Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Paralipomenon - 20

Primus Paralipomenon

20 1Factum est autem post anni circulum, eo tempore, quo solent reges ad bella procedere, eduxit Ioab robur exercitus et vastavit terram filiorum Ammon; perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Ierusalem, quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam.
Tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimam gemmam, venitque super caput David; manubias quoque urbis plurimas tulit.
2 Melchom - Lege cum Vg milkōm (cfr. Gr et Arab); TM «regis»
Populum autem, qui erat in ea, eduxit et condemnavit ad operam lapicidinarum et ad secures et dolabras ferreas. Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in Ierusalem.

3 Et condemnavit - Lege cum 2Sam 12,31 wajjāśem (posuit); TM wajjāśae (et dissecuit?)
Et (ad) dolabras - Lege cum 2Sam 12,31 ûbammagzerôt; TM ûbammegzērôt (et ad serras lapidum)

4Post haec initum est bellum in Gazer adversum Philisthaeos, in quo percussit Sobbochai Husathites Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos.


5Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthaeos, in quo percussit Elchanan filius Iair Lahmi fratrem Goliath Getthaeum, cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium.


6Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus senos habens digitos, id est simul viginti quattuor, qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus;
7hic blasphemavit Israel, et percussit eum Ionathan filius Samma fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum eius.

Note al testo

2 Melchom - Lege cum Vg milkōm (cfr. Gr et Arab); TM «regis»
3 Et condemnavit - Lege cum 2Sam 12,31 wajjāśem (posuit); TM wajjāśae (et dissecuit?)
Et (ad) dolabras - Lege cum 2Sam 12,31 ûbammagzerôt; TM ûbammegzērôt (et ad serras lapidum)