Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Paralipomenon - 26

Primus Paralipomenon

26 1Divisiones autem ianitorum.

    De Coritis: Meselemia filius Core de filiis Abiasaph.

2Filii Meselemiae: Zacharias primogenitus, Iedihel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus,
3Elam quintus, Iohanan sextus, Elioenai septimus.
4Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Iozabad secundus, Ioah tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus,
5Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus, quia benedixit illi Deus.
6Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum, erant enim viri fortissimi;
7filii ergo Semeiae: Othni et Raphael et Obed, Elzabad, fratres eius viri fortissimi, Eliu quoque et Samachias;
8omnes hi de filiis Obededom, ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom.
9Porro Meselemiae filii et fratres eorum robustissimi decem et octo.


10De Hosa autem, de filiis Merari, erant filii: Semri princeps — non enim fuerat primogenitus, et idcirco posuerat eum pater eius in principem —
11Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus; omnes hi filii et fratres Hosa tredecim.


12Hae divisiones ianitorum: secundum capita virorum habebant ministeria sicut et fratres eorum ad ministrandum in domo Domini.
13Missae sunt ergo sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum.
Cecidit igitur sors orientalis Selemiae; porro Zachariae filio eius consiliario prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis;
14 Porro Zachariae - Lege cum GL et Vg welizkarjāhû
15Obededom vero australis, et filiis eius horreum;
Sephim et Hosa occidentalis iuxta portam Sallecheth apud viam ascensionis. Custodia iuxta custodiam:
16 Sephim (= lešuppîm) - Probabiliter delendum est ut duplex scriptio antecedentis finis vocabuli hā’ăsuppîm: šuppîm; quod nomen non occurrit in v. 10; in 7,12.15 quidem occurrit, sed in genealogia Beniamin et Manasse
Sallecheth (šalleket) = deiecto (forte ruderum et rerum abiectarum); Gr «exedrarum» = hallešākōt (cfr. 9,26.33)
ad orientem per diem sex et ad aquilonem quattuor per diem, atque ad meridiem similiter in die quattuor et pro horreo bini et bini,
17 Per diem - Lege cum Gr lajjôm; TM «Levitae» (halewijjim; h pertinet in Tm ad lammizrāḥ)
18pro Parbar quoque ad occidentem quattuor in via, duo pro Parbar.
19Hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari.

Porro Levitae fratres eorum super thesauros domus Dei ac thesauros rerum consecratarum.
20 Fratres eorum - Lege cum Gr ’ăḥêhem; TM «Ahia»
De filiis Ladan Gersonitae principes familiarum Ladan Gersonitae erant Iahielitae.
21 De filiis - Dege mibbe; TM «filii» (haplographia)
Filii Iahiel et Zetham et Ioel fratrum eius erant super thesauros domus Domini.
22 Iahiel et Zetham - Lege jeḥî’ēl wezētām (sicut 23,8); TM jeḥî’ēlî
Fratrum eius - Lege ’eḥâw; TM ’aḥîw (frater eius)
23De Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozielitis:
24Subael filius Gersam filii Moysi praepositus thesauris.
25Fratres quoque eius Eliezer, cuius filius Rohobia et huius filius Iesaias; et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri et huius filius Selemith.
26Ipse Selemith et fratres eius super omnes thesauros rerum consecratarum, quas sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus
27de bellis et manubiis proeliorum, quas consecraverant ad sustentandum templum Domini.
Et universa, quae consecraverant Samuel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae, omnia donaria sacra erant sub manu Selemith et fratrum eius.

28 Donaria sacra - Lege hammiqdāš (vel hamequddaš); TM «(omnis) qui consecraverat»

29De Isaaritis vero erant Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israel praefecti et iudices.
30Porro de Hebronitis Hasabias et fratres eius viri strenui mille septingenti erant magistratus Israel trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis;
31Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum cognationes et familias eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortes in Iazer Galaad
32fratresque eius viri strenui duo milia septingenti principes familiarum; praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis.

Note al testo

14 Porro Zachariae - Lege cum GL et Vg welizkarjāhû
16 Sephim (= lešuppîm) - Probabiliter delendum est ut duplex scriptio antecedentis finis vocabuli hā’ăsuppîm: šuppîm; quod nomen non occurrit in v. 10; in 7,12.15 quidem occurrit, sed in genealogia Beniamin et Manasse
Sallecheth (šalleket) = deiecto (forte ruderum et rerum abiectarum); Gr «exedrarum» = hallešākōt (cfr. 9,26.33)
17 Per diem - Lege cum Gr lajjôm; TM «Levitae» (halewijjim; h pertinet in Tm ad lammizrāḥ)
20 Fratres eorum - Lege cum Gr ’ăḥêhem; TM «Ahia»
21 De filiis - Dege mibbe; TM «filii» (haplographia)
22 Iahiel et Zetham - Lege jeḥî’ēl wezētām (sicut 23,8); TM jeḥî’ēlî
Fratrum eius - Lege ’eḥâw; TM ’aḥîw (frater eius)
28 Donaria sacra - Lege hammiqdāš (vel hamequddaš); TM «(omnis) qui consecraverat»