Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Zachariae - 4

Zachariae

4 1Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et excitavit me quasi virum, qui excitatur de somno suo.
Et dixit ad me: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Vidi: et ecce candelabrum aureum totum, et ampulla super caput ipsius, et septem lucernae eius super illud, et septena infusoria lucernis, quae erant super caput eius.
2 Et dixi – Lege cum qere multorum mss et verss wā’ōmer; TM «et dixit»
Et ampulla – Lege cum multis mss Hebraicis et Graecis, Syr et Targ wegullāh; TM «et ampulla (?) eius»
3Et duae olivae super illud, una a dextris ampullae et una a sinistris eius”.
4Et respondi et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: “Quid sunt haec, domine mi?”.
5Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domine mi”.

6Et respondit et ait ad me dicens: “Hoc est verbum Domini ad Zorobabel di-cens: Non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo, dicit Dominus exerci-tuum.
7Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? Eris in planum. Et educet lapidem primarium inter clamores: Quam venustus!
8Et factum est verbum Domini ad me dicens:
Manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam, et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.
9 Er scietis – Lege cum paucis mss Syriacis, Targ et Vg wîdatem; TM «et scies»
10Quis enim despexit diem initiorum parvorum? Et laetabuntur et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem illae oculi sunt Domini, qui discurrunt in universa terra”.
11Et respondi et dixi ad eum: “Quid sunt duae olivae istae ad dexteram cande-labri et ad sinistram eius?”.
12Et respondi secundo et dixi ad eum: “Quid sunt duo rami olivarum, qui dua-bus fistulis aureis effundunt ex se aurum?”.
13Et ait ad me dicens: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domi-ne mi”.
14Et dixit: “Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae”.

Note al testo

2 Et dixi – Lege cum qere multorum mss et verss wā’ōmer; TM «et dixit»
Et ampulla – Lege cum multis mss Hebraicis et Graecis, Syr et Targ wegullāh; TM «et ampulla (?) eius»
9 Er scietis – Lege cum paucis mss Syriacis, Targ et Vg wîdatem; TM «et scies»