Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 20

Psalmorum

20
1Magistro chori. Psalmus. David.

2Exaudiat te Dominus in die tribulationis,

protegat te nomen Dei Iacob.

3Mittat tibi auxilium de sancto

et de Sion tueatur te.
 

4Memor sit omnis sacrificii tui

et holocaustum tuum pingue habeat.

5Tribuat tibi secundum cor tuum

et omne consilium tuum adimpleat.
 

6Laetabimur in salutari tuo

et in nomine Dei nostri levabimus signa;

impleat Dominus omnes petitiones tuas.

7Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum:

exaudivit illum de caelo sancto suo,

in virtutibus salutis dexterae eius.
 

8Hi in curribus, et hi in equis,

nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus.

9Ipsi incurvati sunt et ceciderunt,

nos autem surreximus et erecti sumus.
 

20Domine, salvum fac regem,

et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.