Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 34

Isaiae

34 1Accedite, gentes, ad audiendum,

et populi, attendite;

Audiat terra et plenitudo eius,

orbis et omne germen eius.

2Quia indignatio Domini super omnes gentes,

et furor super universam militiam eorum:

ad interitum devovit eos et dedit eos in occisionem.


3Interfecti eorum proicientur,

et de cadaveribus eorum ascendet foetor;

dissolventur montes sanguine eorum.


4Et tabescet omnis militia caelorum,

et complicabuntur sicut liber caeli,
et omnis militia eorum defluet,

sicut defluit folium de vinea et arida frons de ficu.


5Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus:

ecce super Edom descendet

et super populum interfectionis meae ad iudicium.


6Gladius Domini repletus est sanguine,

incrassatus est adipe,

de sanguine agnorum et hircorum,
de adipe viscerum arietum;

victima enim Domini in Bosra,

et interfectio magna in terra Edom.


7Cadunt bubali cum eis,

iuvenci cum tauris;

inebriabitur terra eorum sanguine,

et humus eorum adipe pinguium,


8quia dies ultionis Domini,

annus retributionum ad vindicandam Sion.


9Et convertentur torrentes eius in picem,

et humus eius in sulphur,

et erit terra eius in picem ardentem.


10Nocte et die non exstinguetur,

in sempiternum ascendet fumus eius,

a generatione in generationem desolabitur,

in saecula saeculorum non erit transiens per eam.


11Et possidebunt illam onocrotalus et ericius,

noctua et corvus habitabunt in ea;

et extendet super eam mensuram solitudinis

et perpendiculum desolationis.


Nobiles eius non erunt,

nec regnum proclamabunt;
et omnes principes eius erunt in nihilum.

12 Non erunt – Lege cum Gr et Syr lō’ jihjû; TM omittit

13Et orientur in domibus eius spinae,

urticae et paliurus in munitionibus eius;

et erit cubile draconum
et pascua struthionum.


14Et occurrent hyaenae thoibus,

et pilosus clamat ad amicum suum;

ibi cubat lamia

et invenit sibi requiem.


15Ibi nidificat serpens ovaque deponit

et circumfodit et fovet in umbra eius;

illuc congregantur milvi alter ad alterum.


Requirite in libro Domini et legite:

unum ex eis non deest,

alter alterum exspectare non debet;

quia os Domini praecepit,

et spiritus eius ipse congregavit ea.

16 Os Domini – Lege pî jhwh; TM «os meum, ipse»

17Et ipse misit eis sortem,

et manus eius divisit terram illis in mensura;

usque in aeternum possidebunt eam,

in generatione et generatione habitabunt in ea.


Note al testo

12 Non erunt – Lege cum Gr et Syr lō’ jihjû; TM omittit
16 Os Domini – Lege pî jhwh; TM «os meum, ipse»