Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Paralipomenon - 7

Primus Paralipomenon

7 1Porro filii Issachar: Thola et Phua, Iasub et Semron, quattuor.
2Filii Thola: Ozi et Raphaia et Ieriel et Iemai et Iebsem et Samuel, principes familiarum suarum; de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt iuxta genealogias suas in diebus David viginti duo milia sescenti.
3Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michael et Obadia et Ioel et Iesia, quinque principes omnes.
4Cumque eis erant secundum genealogias familiarum suarum turmae accinctae ad proelium, viri fortissimi, triginta sex milia; multas enim habuere uxores et filios.
5Fratresque eorum per omnes cognationes Issachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt.

Filii Beniamin: Bela et Bochor et Iedihel, tres.
6 Filii - Adde cum pluribus mss Hebraicis, GrL, Syr et Targ be
Filii Bela: Esebon et Ozi et Oziel et Ierimoth et Urai, quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi; numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor.
7 Urai - Lege cum Gr ûri (GL ûrijjāh); TM îrî
8Porro filii Bochor: Zamira et Ioas et Eliezer et Elioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almath; omnes hi filii Bochor.
9Numerati sunt autem in genealogiis suis principes familiarum suarum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti.
10Porro filii Iedihel: Bilhan; filii autem Bilhan: Iehus et Beniamin et Aod et Chanaana et Zethan et Tharsis et Ahisahar;
11omnes hi filii Iedihel principes familiarum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes.
12Suphim quoque et Huphim filii Hir et Husim filii Aher.


13Filii autem Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sellum, filii Bilhae.

14Porro filius Manasse: Asriel, quem peperit concubina eius Syra; peperit quoque Machir patrem Galaad.
15Machir autem accepit uxorem de Huphim et Suphim et habuit sororem nomine Maacha; nomen autem secundi Salphaad, nataeque sunt Salphaad filiae.
16Et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares; porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem.
Filius autem Ulam: Badan; hi sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse.
17 Filius - Lege cum Gr et Vg ben; TM «filii» (sed forte textus mancus est)
18Soror autem eius Ammalecheth peperit Isod et Abiezer et Maala.
19Erant autem filii Semida: Ahin et Sechem et Leci et Aniam.


20Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius eius, Thahath filius eius, Elada filius eius, Thahath filius eius,
21et huius filius Zabad et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad. Occiderunt autem eos viri Geth indigenae, quia descenderant, ut invaderent possessiones eorum.
22Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres eius, ut consolarentur eum;
23ingressusque est ad uxorem suam, quae concepit et peperit filium, et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus eius ortus esset.
24Filia autem eius fuit Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara.
25Porro filius eius Rapha et Reseph et Thale filius eius, de quo natus est Thaan,
26qui genuit Laadan; huius quoque filius Ammiud genuit Elisama,
27de quo ortus est Nun, qui habuit filium Iosue.
28Possessio autem eorum et habitationes: Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius, Sichem quoque cum filiabus suis usque Hai et filias eius.
29Iuxta filios quoque Manasse: Bethsan et filias eius, Thanach et filias eius, Mageddo et filias eius, Dor et filias eius. In his habitaverunt filii Ioseph filii Israel.

30Filii Aser: Iemna et Iesua et Isui et Beria et Sara soror eorum.
31Filii autem Beria: Heber et Melchiel, ipse est pater Barzaith.
32Heber autem genuit Iephlat et Somer et Hotham et Suaa sororem eorum.
33Filii Iephlat: Phosech et Bamaal et Asoth; hi filii Iephlat.
Porro filii Somer fratris sui: Roaga et Haba et Aram.
34 Fratris sui - Lege ’āhîw; TM «Ahi et (Roaga)»
Et Haba - Lege cum qere et Gr weḥubbāh; ketib jaḥbāh
Filii autem Hotham fratris eius: Supha et Iemna et Selles et Amal.
35 Filii autem - Lege cum nonnullis mss Hebraicis, GrL et Vg be; TM «filius»
Hotham - Lege ḥôtām (v. 32); TM hēlem
36Filii Supha: Sue, Hamapher et Sual et Beri et Iamra,
37Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Beera.
38Filii Iether: Iephonne et Phaspha et Ara.
39Filii autem Olla: Area et Hanniel et Resia.
40Omnes hi filii Aser, principes familiarum electi atque fortissimi, capita principum; numerus autem eorum, qui inscripti erant in exercitu ad bellum, viginti sex milia.

Note al testo

6 Filii - Adde cum pluribus mss Hebraicis, GrL, Syr et Targ be
7 Urai - Lege cum Gr ûri (GL ûrijjāh); TM îrî
17 Filius - Lege cum Gr et Vg ben; TM «filii» (sed forte textus mancus est)
34 Fratris sui - Lege ’āhîw; TM «Ahi et (Roaga)»
Et Haba - Lege cum qere et Gr weḥubbāh; ketib jaḥbāh
35 Filii autem - Lege cum nonnullis mss Hebraicis, GrL et Vg be; TM «filius»
Hotham - Lege ḥôtām (v. 32); TM hēlem