Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 82

Psalmorum

82
1Psalmus. Asaph.

Deus stetit in concilio divino,

in medio deorum iudicat.
 

2«Usquequo iudicabitis inique

et facies peccatorum sumetis?

3Iudicate egeno et pupillo,

humilem et pauperem iustificate.

4Eripite pauperem

et egenum de manu peccatoris liberate».
 

5Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant;

movebuntur omnia fundamenta terrae.

6Ego dixi: «Dii estis,
et filii Excelsi omnes».

7Vos autem sicut homines moriemini

et sicut unus de principibus cadetis.

8Surge, Deus, iudica terram,

quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.