Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Regum - 20

Primus Regum

20 1Porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exercitum suum et triginta duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam.
2Mittensque nuntios ad Achab regem Israel in civitatem
3ait: «Haec dicit Benadad: Argentum tuum et aurum tuum meum est, et uxores tuae et filii tui optimi mei sunt».
4Responditque rex Israel: «Iuxta verbum tuum, domine mi rex; tuus sum ego et omnia mea».
5Revertentesque nuntii dixerunt: «Haec dicit Benadad: Quia misi ad te dicens: “Argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi”,
profecto cras hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum; et omne, quod oculis tuis pretiosum est, ponent in manibus suis et auferent».
6 Oculis tuis - Cum TM ‛ēnêkā; «quod eis placuerit» (Vg cum Gr et Syr lectio facilior ‛ênêhem = oculis eorum)

7Vocavit autem rex Israel omnes seniores terrae et ait: «Animadvertite et videte quoniam insidietur nobis; misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro, et non abnui».
8Dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad eum: «Non audias neque acquiescas illi».
9Respondit itaque nuntiis Benadad: «Dicite domino meo regi: Omnia, propter quae misisti ad me servum tuum initio, faciam; hanc autem rem facere non possum». Reversique nuntii rettulerunt ei.
10Qui remisit et ait: «Haec faciant mihi dii et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi, qui sequitur me».
11Et respondens rex Israel ait: «Dicite ei: Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus».
12Factum est autem, cum audisset verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis: «Circumdate civitatem!». Et circumdederunt eam.


13Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel ait: «Haec dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam. Ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus».
14Et ait Achab: «Per quem?». Dixitque ei: «Haec dicit Dominus: Per pedisequos principum provinciarum». Et ait: «Quis incipiet proeliari?». Et ille dixit: «Tu».

15Recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit numerum ducentorum triginta duorum; et post eos recensuit populum, omnes filios Israel, septem milia.
16Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculis ipse et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium eius venerant.
17Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad, qui nuntiaverunt ei dicentes: «Viri egressi sunt de Samaria».
18At ille ait: «Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos; sive ut proelientur, vivos eos capite».
19Egressi erant ergo ex urbe pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur,
20et percussit unusquisque virum, qui contra se venerat; fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus.
21Necnon egressus rex Israel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna.

22Accedens autem propheta ad regem Israel dixit ei: «Vade et confortare et scito et vide quid facias; vertente enim anno rex Syriae ascendet contra te».

23Servi vero regis Syriae dixerunt ei: «Deus montium est Deus eorum, ideo superaverunt nos; sed pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos.
24Fac ergo hoc: Amove reges singulos a loco suo et pone principes pro eis;
25et instaura numerum militum, qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus, quos ante habuisti, et pugnabimus contra eos in campestribus: et videbis quod obtinebimus eos». Credidit consilio eorum et fecit ita.

26Igitur vertente anno recensuit Benadad Syros et ascendit in Aphec, ut pugnaret contra Israel.
27Porro filii Israel recensiti sunt et, acceptis cibariis, profecti ex adverso castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum; Syri autem repleverunt terram.

28Et accedens vir Dei dixit ad regem Israel: «Haec dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: “Deus montium est Dominus et non est Deus vallium”, dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego Dominus».
29Dirigebant septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum; percusseruntque filii Israel de Syris centum milia peditum in die una.
30Fugerunt autem, qui remanserant in Aphec, in civitatem, et cecidit murus super viginti septem milia hominum, qui remanserant.

    Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum, quod erat intra cubiculum.

Dixeruntque ei servi sui: «Ecce audivimus quod reges domus Israel clementes sint; ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israel; forsitan salvabit animam tuam».
31 In capitibus nostris - Lege cum multis mss, Gr, Syr et Vg berā’šênu (cfr. v. 32); TM «in capite nostro»
32Accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus suis veneruntque ad regem Israel et dixerunt: «Servus tuus Benadad dicit: “Vivat, oro te, anima mea”». Et ille ait: «Si adhuc vivit, frater meus est».
Quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius atque dixerunt: «Frater tuus Benadad». Et dixit eis: «Ite et adducite eum». Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum.
33 Rapuerunt verbum ex ore eius - Lege cum nonnullis mss, qere occid. et vers wajjaḥletûhā mimmennû; TM «et rapuerunt, utrum ab eo»?
34Qui dixit ei: «Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam; et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria». Achab: «Ego autem, inquit, foederatum te dimittam». Et pepigit ei foedus et dimisit eum.


35Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini: «Percute me!». At ille noluit percutere.
36Cui ait: «Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo». Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit.
37Sed et alterum inveniens virum dixit ad eum: «Percute me!». Qui percussit eum et vulneravit.
38Abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit aspectum ponens fasciam super oculos suos.
39Cumque rex transiret, clamavit ad regem et ait: «Servus tuus egressus est ad proeliandum comminus; cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me et ait: “Custodi virum istum! Qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius, aut talentum argenti appendes”.
40Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit». Et ait rex Israel ad eum: «Hoc est iudicium tuum, quod ipse decrevisti».
41At ille statim abstulit fasciam de oculis suis, et cognovit eum rex Israel quod esset de prophetis.
42Qui ait ad eum: «Haec dicit Dominus: Quia dimisisti de manu tua virum, quem morti devoveram, erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius».
43Reversus est igitur rex Israel in domum suam tristis et indignans venitque in Samariam.

Note al testo

6 Oculis tuis - Cum TM ‛ēnêkā; «quod eis placuerit» (Vg cum Gr et Syr lectio facilior ‛ênêhem = oculis eorum)
31 In capitibus nostris - Lege cum multis mss, Gr, Syr et Vg berā’šênu (cfr. v. 32); TM «in capite nostro»
33 Rapuerunt verbum ex ore eius - Lege cum nonnullis mss, qere occid. et vers wajjaḥletûhā mimmennû; TM «et rapuerunt, utrum ab eo»?