Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Paralipomenon - 9

Primus Paralipomenon

9 1Universus ergo Israel dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israel et Iudae. Translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.
2Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israel et sacerdotes et Levitae et Nathinaei.

3Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iudae et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim et Manasse.
Uthai filius Ammiud filii Amri filii Imri filii Bani: de filiis Phares filii Iudae;
4 Bani de (filiis) - Lege cum qere et Vg bānî min; ketib binjāmin
et de Selanitis: Asaia primogenitus et filii eius;
5 Selanitis - Lege cum Nm 26,20 haššēlānî; TM haššîlônî
6de filiis autem Zara: Iehuel et fratres eorum sescenti nonaginta.
7Porro de filiis Beniamin: Sallu filius Mosollam filii Odovia filii Asana
8et Iobania filius Ieroham et Ela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuel filii Iebaniae
9et fratres eorum secundum genealogias suas nongenti quinquaginta sex; omnes hi principes familiarum secundum familias suas.


10De sacerdotibus autem: Iedaia, Ioiarib et Iachin,
11Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Meraioth filii Achitob principes domus Dei.
12Porro Adaias filius Ieroham filii Phassur filii Melchiae et Maasai filius Adiel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer,
13fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.


14De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam filii Hasabia de filiis Merari;
15Bacbacar quoque, Hares et Galal et Matthania filius Micha filii Zechri filii Asaph
16et Abdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophathitarum.

17Ianitores autem: Sellum et Accub et Telmon et Ahiman; et frater eorum Sellum princeps
18et usque ad hoc tempus est in porta regis ad orientem. Hi erant ianitores castris filiorum Levi.
19Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis de domo patris sui: hi Coritae erant super opera ministerii custodes liminum tabernaculi; patres autem eorum super castra Domini custodiebant introitum,
20et Phinees filius Eleazari princeps erat super eos olim — Dominus sit cum eo! —
21Zacharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi conventus.
22Omnes hi electi in ostiarios liminum ducenti duodecim, et descripti in villis propriis, quos constituerunt David et Samuel videns in munus perpetuum,
23tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini, domus tabernaculi, in custodias.
24Per quattuor ventos erant ostiarii, id est ad orientem et ad occidentem, ad aquilonem et ad austrum.
25Fratres autem eorum in viculis suis morabantur et veniebant per septem dies de tempore usque ad tempus, ut essent cum illis.
26Nam munus habebant perpetuum hi quattuor principes ianitorum. Hi scilicet Levitae erant super exedras et thesauros domus Domini;
27per gyrum quoque templi Domini pernoctabant in custodiis suis, ut et ipsi mane aperirent fores.

28De horum genere erant et super vasa ministerii, ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur;
29de ipsis et, qui credita habebant utensilia et omnia utensilia sancta, praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus.
30Filii quidam autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant;
31et Matthathias Levites, primogenitus Sellum Coritae, munere perpetuo praefectus erat eorum, quae in sartagine frigebantur.
32Porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata praepararent.
33Hi sunt cantores, principes per familias Levitarum, qui in exedris vacantes morabantur, ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent.
34Hi sunt capita Levitarum per familias suas secundum genealogias suas principes; hi habitaverunt in Ierusalem.


35In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iehiel, et nomen uxoris eius Maacha.
36Filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab,
37Gedor quoque et Ahio et Zacharias et Macelloth.
38Porro Macelloth genuit Samaam; isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis.
39Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Et Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal.
40Filius autem Ionathan Meribbaal, et Meribbaal genuit Micha;
porro filii Micha: Phithon et Melech et Tharaa et Ahaz.
41 Et Ahaz - Lege cum GL, Syr, Vg et 8,35 we’āhāz; TM omittit (haplographia)
42Ahaz autem genuit Iara, et Iara genuit Almath et Azmaveth et Zamri; Zamri autem genuit Mosa.
43Mosa vero genuit Banaa, cuius filius Raphaia genuit Elasa, de quo ortus est Asel.
44Porro Asel sex filios habuit his nominibus: Ezricam primogenitus eius, Ismael, Saria, Azarias, Obdia, Hanan; hi filii Asel.

Note al testo

4 Bani de (filiis) - Lege cum qere et Vg bānî min; ketib binjāmin
5 Selanitis - Lege cum Nm 26,20 haššēlānî; TM haššîlônî
41 Et Ahaz - Lege cum GL, Syr, Vg et 8,35 we’āhāz; TM omittit (haplographia)