Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 87

Psalmorum

87
1Filiorum Core. Psalmus. Canticum.

Fundamenta eius in montibus sanctis;

2diligit Dominus portas Sion

super omnia tabernacula Iacob.

3Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei!
 

4Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me;

ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia:

hi nati sunt illic.

5Et de Sion dicetur: «Hic et ille natus est in ea;

et ipse firmavit eam Altissimus».
 

6Dominus referet in librum populorum:

«Hi nati sunt illic».

7Et cantant sicut choros ducentes:

«Omnes fontes mei in te».