Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 29

Iob

29 1Addidit quoque Iob assumens parabolam suam et dixit:

2«Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos,

secundum dies, quibus Deus custodiebat me?

3Quando splendebat lucerna eius super caput meum,

et ad lumen eius ambulabam in tenebris.

4Sicut fui in diebus adulescentiae meae,

quando familiaris Deus erat in tabernaculo meo,

5quando erat Omnipotens mecum,
et in circuitu meo pueri mei,

6quando lavabam pedes meos lacte,

et petra fundebat mihi rivos olei.

7Quando procedebam ad portam civitatis

et in platea parabam cathedram mihi,

8videbant me iuvenes et abscondebantur,

et senes assurgentes stabant.

9Principes cessabant loqui

et digitum superponebant ori suo.

10Vocem suam cohibebant duces,

et lingua eorum palato suo adhaerebat.

11Auris audiens beatificabat me,

et oculus videns testimonium reddebat mihi,

12eo quod liberassem pauperem vociferantem

et pupillum, cui non esset adiutor.

13Benedictio perituri super me veniebat,

et cor viduae iubilare feci.

14Iustitia indutus sum et vestivi me,

sicut vestimento et diademate, iudicio meo.

15Oculus fui caeco

et pes claudo;

16pater eram pauperum

et causam viri ignoti diligentissime investigabam.

17Conterebam molas iniqui

et de dentibus illius auferebam praedam.

18Dicebamque: In nidulo meo moriar

et sicut palma multiplicabo dies.

19Radix mea aperta est secus aquas,

et ros morabitur in ramis meis.

20Gloria mea semper innovabitur,

et arcus meus in manu mea instaurabitur.

21Qui me audiebant, blandiebantur
e
t intenti tacebant ad consilium meum.

22Verbis meis addere nihil audebant,

et super illos stillabat eloquium meum.

23Exspectabant me sicut pluviam

et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.

24Si quando ridebam ad eos, non credebant,

et lux vultus mei non cadebat in terram.

25Si voluissem ire ad eos, sedebam primus;

cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu,

eram tamen maerentium consolator.