Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Secundus Regum - 17

Secundus Regum

17 1Anno duodecimo Achaz regis Iudae regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis.
2Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israel, qui ante eum fuerant.

3Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum; et factus est ei Osee servus reddebatque illi tributa.
4Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti nec praestaret tributa regi Assyriorum, sicut singulis annis solitus erat, apprehendit eum et vinctum misit in carcerem.

5Pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis.
6Anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israel in Assur posuitque eos in Hala et iuxta Habor fluvium Gozan et in civitatibus Medorum.

7Factum est enim hoc, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Aegypti, de manu pharaonis regis Aegypti: coluerunt deos alienos.
8Et ambulaverunt iuxta ritus gentium, quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel et regum Israel, qui similiter fecerant.
9Et offenderunt filii Israel operibus non rectis Dominum Deum suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam.
10Feceruntque sibi lapides et palos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum
11et adolebant ibi in omnibus excelsis sicut gentes, quas transtulerat Dominus a facie eorum; feceruntque pessima irritantes Dominum
12et coluerunt idola immunda, de quibus praecepit Dominus eis, ne facerent hoc.

Et testificatus est Dominus in Israel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntium dicens: «Revertimini a viis vestris pessimis et custodite mandata mea et praecepta iuxta omnem legem, quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum».
13 Prophetarum et videntium - Lege cum Vg nabi’ wekol; TM « (omnis) prophetae sui, omnis (videntis)»
14Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt credere in Dominum Deum suum.
15Et abiecerunt legitima eius et pactum, quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes, quibus contestatus est eos; secutique sunt vanitates et vani facti sunt et secuti sunt gentes, quae erant per circuitum eorum, super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent, sicut et illae faciebant.
16Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et palum et adoraverunt universam militiam caeli servieruntque Baal
17et consecrabant filios suos et filias suas per ignem; et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se, ut facerent malum coram Domino et irritarent eum.

18Iratusque est Dominus vehementer Israel et abstulit eos de conspectu suo, et non remansit nisi tribus Iudae tantummodo.
19Sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui; verum ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat.
20Proiecitque Dominus omne semen Israel et afflixit eos et tradidit in manu diripientium, donec proiceret eos a facie sua,
21ex eo iam tempore, quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Ieroboam filium Nabat; separavit enim Ieroboam Israel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum.
22Et ambulaverunt filii Israel in universis peccatis Ieroboam, quae fecerat; non recesserunt ab eis,
23usquequo auferret Dominus Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum. Translatusque est Israel de terra sua in Assur usque in diem hanc.

24Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Ava et de Emath et de Sepharvaim et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel, qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius.

25Cumque ibi habitare coepissent, non timebant Dominum. Et immisit eis Dominus leones, qui interficiebant inter eos.
26Nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum: «Gentes, quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae, ignorant legitima Dei terrae; et immisit eis leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terrae».
Praecepit autem rex Assyriorum dicens: «Ducite illuc unum de sacerdotibus, quos inde captivos adduxistis, et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terrae».
27 Et vadat et habitet - Lege cum GrL, Syr et Vg wejēlēk wejēšēb; TM «et vadant et habitent»
28Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his, qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent Dominum.

29Et unaquaeque gens fabricata est deum suum; posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabant.
30Viri enim Babylonii fecerunt Socchothbenoth, viri autem Chutheni fecerunt Nergel, et viri de Emath fecerunt Asima;
31porro Hevaei fecerunt Nebahaz et Tharthac, hi autem, qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igne Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim.
32Et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de medio ipsorum sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis excelsorum;
33et, cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant iuxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam.

34Usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum neque custodiunt instituta et iudicium ipsorum et legem et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Iacob, quem cognominavit Israel,
35et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens: «Nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eis,
36sed Dominum, qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, illum adorate et ipsi immolate.
37Instituta quoque et iudicia et legem et mandatum, quod scripsit vobis, custodite, ut faciatis cunctis diebus; et non timeatis deos alienos.
38Et pactum, quod percussi vobiscum, nolite oblivisci nec timeatis deos alienos,
39sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum».
40Illi vero non audierunt, sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.

41Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes; nam et filii eorum et nepotes, sicut fecerunt parentes sui, ita faciunt usque in praesentem diem.

Note al testo

13 Prophetarum et videntium - Lege cum Vg nabi’ wekol; TM « (omnis) prophetae sui, omnis (videntis)»
27 Et vadat et habitet - Lege cum GrL, Syr et Vg wejēlēk wejēšēb; TM «et vadant et habitent»