Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Secundus Samuelis - 16

Secundus Samuelis

16 1Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Meribbaal in occursum eius cum duobus asinis stratis, qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum fasciculis fructuum aestivorum et utre vini.
Et dixit rex Sibae: «Quid sibi volunt haec?». Responditque Siba: «Asini domesticis regis ad sedendum; et panes et fructus aestivi ad vescendum pueris tuis; vinum autem, ut bibat, si quis defecerit in deserto».
2 Et panes - Lege cum 30 mss, qere et vers wehalleḥem; TM ketib lhlḥm ?
3Et ait rex: «Ubi est filius domini tui?». Responditque Siba regi: «Remansit in Ierusalem dicens: “Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei”».
4Et ait rex Sibae: «Ecce, tua sint omnia, quae fuerunt Meribbaal». Dixitque Siba: «Adoro; inveniam gratiam coram te, domine mi rex».


5Venit ergo rex David usque Bahurim, et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera; procedebat egrediens et maledicens
6mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David. Omnis autem populus et universi viri fortissimi a dextro et sinistro latere regis incedebant.
7Ita autem loquebatur Semei, cum malediceret regi: «Egredere, egredere, vir sanguinum et vir Belial!
8Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul, quoniam invasisti regnum eius; et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui; et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es».
9Dixit autem Abisai filius Sarviae regi: «Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi? Vadam et amputabo caput eius».
10Et ait rex: «Quid mihi et vobis filii Sarviae? Si maledicit, et si Dominus praecepit ei, ut malediceret David, quis est qui audeat dicere: “Quare sic fecisti?”».
11Et ait rex Abisai et universis servis suis: «Ecce filius meus, qui egressus est de visceribus meis, quaerit animam meam; quanto magis nunc iste filius Beniaminita. Dimittite eum, ut maledicat iuxta praeceptum Domini.
Fortasse respiciet Dominus afflictionem meam et reddet mihi bonum pro maledictione hac hodierna».
12 Afflictionem meam - Lege cum Gr, Syr et Vg be‛ŏnjî; TM ketib «culpam meam»; qere «oculum meum»
13Ambulabat itaque David et socii eius per viam; Semei autem per iugum montis ex latere gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens.
Venit itaque rex et universus populus cum eo lassus usque ad aquas, et refocillati sunt ibi.

14 Usque ad aquas - Adde ad hammajim (cfr. Grmss «ad Iordanem» et 17,21); TM omittit propter similitudinem vocabuli ăiēfîm (= Vg «lassus»)

15Absalom autem et omnis populus eius, viri Israel, ingressi sunt Ierusalem, sed et Achitophel cum eo.
16Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: «Vivat rex! Vivat rex!».
17Ad quem Absalom: “Haec est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? Quare non isti cum amico tuo?».
Responditque Chusai ad Absalom: «Nequaquam; quia, quem elegit Dominus, et hic populus et omnis Israel, illius ero et cum eo manebo.
18 Illius - Lege cum qere et vers ; TM ketib «non»
19Sed, ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum? Nonne filio regis? Sicut parui patri tuo, sic parebo et tibi».


20Dixit autem Absalom ad Achitophel: «Inite consilium quid agere debeamus».
21Et ait Achitophel ad Absalom: «Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum; ut, cum audierit omnis Israel quod foedaveris patrem tuum, roborentur manus omnium, qui tecum sunt».
22Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario; ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel.
23Consilium autem Achitophel, quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum; sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David et cum esset cum Absalom.

Note al testo

2 Et panes - Lege cum 30 mss, qere et vers wehalleḥem; TM ketib lhlḥm ?
12 Afflictionem meam - Lege cum Gr, Syr et Vg be‛ŏnjî; TM ketib «culpam meam»; qere «oculum meum»
14 Usque ad aquas - Adde ad hammajim (cfr. Grmss «ad Iordanem» et 17,21); TM omittit propter similitudinem vocabuli ăiēfîm (= Vg «lassus»)
18 Illius - Lege cum qere et vers ; TM ketib «non»