Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Secundus Samuelis - 8

Secundus Samuelis

8 Factum est autem post haec, percussit David Philisthim et humiliavit eos; et tulit David Geth et urbes eius de manu Philisthim.
1 Geth et urbes eius - Lege cum 1Par 18,1 gat ûbenōtêhā; TM «frenum cubiti» (?)
2Et percussit Moab et mensus est eos funiculo sternens eos in terra; mensus est autem duos funiculos ad occidendum et unum funiculum plenum ad vivificandum; factusque est Moab David serviens sub tributo.
Et percussit David Adadezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est, ut dominaretur super flumen Euphraten.
3 Super flumen Euphraten - Lege cum qere, 45 mss, Gr, Vg et 1Par 18,3 binhar perāt; TM «super Flumen»
4Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum; dereliquit autem ex eis centum currus.
5Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adadezer regi Soba, et percussit David de Syria viginti duo milia virorum;
6et posuit David praesidium in Syria Damasci; factaque est Syria David serviens sub tributo. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est.
7Et tulit David arma aurea, quae habebant servi Adadezer, et detulit ea in Ierusalem;
et de Tebah et de Berothai civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis.
8 Et de Tebah - Lege cum GrL ûmiṭṭebaḥ (cfr. 1Par 18,8); TM ûmibbetaḥ

Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer
9 Thou - Lege cum Gr, Vg et 1Par 18,9 û; TM î
10et misit Thou Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; hostis quippe erat Thou Adadezer. Attulit autem Adoram et vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea,
quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quae sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat:
11 Adoram - Lege cum 1Par 18,10 hādôrām (cfr. Gr); TM «Ioram»
12de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalec et de manibus Adadezer filii Rohob regis Soba.

Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur, percussa Idumaea in valle Salis, caesis decem et octo milibus.
13 Idumaea - Lege cum 6 mss, Gr et Syr ’ĕdōm (cfr. 1Par 18,12); TM ’ărām (Syria)
Et posuit in Idumaea praesidia; et facta est universa Idumaea serviens David. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est.
14 Et posuit in Idumaea praesidia (post «praesidia»), varians lectio, quan 1Par 18,13 omittit (Gr et Vg partim)

15Et regnavit David super omnem Israel; faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo.
16Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum; porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis,
et Sadoc filius Achitob et Abiathar filius Achimelech sacerdotes, et Saraias scriba.
17 Abiathar filius Achimelech - Lege cum Syr et 2Sam 20,25; TM «Achimelech filius Abiathar» (Vg)
Banaias autem filius Ioiadae super Cherethi et Phelethi; filii autem David sacerdotes erant.
18 Super - Lege cum Syr, Targ, Vg, 2Sam 20,23 et 1Par 18,17 al; TM «et»

Note al testo