Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Secundus Paralipomenon - 11

Secundus Paralipomenon

11 1Venit autem Roboam in Ierusalem et convocavit universam domum Iudae et Beniamin, centum octoginta milia electorum bellantium, ut dimicaret contra Israel et converteret ad se regnum suum.
2Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens:
3«Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin:
4Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate». Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt nec perrexerunt contra Ieroboam.

5Habitavit autem Roboam in Ierusalem et aedificavit civitates muratas in Iuda.
6Exstruxitque Bethlehem et Etam et Thecue,
7Bethsur quoque et Socho et Odollam
8necnon Geth et Maresa et Ziph,
9sed et Aduram et Lachis et Azeca,
10Saraa quoque et Aialon et Hebron, quae erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas.
11Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ciborumque horrea et olei et vini.
12Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum firmavitque eas summa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin.

13Sacerdotes autem et Levitae, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis.
14Levitae relinquentes suburbana et possessiones suas transierunt ad Iudam et Ierusalem, eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur.
15Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemoniorum vitulorumque, quos fecerat.
16Sed sequentes eos et de cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum, ut quaererent Dominum, Deum Israel, venerunt Ierusalem ad immolandum victimas Domino, Deo patrum suorum.
17Et roboraverunt regnum Iudae et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos; ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus.

Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Ierimoth filii David et Abihail filiae Eliab filii Isai,
18 Filiam - Lege cum qere, Gr, Targ et Vg bat; TM «filium»
19quae peperit ei filios Iehus et Samariam et Zoom.
20Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salomith.
21Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas; nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta. Et genuit viginti octo filios et sexaginta filias.
22Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos; ipsum enim regem facere cogitabat.
23Et sapienter filios suos dispersit in cunctis finibus Iudae et Beniamin in universis civitatibus muratis. Praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores.

Note al testo

18 Filiam - Lege cum qere, Gr, Targ et Vg bat; TM «filium»