Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24

Secundus Samuelis

22 1Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die, qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul,
2et ait:

«Dominus petra mea et arx mea et salvator meus;

Deus meus, rupes mea, in quam confugiam,

scutum meum et cornu salutis meae!

Munimentum meum et refugium meum.

Salvator meus, de violentia liberabis me.
3 Deus meus - Lege cum Gr et Syr ’ĕlōhaj; TM «Deus (rupis meae)»

4Laudabilem invocabo Dominum

et ab inimicis meis salvus ero.

5Quia circumdederunt me fluctus mortis,

torrentes Belial terruerunt me;

6praeoccupaverunt me laquei mortis.

7In tribulatione mea invocavi Dominum

et ad Deum meum clamavi;

et exaudivit de templo suo vocem meam,

et clamor meus venit ad aures eius.

8Commota est et contremuit terra;

fundamenta caelorum concussa sunt

et conquassata, quoniam iratus est.

9Ascendit fumus de naribus eius,

et ignis de ore eius vorabat;

carbones incensi sunt ab eo.

10Et inclinavit caelos et descendit,

et caligo sub pedibus eius.

Et ascendit super cherub
et volavit
et devolavit super pennas venti.

11 Devolavit - Lege cum multis mss et Ps 18 (17),11 wajjēde’; TM «et apparuit»

Posuit tenebras in circuitu suo tabernaculum suum,

tenebrosas aquas, nubes densissimas.

12 Tabernaculum suum - Lege cum Ps 18 (17),12 sukkātô; TM «tabernacula»
Tenebrosas aquas - Lege cum Gr et Ps 18 (17),12 ḥeškat majim; TM «cribrum aquarum»

13Prae fulgore in conspectu eius

incensi sunt carbones ignis.

14Intonuit de caelo Dominus,

et Excelsus dedit vocem suam.

Misit sagittas et dissipavit eos,

fulguravit fulmina et conturbavit eos.

15 Fulguravit fulmina - Lege cum Gr wajjibroq (cfr. Ps 144 [143],6); TM omittit (haplographia)

16Et apparuerunt effusiones maris,

et revelata sunt fundamenta orbis

ab increpatione Domini,

ab inspiratione spiritus furoris eius.

17Misit de excelso et assumpsit me,

traxit me de aquis multis;

18liberavit me ab inimico meo potentissimo,

ab his, qui oderant me, qui robustiores me erant.

19Praevenerunt me in die afflictionis meae,

et factus est Dominus firmamentum meum;

20et eduxit me in latitudinem,

liberavit me, quia complacui ei.

21Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam

et secundum munditiam manuum mearum reddit mihi,

22quia custodivi vias Domini
et non egi impie a Deo meo.

23Omnia enim iudicia eius in conspectu meo,
et a praeceptis eius non recessi;

24et fui immaculatus cum eo

et custodivi me ab iniquitate mea.

25Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam

et secundum munditiam meam in conspectu oculorum suorum.

Cum sancto sanctus eris

et cum viro innocente innocens eris;

26 Viro - Lege cum Gr, Syr et Ps 18 (17),26 gebar; TM «forti»

cum electo electus eris

et cum perverso callidus eris.

27 Callidus eris - Lege cum Ps 18 (17),27 titpattāl; TM tittappāl (assimilatio ad tittammām v. 26)

Et populum pauperem salvum facies

et oculos superborum humiliabis,

28 Et oculos superborum - Lege cum Ps 18 (17),28 weênaiim rāmôt (cfr. Prv 6,17); TM «oculi tui super superbos»

quia tu lucerna mea, Domine,

et Deus meus illuminat tenebras meas.

29 Et Deus meus - Lege cum multis mss et Ps 18 (17),28 wē’lōhai; TM «et Jhwh»

30In te enim aggrediar hostium turmas,

in Deo meo transiliam murum.

31Deus, immaculata via eius,

eloquium Domini igne examinatum;

scutum est omnium sperantium in se.

32Quoniam quis est Deus praeter Dominum?

Et quae rupes praeter Deum nostrum?

Deus, qui accinxit me fortitudine

et complanavit perfectam viam meam,

33 Qui accinxit me - Lege cum GrL, Syr et Vg me’azze (cfr. v. 40); TM «et refugium meum» (assimilatio ad nomina vv. 2s; PS 31 [30], 3.5 etc?)
Viam meam - Lege cum qere, vers et Ps 18 (17),33 darkî; TM «viam suam»

coaequans pedes meos cervis

et super excelsa statuens me;

34 Pedes meos - Lege cum qere, vers et Ps 18 (17),34 raglaj; TM «pedes suos»
34 Excelsa - Lege cum Gr, Sym et Ps 18 (17),34 Gr et Syr bāmôt; TM «excelsa mea» (dittographia)

35docens manus meas ad proelium,

et tendunt arcum aereum brachia mea.

36Dedisti mihi clipeum salutis tuae,

et exauditio tua magnificavit me.

37Dilatasti gressus meos subtus me,

et non sunt infirmati tali mei.

38Persequebar inimicos meos et conterebam

et non convertebar, donec consumerem eos.

39Consumpsi eos et confregi, ut non consurgerent:

ceciderunt sub pedibus meis.

40Accinxisti me fortitudine ad proelium,

incurvasti insurgentes in me subtus me.

Inimicos meos dedisti mihi dorsum,

odientes me, et disperdidi eos.

41 Dedisti - Lege nātattāh cum Ps 18 (17),41; TM tattāh (?)

Clamaverunt, et non erat qui salvaret,

ad Dominum, et non exaudivit eos.

42 Clamaverunt - Lege cum vers et Ps 18 (17),42 ješawweû; TM «aspiciunt»

Contrivi eos ut pulverem terrae,

quasi lutum platearum comminui eos.

43 Omitte cum Gr, Syr et Ps 18 (17),43 ’erqaēm (contudi eos) post «communi eos» (varians lectio)

Salvasti me a contradictionibus populi mei,

constituisti me in caput gentium.

Populus, quem ignorabam, servit mihi,

44 Constituisti me - Lege cum Syr, Targ et Ps 18 (17),44 tešîmēnî; TM «custodisti me» (assimilatio ad v. 44a)

45filii alieni blandiuntur mihi,

auditu auris oboediunt mihi.

46Filii alieni defluunt

et contremiscunt ex arcibus suis.

47Vivit Dominus, et benedicta petra mea,

et exaltetur Deus, petra salutis meae.

48Deus, qui das vindictas mihi

et deicis populos sub me.

49Qui educis me ab inimicis meis

et ab insurgentibus in me elevas me;

a viro iniquo liberas me.

50Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus,

et nomini tuo cantabo:

51Magnificat salutes regis sui

et facit misericordiam christo suo David

et semini eius in sempiternum».

Note al testo