Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Maccabaeorum - 9

Primus Maccabaeorum

9 1Et audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus eius in proelio et apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in terram Iudaeae et dextrum cornu cum illis.
Et abierunt viam, quae ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quae est in Arbelis, et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas.
2 Galgala – Ita cum La; Gr «Galaad»
3Et mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi applicuerunt ad Ierusalem;
et surrexerunt et abierunt in Bereth in viginti milibus virorum et duobus milibus equitum.
4 Bereth – Est coniectura (cfr. LaLXGB); Gr et LaV «Beroeam»
5Et Iudas posuerat castra in Elasa, et tria milia viri electi cum eo;
6et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde; et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri.
7Et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum; et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos,
8et dissolutus est. Et dixit his, qui residui erant: «Surgamus et ascendamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos».
9Et avertebant eum dicentes: «Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo et revertamur nos et fratres nostri et pugnabimus adversus eos; nos autem pauci sumus».
10Et ait Iudas: «Absit istam rem facere, ut fugiamus ab eis; et si appropiavit tempus nostrum, et moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae».
11Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam; et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii praeibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes.
12Bacchides autem erat in dextro cornu; et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis; et clamaverunt hi, qui erant ex parte Iudae, etiam ipsi in tubis;
13et commota est terra a voce exercituum; et commissum est proelium a mane usque ad vesperam.

14Et vidit Iudas quod Bacchides et firmior pars exercitus erat in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde;
15et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti.
16Et, qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Iudam et eos, qui cum ipso erant, a tergo.
17Et ingravatum est proelium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis;
18et Iudas cecidit, et ceteri fugerunt.
19Et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum et sepelierunt eum in sepulcro patrum suorum in Modin.
20Et fleverunt eum et planxerunt omnis populus Israel planctu magno et lugebant dies multos
21et dixerunt: «Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israel!».

22Et cetera verborum Iudae et bellorum et virtutum, quas fecit, et magnitudinis eius non sunt descripta; multa enim erant valde.

23Et factum est, post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel, et exorti sunt omnes, qui operabantur iniquitatem.
24In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se regio cum ipsis.
25Et elegit Bacchides viros impios et constituit eos dominos regionis;
26et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos et illudebat.
27Et facta est tribulatio magna in Israel, qualis non fuit ex die, qua non est visus propheta illis.

28Et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae:
29«Ex quo frater tuus Iudas defunctus est, et vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos et Bacchidem et eos, qui inimici sunt gentis nostrae;
30nunc itaque te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem et ducem ad bellandum bellum nostrum».
31Et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui.

32Et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere;
33et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes, qui cum eo erant, et fugerunt in desertum Thecue et consederunt ad aquam lacus Asphar.
34Et cognovit Bacchides die sabbatorum et venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem.
35Et Ionathas misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabathaeos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus.
36Et exierunt filii Iambri ex Medaba et comprehenderunt Ioannem et omnia, quae habebat, et abierunt habentes ea.
37Post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadabath filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna.
38Et recordati sunt sanguinis Ioannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis;
39et elevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis.
40Et surrexerunt ad eos ex insidiis et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in montes, et acceperunt omnia spolia eorum.
41Et conversae sunt nuptiae in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum.
42Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis.

43Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute magna.
44Et dixit ad suos Ionathas: «Surgamus et pugnemus pro animabus nostris; non est enim hodie sicut heri et nudiustertius:
45ecce enim bellum ex adverso nostrum, aqua vero Iordanis hinc et inde, et paludes et saltus, et non est locus divertendi.
46Nunc ergo clamate in caelum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum». Et commissum est bellum.
47Et extendit Ionathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro.
48Et dissiliit Ionathas et, qui cum eo erant, in Iordanem et transnataverunt in ulteriora; et non transierunt ad eos Iordanem.
49Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Ierusalem.
50Et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea: munitionem, quae erat in Iericho, et Emmaus et Bethoron et Bethel et Thamnata et Pharathon et Tephon muris excelsis et portis et seris;
51et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israel.
52Et munivit civitatem Bethsuram et Gazaram et arcem et posuit in eis auxilia et apparatum escarum.
53Et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Ierusalem in custodia.

54Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimus destrui murum atrii sanctorum interioris et destruxit opera prophetarum. Et coepit destruere.
55In tempore illo percussus est Alcimus, et impedita sunt opera illius; et occlusum est os eius, et dissolutus est nec ultra poterat loqui verbum et mandare de domo sua;
56et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno.
57Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus et reversus est ad regem; et siluit terra Iudae annis duobus.

58Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes: «Ecce Ionathas et, qui cum eo sunt, in silentio habitant confidentes; nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte».
59Et abierunt et consilium ei dederunt. 
60Et surrexit, ut veniret cum exercitu multo, et misit occulte epistulas sociis suis, qui erant in Iudaea, ut comprehenderent Ionathan et eos, qui cum eo erant; et non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum.
61Et apprehenderunt de viris regionis, qui principes erant malitiae, quinquaginta viros et occiderunt eos.
62Et secessit Ionathas et Simon et, qui cum eo erant, in Bethbasi, quae est in deserto; et exstruxit diruta eius, et firmaverunt eam.
63Et cognovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his, qui de Iudaea erant, denuntiavit;
64et venit et castra posuit ad Bethbasi et oppugnavit eam dies multos et fecit machinas.
65Et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero;
66et percussit Odomera et fratres eius et filios Phasiron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus.
67Simon vero et, qui cum ipso erant, exierunt de civitate et succenderunt machinas
68et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis, et afflixerunt eum valde, quoniam consilium eius et adventus eius erat inanis.
69Et iratus est animo contra viros iniquos, qui ei consilium dederant, ut veniret in regionem, et multos ex eis occiderunt; et cogitaverunt abire in regionem eius.
70Et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso et reddere ei captivitatem.
71Et accepit et fecit secundum verba eius et iuravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitae eius;
72et reddidit ei captivitatem, quam prius erat praedatus de terra Iudae, et conversus abiit in terram suam et non apposuit amplius venire in fines eius.
73Et cessavit gladius ex Israel, et habitavit Ionathas in Machmas; et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminabat impios ex Israel.

Note al testo

2 Galgala – Ita cum La; Gr «Galaad»
4 Bereth – Est coniectura (cfr. LaLXGB); Gr et LaV «Beroeam»