gr et Syr reîtîkā; TM «cognovi te»

6Iuxta pascua sua saturati sunt
et saturati elevaverunt cor suum,
propterea obliti sunt mei.

Et ego ero eis quasi leaena,
sicut pardus iuxta viam insidiabor.
7 Et ego ero – Lege cum Gr et Vg we’ehjeh; TM «et fui»

8Occurram eis quasi ursa, raptis catulis,
et dirumpam claustrum cordis eorum:
et consumam eos ibi quasi leo;
bestia agri scindet eos.

Perdo te, Israel;
quis est auxiliator tuus?
9 Perdo te – Lege cum Syr šiḥattîkā; TM «perdidit te»
Quis – Lege cum Gr et Syr ; TM «quia in me»

Ubinam est rex tuus,
ut salvet te in omnibus urbibus tuis,
et iudices tui, de quibus dixisti:
“Da mihi regem et principes”?
10 Ubinam – Lege cum verss ’ajjeh; TM «ero»

11Do tibi regem in furore meo
et aufero in indignatione mea.

12Colligata est iniquitas Ephraim,
absconditum peccatum eius.

13Dolores parturientis venient ei;
erit filius non sapiens:
suo enim tempore non stabit
in ore vulvae.

De manu inferni liberabo eos,
de morte redimam eos?
Ubi pestilentiae tuae, o mors?
Ubi pestis tua, inferne?
Consolatio abscondita est ab oculis meis».
14 Ubi – Lege cum Gr (cfr. Syr) ’ajjeh; TM «ero»

15Dum ipse inter fratres fructificat,
veniet ventus urens, ventus Domini
de deserto ascendens,
et siccabit venas eius
et desolabit fontem eius.
Ipse diripiet thesaurum,
omne vas desiderabile.

Note al testo

1 Dux – Lege śî’ (cfr. Syr et Targ); TM «levavit»
2 Immolate – Lege cum Gr et Vg zibeḥû; TM «immolantes»
5 Pavi – Lege cum Gr et Syr reîtîkā; TM «cognovi te»
7 Et ego ero – Lege cum Gr et Vg we’ehjeh; TM «et fui»
9 Perdo te – Lege cum Syr šiḥattîkā; TM «perdidit te»
Quis – Lege cum Gr et Syr ; TM «quia in me»
10 Ubinam – Lege cum verss ’ajjeh; TM «ero»
14 Ubi – Lege cum Gr (cfr. Syr) ’ajjeh; TM «ero»