Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Samuelis - 13

Primus Samuelis

13 Filius annorum Saul, cum regnare coepisset; duobus autem annis regnavit super Israel.
1 Redactor quidam inseruit hanc formulam (cfr. 1 Reg 14,21) omittens numerum annorum quem nesciebat (codices Graeci addunt «triginta» et ad legitimum regem agnosceret; secundum Act 13,21 et Josephum (Ant. 6, 14, 9) regnavit 40 annis

2Et elegit sibi Saul tria milia de Israel: et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel, mille autem cum Ionathan in Gabaa Beniamin. Porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua.
3Et percussit Ionathan stationem Philisthinorum, quae erat in Gabaa. Quod audierunt Philisthim; Saul autem cecinit bucina in omni terra dicens: «Audiant Hebraei!».
4Et universus Israel audivit huiuscemodi famam: «Percussit Saul stationem Philisthinorum; et factus est Israel odiosus Philisthim». Ergo populus congregatus est post Saul in Galgala.

Et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israel: tria milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus plurimum sicut arena, quae est in litore maris. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven.
5 Tria - Lege cum GrL et Syr šelōšet ’ălāfîm; TM «triginta»
6Quod cum vidissent viri Israel se in arto sitos — afflictus est enim populus — absconderunt se in speluncis et in abditis, in petris quoque et in antris et in cisternis.
7Hebraei autem transierunt Iordanem in terram Gad et Galaad.
    Cumque adhuc esset Saul in Galgalis, universus populus perterritus est, qui sequebatur eum.

Et exspectavit septem diebus iuxta placitum Samuel, et non venit Samuel in Galgala; dilapsusque est populus ab eo.
8 Iuxta placitum Samuel - Adde (ante «Samuel») cum 4 mss, Gr et Targ ’āmar «(tempus quod) dixerat Samuel»
9Ait ergo Saul: «Afferte mihi holocaustum et pacifica». Et obtulit holocaustum.

10Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat; et egressus est Saul obviam ei, ut salutaret eum.
11Locutusque est ad eum Samuel: «Quid fecisti?». Respondit Saul: «Quia vidi quod dilaberetur populus a me, et tu non veneras iuxta placitos dies, porro Philisthim congregati fuerant in Machmas,
12dixi: Nunc descendent Philisthim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli holocaustum».

Dixitque Samuel ad Saul: «Stulte egisti. Utinam custodisses mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi! Profecto nunc confirmasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum;
13 Utinam - Lege lu’ (coniect); TM «non»
14sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum; et constituit eum Dominus ducem super populum suum, eo quod non servaveris, quae praecepit Dominus».

Surrexit autem Samuel et ascendit de Galgalis et abiit per viam suam. Et reliquus populus ascendit post Saul obviam exercitui bellatorum. Et venerunt de Galgalis in Gabaa Beniamin. Et recensuit Saul populum, qui inventi fuerant cum eo, quasi sescentos viros.
15 Post ascendit de Galgalis insere cum Gr et VL wajjēlek ledarkô. wejeter hāām ālāh ’aḥărê šā’ûl liqrat am hammilḥāmāh wajjābō’û min haggilgāl; TM omittit propter homoeoteleuton (min haggilgāl)

16Et Saul et Ionathan filius eius populusque, qui erat cum eis, erat in Gabaa Beniamin; porro Philisthim consederant in Machmas.
17Et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthinorum tres cunei: unus cuneus pergebat contra viam Ophra ad terram Sual,
18porro alius ingrediebatur per viam Bethoron, tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum.

19Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel; caverant enim Philisthim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam.
Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthim, ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et falcem.
20 Falcem - Lege cum Gr ḥermēšo; TM «vomerem» (bis!)
Pretium autem exacutionis erat: pro vomeribus et ligonibus duae partes sicli, et tertia pars sicli ad acuendas secures et ad stimulum corrigendum.
21 Duae partes sicli = TM fîm 
Et tertia pars sicli ad acuendas secures = ûšeliš šeqel lāšōn haqqardummîm (coniect. cfr. Gr); TM corruptus  
Cumque venisset dies proelii Machmas, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi, qui erat cum Saul et cum Ionathan, excepto Saul et Ionathan filio eius.
22 Machmas - Adde cum Gr mikmāś; TM omittit

23Egressa est autem statio Philisthim ad fauces Machmas.

Note al testo