Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 21

Isaiae

21 1Oraculum deserti maris.
Sicut turbines per austrum transeuntes,
de deserto venit, de terra horribili.

2Visio dura nuntiata est mihi:
praedo praedatur,
et vastator vastat.
Ascende, Elam;
obside, Media;
omnem gemitum eius cessare feci.

3Propterea repleti sunt lumbi mei tremore,
angustia possedit me sicut angustia parientis;
corrui, cum audirem;
conturbatus sum, cum viderem.

4Vacillat cor meum,
pavor invadit me:
crepusculum optatum
posuit mihi in terrorem.

5Ponunt mensam,
stragulum pandunt, comedunt, bibunt.
Surgite, principes,
ungite clipeum.

6Haec enim dixit mihi Dominus:
«Vade et pone speculatorem;
quodcumque viderit, annuntiet.

7Si viderit currum, bigam equitum,
ascensorem asini et ascensorem cameli,
intueatur diligenter multo intuitu».

Et clamavit speculator:
«Super specula, Domine,
ego sum stans iugiter per diem,
et super custodiam meam
ego sum stans totis noctibus.
8 Speculator – Lege cum 1QIsa et Syr hārō’eh; TM «leo»

Ecce, huc venit agmen virorum,
biga equitum».
Et respondit et dixit:
«Cecidit, cecidit Babylon,
et omnia sculptilia deorum eius
contrita sunt in terram».
9 Contrita sunt – Lege cum 1QIsa, Targ, Gr, Syr et Vg šibe; TM «contrivit»

10Tritura mea et fili areae meae,
quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel,
annuntiavi vobis.

11Oraculum Duma.
Ad me clamat ex Seir:
«Custos, quid de nocte?
Custos, quid de nocte?».

12Dixit custos:
«Venit mane, sed etiam nox;
si quaeritis, quaerite,
revertimini, venite».

13Oraculum in solitudine.
In saltu, in solitudine dormietis,
turmae Dedanim.

14Occurrentes sitienti ferte aquam,
qui habitatis terram Thema;
cum panibus occurrite fugienti:

15a facie enim gladiorum fugerunt,
a facie gladii nudati,
a facie arcus extenti,
a facie gravis proelii.

16Quoniam haec dicit Dominus ad me: «Adhuc anno sicut anni mercennarii, et auferetur omnis gloria Cedar;
17et reliquiae numeri arcuum fortium filiorum Cedar imminuentur; Dominus enim, Deus Israel, locutus est».

Note al testo

8 Speculator – Lege cum 1QIsa et Syr hārō’eh; TM «leo»
9 Contrita sunt – Lege cum 1QIsa, Targ, Gr, Syr et Vg šibe; TM «contrivit»