Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Osee - 14
Osee
14 1Poenas solvet Samaria,quoniam rebellavit contra Deum suum:
in gladio peribunt,
parvuli eorum elidentur,
et praegnantes discindentur.
2Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum,
quoniam corruisti in iniquitate tua.
Tollite vobiscum verba
et convertimini ad Dominum;
dicite ei: «Omnem aufer iniquitatem
et accipe bonum,
et reddemus fructum labiorum nostrorum.
4Assyria non salvabit nos;
super equum non ascendemus
nec vocabimus ultra: “Deos nostros!”
opera manuum nostrarum,
quia in te misericordiam consequetur pupillus».
5«Sanabo praevaricationem eorum,
diligam eos spontanee,
quia aversus est furor meus ab eis.
6Ero quasi ros pro Israel;
germinabit quasi lilium
et mittet radices suas ut Libanus.
7Expandentur rami eius;
et erit quasi oliva gloria eius,
et odor eius ut Libani.
Convertentur sedentes in umbra mea,
colent triticum
et germinabunt quasi vinea;
memoriale eius sicut vinum Libani.
Ephraim, quid ei ultra idola?
Ego exaudio et respicio in eum.
Ego ut abies virens:
ex me fructus tuus invenitur».
10Qui sapiens est, intellegat ista;
intellegens sciat haec!
Quia rectae viae Domini,
et iusti ambulabunt in eis;
praevaricatores vero corruent in eis.
Note al testo