Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Secundus Samuelis - 21

Secundus Samuelis

21 Facta est fames in diebus David tribus annis iugiter. Et consuluit David oraculum Domini, dixitque Dominus: «Super Saul et super domum eius est sanguis, quia occidit Gabaonitas».
1 Domus eius est sanguis - Lege cum Gr bêtōh dāmîm; TM «domum sanguinum»
2Vocatis ergo Gabaonitis, rex dixit ad eos — porro Gabaonitae non sunt de filiis Israel, sed reliquiae Amorraeorum; filii quippe Israel iuraverant eis, sed voluit Saul percutere eos zelo suo pro filiis Israel et Iudae —;
3dixit ergo David ad Gabaonitas: «Quid faciam vobis? Et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis hereditati Domini?».
Dixeruntque ei Gabaonitae: «Non est nobis super argento et auro quaestio contra Saul et contra domum eius; neque nobis licet interficere hominem de Israel». Ad quos ait: «Quod ergo dixeritis, faciam vobis».
4 Nobis - Lege cum qere et vers lānû; TM ketib «mihi»
5Qui dixerunt regi: «De filiis viri, qui attrivit nos et cogitavit delere nos ita ut ne unus quidem nostrum residuus esset in cunctis finibus Israel,
dentur nobis septem viri, et suspendamus eos in patibulis Domino in Gabaon in monte Domini». Et ait rex: «Ego dabo».

6 In Gabaon in monte - Lege begib‛ōn behar (cfr. Gr, Aq et Sym); TM «in Gabaa Saul, electi»

7Pepercitque rex Meribbaal filio Ionathan filii Saul propter iusiurandum Domini, quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul.
Tulit itaque rex duos filios Respha filiae Aia, quos peperit Saul, Armoni et Meribbaal, et quinque filios Merob filiae Saul, quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi,
8 Merob - Lege cum 2 mss, GrL et Syr mērob (cfr. 1Sam 14,49; 18,17.19); TM «Michol»
et dedit eos in manu Gabaonitarum, qui suspenderunt illos in monte coram Domino. Et ceciderunt hi septem simul, occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei.

9 Hi septem - Lege cum qere šebatām; TM ketib «septies»

10Tollens autem Respha filia Aia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo, et non dimisit aves caeli considere super eos per diem neque bestias campi per noctem.


11Et nuntiata sunt David, quae fecerat Respha filia Aia concubina Saul.
12Et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius a civibus Iabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan, in qua suspenderant eos Philisthim, cum interfecissent Saul in Gelboe,
13et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius; et colligentes ossa eorum, qui suspensi fuerant,
14sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in Sela, in sepulcro Cis patris eius. Feceruntque omnia, quae praeceperat rex; et repropitiatus est Deus terrae post haec.


15Factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David et servi eius cum eo, et pugnabant contra Philisthim, et fatigatus est David.
Iesbibenob, qui fuit de genere Rapha — ferrum hastae trecentos siclos appendebat — et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David;
16 Siclos - Lege cum Gr šeqel; TM «pondus»
Ense - Insere cum Sym et Vg ḥereb; TM omittit propter similitudinem duorum vocabulorum
17praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum Philisthaeum interfecit. Tunc iuraverunt viri David dicentes: «Iam non egredieris nobiscum in bellum, ne exstinguas lucernam Israel».


18Fuitque rursum bellum in Gob contra Philisthaeos; tunc percussit Sobbochai de Husa Saph de stirpe Rapha.


Et fuit iterum bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Elchanan filius Iair Bethlehemites Goliath Getthaeum, cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium.

19 Iair - Lege cum 1Par 20,5 et qere îr; dele ’ōregîm; TM jaărê ’ōregîm («silvarum texentium»)

Et adhuc fuit bellum in Geth, in quo vir excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est viginti et quattuor, et is quoque erat de origine Rapha,
20 Vir excelsus - Lege cum Gr, Targ et Vg ’îš middāh; TM «vir litis»
21exprobravit Israel; percussit autem eum Ionathan filius Samma fratris David.


22Hi quattuor erant de genere Rapha ex Geth et ceciderunt per manum David et servorum eius.

Note al testo

1 Domus eius est sanguis - Lege cum Gr bêtōh dāmîm; TM «domum sanguinum»
4 Nobis - Lege cum qere et vers lānû; TM ketib «mihi»
6 In Gabaon in monte - Lege begib‛ōn behar (cfr. Gr, Aq et Sym); TM «in Gabaa Saul, electi»
8 Merob - Lege cum 2 mss, GrL et Syr mērob (cfr. 1Sam 14,49; 18,17.19); TM «Michol»
9 Hi septem - Lege cum qere šebatām; TM ketib «septies»
16 Siclos - Lege cum Gr šeqel; TM «pondus»
Ense - Insere cum Sym et Vg ḥereb; TM omittit propter similitudinem duorum vocabulorum
19 Iair - Lege cum 1Par 20,5 et qere îr; dele ’ōregîm; TM jaărê ’ōregîm («silvarum texentium»)
20 Vir excelsus - Lege cum Gr, Targ et Vg ’îš middāh; TM «vir litis»