Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36

Secundus Paralipomenon

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 8 8,1Expletis autem viginti annis, postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam,
AT greco 2Cr8,1καὶ ἐγένετο μετὰ εἴκοσι ἔτη ἐν οἷς ᾠκοδόμησεν Σαλωμων τὸν οἶκον κυρίου καὶ τὸν οἶκον ἑαυτοῦ
Nova Vulgata 8,2civitates, quas dederat Hiram Salomoni, aedificavit et habitare ibi fecit filios Israel.
AT greco 2Cr8,2καὶ τὰς πόλεις ἃς ἔδωκεν Χιραμ τῷ Σαλωμων ᾠκοδόμησεν αὐτὰς Σαλωμων καὶ κατῴκισεν ἐκεῖ τοὺς υἱοὺς Ισραηλ
Nova Vulgata
8,3Abiit quoque in Emath Soba et obtinuit eam.
AT greco 2Cr8,3καὶ ἦλθεν Σαλωμων εἰς Αιμαθ Σωβα καὶ κατίσχυσεν αὐτήν
Nova Vulgata 8,4Et aedificavit Palmyram in deserto et omnes civitates horreorum, quas aedificavit in Emath.
AT greco 2Cr8,4καὶ ᾠκοδόμησεν τὴν Θεδμορ ἐν τῇ ἐρήμῳ καὶ πάσας τὰς πόλεις τὰς ὀχυράς ἃς ᾠκοδόμησεν ἐν Ημαθ
Nova Vulgata 8,5Exstruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem, civitates munitas habentes muros et portas et vectes,
AT greco 2Cr8,5καὶ ᾠκοδόμησεν τὴν Βαιθωρων τὴν ἄνω καὶ τὴν Βαιθωρων τὴν κάτω πόλεις ὀχυράς τείχη πύλαι καὶ μοχλοί
Nova Vulgata 8,6Baalath etiam et omnes urbes horreorum, quae fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum et urbes equorum. Omnia quaecumque voluit Salomon atque disposuit, aedificavit in Ierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suae.
AT greco 2Cr8,6καὶ τὴν Βααλαθ καὶ πάσας τὰς πόλεις τὰς ὀχυράς αἳ ἦσαν τῷ Σαλωμων καὶ πάσας τὰς πόλεις τῶν ἁρμάτων καὶ τὰς πόλεις τῶν ἱππέων καὶ ὅσα ἐπεθύμησεν Σαλωμων κατὰ τὴν ἐπιθυμίαν τοῦ οἰκοδομῆσαι ἐν Ιερουσαλημ καὶ ἐν τῷ Λιβάνῳ καὶ ἐν πάσῃ τῇ βασιλείᾳ αὐτοῦ
Nova Vulgata
8,7Omnem populum, qui derelictus fuerat de Hetthaeis et Amorraeis et Pherezaeis et Hevaeis et Iebusaeis, qui non erant de stirpe Israel,
AT greco 2Cr8,7πᾶς ὁ λαὸς ὁ καταλειφθεὶς ἀπὸ τοῦ Χετταίου καὶ τοῦ Αμορραίου καὶ τοῦ Φερεζαίου καὶ τοῦ Ευαίου καὶ τοῦ Ιεβουσαίου οἳ οὔκ εἰσιν ἐκ τοῦ Ισραηλ
Nova Vulgata 8,8de filiis eorum, qui remanserant post eos in terra, quos non interfecerant filii Israel, subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc.
AT greco 2Cr8,8ἦσαν ἐκ τῶν υἱῶν αὐτῶν τῶν καταλειφθέντων μετ’ αὐτοὺς ἐν τῇ γῇ οὓς οὐκ ἐξωλέθρευσαν οἱ υἱοὶ Ισραηλ καὶ ἀνήγαγεν αὐτοὺς Σαλωμων εἰς φόρον ἕως τῆς ἡμέρας ταύτης
Nova Vulgata Porro de filiis Israel non posuit, ut servirent operibus regis; ipsi enim erant viri bellatores et principes pugnatorum eius et principes quadrigarum et equitum eius.
9 Non - Tm praemittit ’ăšer (quos); omittunt 7mss, Gr, Syr, Vg et 1Reg 9,22
AT greco 2Cr8,9καὶ ἐκ τῶν υἱῶν Ισραηλ οὐκ ἔδωκεν Σαλωμων εἰς παῖδας τῇ βασιλείᾳ αὐτοῦ ὅτι αὐτοὶ ἄνδρες πολεμισταὶ καὶ ἄρχοντες καὶ δυνατοὶ καὶ ἄρχοντες ἁρμάτων καὶ ἱππέων
Nova Vulgata 8,10Omnes autem principes praefectorum regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui praefuerant populo.
AT greco 2Cr8,10καὶ οὗτοι ἄρχοντες τῶν προστατῶν βασιλέως Σαλωμων πεντήκοντα καὶ διακόσιοι ἐργοδιωκτοῦντες ἐν τῷ λαῷ
Nova Vulgata
8,11Filiam vero pharaonis transtulit de civitate David in domum, quam aedificaverat ei; dixit enim rex: «Non habitabit mulier mihi in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in eam arca Domini».
AT greco 2Cr8,11καὶ τὴν θυγατέρα Φαραω Σαλωμων ἀνήγαγεν ἐκ πόλεως Δαυιδ εἰς τὸν οἶκον ὃν ᾠκοδόμησεν αὐτῇ ὅτι εἶπεν οὐ κατοικήσει ἡ γυνή μου ἐν πόλει Δαυιδ τοῦ βασιλέως Ισραηλ ὅτι ἅγιός ἐστιν οὗ εἰσῆλθεν ἐκεῖ κιβωτὸς κυρίου
Nova Vulgata
8,12Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum,
AT greco 2Cr8,12τότε ἀνήνεγκεν Σαλωμων ὁλοκαυτώματα τῷ κυρίῳ ἐπὶ τὸ θυσιαστήριον ὃ ᾠκοδόμησεν ἀπέναντι τοῦ ναοῦ
Nova Vulgata 8,13ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Moysi in sabbatis et in calendis et in festis diebus ter per annum, id est in sollemnitate Azymorum et in sollemnitate Hebdomadarum et in sollemnitate Tabernaculorum.
AT greco 2Cr8,13καὶ κατὰ τὸν λόγον ἡμέρας ἐν ἡμέρᾳ τοῦ ἀναφέρειν κατὰ τὰς ἐντολὰς Μωυσῆ ἐν τοῖς σαββάτοις καὶ ἐν τοῖς μησὶν καὶ ἐν ταῖς ἑορταῖς τρεῖς καιροὺς τοῦ ἐνιαυτοῦ ἐν τῇ ἑορτῇ τῶν ἀζύμων καὶ ἐν τῇ ἑορτῇ τῶν ἑβδομάδων καὶ ἐν τῇ ἑορτῇ τῶν σκηνῶν
Nova Vulgata 8,14Et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei, et ianitores in divisionibus suis per portam et portam; sic enim praeceperat David homo Dei.
AT greco 2Cr8,14καὶ ἔστησεν κατὰ τὴν κρίσιν Δαυιδ τὰς διαιρέσεις τῶν ἱερέων κατὰ τὰς λειτουργίας αὐτῶν καὶ οἱ Λευῖται ἐπὶ τὰς φυλακὰς αὐτῶν τοῦ αἰνεῖν καὶ λειτουργεῖν κατέναντι τῶν ἱερέων κατὰ τὸν λόγον ἡμέρας ἐν τῇ ἡμέρᾳ καὶ οἱ πυλωροὶ κατὰ τὰς διαιρέσεις αὐτῶν εἰς πύλην καὶ πύλην ὅτι οὕτως ἐντολαὶ Δαυιδ ἀνθρώπου τοῦ θεοῦ
Nova Vulgata 8,15Nec praetergressi sunt mandata regis de sacerdotibus et Levitis in omnibus et in custodiis thesaurorum.
AT greco 2Cr8,15οὐ παρῆλθον τὰς ἐντολὰς τοῦ βασιλέως περὶ τῶν ἱερέων καὶ τῶν Λευιτῶν εἰς πάντα λόγον καὶ εἰς τοὺς θησαυρούς
Nova Vulgata
8,16Et firmatum est totum opus Salomonis ex eo die, quo fundavit domum Domini, usque in diem, quo perfecit eam.
AT greco 2Cr8,16καὶ ἡτοιμάσθη πᾶσα ἡ ἐργασία ἀφ’ ἧς ἡμέρας ἐθεμελιώθη ἕως οὗ ἐτελείωσεν Σαλωμων τὸν οἶκον κυρίου
Nova Vulgata
Tunc abiit Salomon in Asiongaber et in Ailath ad oram maris Rubri, quae est in terra Edom.
17 Ailath - Lege cum Gr, Vg, Dt 2,8 et 2Reg 16,6 ’êlat; TM ’êlot
AT greco 2Cr8,17τότε ᾤχετο Σαλωμων εἰς Γασιωνγαβερ καὶ εἰς τὴν Αιλαθ τὴν παραθαλασσίαν ἐν γῇ Ιδουμαίᾳ
Nova Vulgata 8,18Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves et nautas gnaros maris; et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et attulerunt ad regem Salomonem.
AT greco 2Cr8,18καὶ ἀπέστειλεν Χιραμ ἐν χειρὶ παίδων αὐτοῦ πλοῖα καὶ παῖδας εἰδότας θάλασσαν καὶ ᾤχοντο μετὰ τῶν παίδων Σαλωμων εἰς Σωφιρα καὶ ἔλαβον ἐκεῖθεν τετρακόσια καὶ πεντήκοντα τάλαντα χρυσίου καὶ ἦλθον πρὸς τὸν βασιλέα Σαλωμων