Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 35

Psalmorum

35
1David.

Iudica, Domine, iudicantes me;

impugna impugnantes me.

2Apprehende clipeum et scutum

et exsurge in adiutorium mihi.

3Effunde frameam et securim

adversus eos, qui persequuntur me.

Dic animae meae: «Salus tua ego sum».
 

4Confundantur et revereantur

quaerentes animam meam;

avertantur retrorsum et confundantur

cogitantes mihi mala.
 

5Fiant tamquam pulvis ante ventum,

et angelus Domini impellens eos;

6fiat via illorum tenebrae et lubricum,

et angelus Domini persequens eos.
 

7Quoniam gratis absconderunt mihi laqueum suum,

gratis foderunt foveam animae meae.

8Veniat illi calamitas, quam ignorat,

et captio, quam abscondit, apprehendat eum,
et in eandem calamitatem ipse cadat.
 

9Anima autem mea exsultabit in Domino

et delectabitur super salutari suo.
 

10Omnia ossa mea dicent:

«Domine, quis similis tibi?

Eripiens inopem de manu fortiorum eius,

egenum et pauperem a diripientibus eum».
 

11Surgentes testes iniqui,

quae ignorabam, interrogabant me;

12retribuebant mihi mala pro bonis,

desolatio est animae meae.
 

13Ego autem, cum infirmarentur,

induebar cilicio,

humiliabam in ieiunio animam meam,

et oratio mea in sinu meo convertebatur.

14Quasi pro proximo et quasi pro fratre meo ambulabam,

quasi lugens matrem contristatus incurvabar.
 

15Cum autem vacillarem, laetati sunt et convenerunt;

convenerunt contra me percutientes, et ignoravi.

16Diripuerunt et non desistebant;

tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione,

frenduerunt super me dentibus suis.
 

17Domine, quamdiu aspicies?

Restitue animam meam a malignitate eorum,

a leonibus unicam meam.

18Confitebor tibi in ecclesia magna,

in populo multo laudabo te.
 

19Non supergaudeant mihi inimici mei mendaces,

qui oderunt me gratis et annuunt oculis.

20Etenim non pacifice loquebantur

et contra mansuetos terrae dolos cogitabant.

21Et dilataverunt super me os suum;

dixerunt: «Euge, euge, viderunt oculi nostri».
 

22Vidisti, Domine, ne sileas;

Domine, ne discedas a me.

23Exsurge et evigila ad iudicium meum,

Deus meus et Dominus meus, ad causam meam.
 

24Iudica me secundum iustitiam tuam, Domine Deus meus,

et non supergaudeant mihi.

25Non dicant in cordibus suis:

«Euge animae nostrae»;

nec dicant: «Devoravimus eum».
 

26Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis;

induantur confusione et reverentia,
qui magna loquuntur super me.

27Exsultent et laetentur, qui volunt iustitiam meam,

et dicant semper: «Magnificetur Dominus,

qui vult pacem servi sui».
 

28Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam,

tota die laudem tuam.