Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31

Primus Samuelis

20 1Fugit autem David de Naioth, quae est in Rama, veniensque locutus est coram Ionathan: «Quid feci? Quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam?».
2Qui dixit ei: «Absit, non morieris; neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi; hoc ergo celavit me pater meus tantummodo? Nequaquam erit istud».
Et rursum respondit David et ait: «Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dixit: “Nesciat hoc Ionathan, ne forte tristetur”. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum gradu ego morsque dividimur».
3 Rursum respondit - Lege cum Gr wajjāšeb; TM «et iuravit» (dittographia)

4Et ait Ionathan ad David: «Quid desiderat anima tua, ut faciam tibi?».
5Dixit autem David ad Ionathan: «Ecce neomenia est crastino, et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum; dimitte ergo me, ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae.
6Si requisierit me pater tuus, respondebis ei: “Rogavit me David, ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victimae annuae ibi sunt universis contribulibus eius”.
7Si dixerit: “Bene”, pax erit servo tuo; si autem fuerit iratus, scito quia malum decretum est ab eo.
8Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti; si autem est in me aliqua iniquitas, tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me».
9Et ait Ionathan: «Absit hoc a te; neque enim fieri potest ut, si certo cognovero malum decretum esse a patre meo contra te, non annuntiem tibi».
Responditque David ad Ionathan: «Quis nuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure?».
10 Si - Lege cum Gr et Vg ’im; TM «vel»

11Et ait Ionathan ad David: «Veni, egrediamur foras in agrum». Cumque exissent ambo in agrum,
ait Ionathan ad David: «Vivit Dominus, Deus Israel, investigabo sententiam patris mei hoc fere tempore cras vel perendie; et si aliquid boni fuerit super David, et non statim miserim ad te et notum tibi fecerim,
12 Vivit - Adde cum 2 mss Hebraicis ḥaj; TM omittit
13haec faciat Dominus in Ionathan et haec augeat! Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, hoc quoque notum faciam tibi et dimittam te, ut vadas in pace. Et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo.
Et, si vixero, facies mihi misericordiam Domini; si vero mortuus fuero,
14 Si vixero - Praemittit et postponit welō’ («et non»), quod secundum Gr et Vg legendum est welu’ («et utinam»)
 Si vero - Lege cum Gr et Vg we’im; TM «et non»
15non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra».
Pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David dicens: «Requirat Dominus de manu inimicorum David!».
16 Requirat - Lege jebaqqēš; TM ûbiqqēs («et requirebat»), assimilatio ad wajjikrōt, quia oratio directa non expresse indicatur (sicut et v. 21) et berît («foedus») quoque omittitur (sicut 22,8)
  De manu inimicorum David - Euphemismus pro «de manu David» (cfr. 25,22)
17Et addidit Ionathan ut faceret David iurare per dilectionem suam erga illum; sicut animam enim suam, ita diligebat eum.

18Dixitque ad eum Ionathan: «Cras neomenia est, et requireris;
vacua erit enim sessio tua. Perendie descendes festinus et venies in locum, ubi abscondisti te in die facti illius; et sedebis iuxta acervum illum.
19 Acervum illum - Lege (cfr. GrB) hā’argāb hallā’z; TM «lapidem ha’azel»?
Et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signum.
20 Iuxta eum - Lege ṣiddāh
21Mittam quoque et puerum dicens ei: “Vade et affer mihi sagittas”.
22Si dixero puero: “Ecce sagittae intra te sunt, tolle eas”, tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: “Ecce sagittae ultra te sunt”, vade, quia dimisit te Dominus.
23De verbo autem, quod locuti fuimus, ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum».

Absconditus est ergo David in agro; et venit neomenia, et sedit rex ad mensam ad comedendum.
24 Ad mensam (ad comedendum) - Lege cum Gr ‛al haššulḥān; TM «panem»
Cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem, quae erat iuxta parietem, sedit Ionathan ex adverso, et sedit Abner ex latere Saul; vacuusque apparuit locus David.
25 Sedit... ex adverso - Lege cum Gr wajqaddēm; TM «surrexit»
26Et non est locutus Saul quidquam in die illa; cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus nec purificatus.
27Cumque illuxisset dies secunda post neomeniam, rursum vacuus apparuit locus David; dixitque Saul ad Ionathan filium suum: «Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum?».
28Et respondit Ionathan Sauli: «Rogavit me obnixe, ut iret in Bethlehem,
29et ait: “Dimitte me, quoniam sacrificium familiae est in civitate, et frater meus ipse accersivit me; nunc ergo, si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito et videbo fratres meos”. Ob hanc causam non venit ad mensam regis».

30Iratus autem Saul adversum Ionathan dixit ei: «Fili mulieris perversae, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem nuditatis matris tuae?
31Omnibus enim diebus, quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu neque regnum tuum; itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me, quia filius mortis est».
32Respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait: «Quare morietur? Quid fecit?».
33Et arripuit Saul lanceam, ut percuteret eum; et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo, ut interficeret David.
34Surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die neomeniae secunda panem; contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus.

35Cumque illuxisset mane, venit Ionathan in agrum ad locum constitutum a David et puer parvulus cum eo;
36et ait ad puerum suum: «Vade et affer mihi sagittas, quas ego iacio». Cumque puer cucurrisset, iecit sagittam trans puerum. 
37Venit itaque puer ad locum sagittae, quam miserat Ionathan, et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait: «Ecce ibi est sagitta porro ultra te».
38Clamavitque Ionathan post tergum pueri: «Festina velociter, ne steteris». Sustulit autem puer Ionathae sagittam et attulit ad dominum suum
39et quid ageretur penitus ignorabat, tantummodo enim Ionathan et David rem noverant.

40Dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei: «Vade, defer in civitatem». 
Cumque abisset puer, surrexit David de latere acervi et cadens pronus in terram adoravit tertio; et osculantes alterutrum fleverunt pariter, David autem amplius.
41 Acervi - Lege cum Gr ’argāb; TM «ad austrum»
42Dixit ergo Ionathan ad David: «Vade in pace; iuravimus enim ambo in nomine Domini dicentes: Dominus erit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum».

Note al testo

3 Rursum respondit - Lege cum Gr wajjāšeb; TM «et iuravit» (dittographia)
10 Si - Lege cum Gr et Vg ’im; TM «vel»
12 Vivit - Adde cum 2 mss Hebraicis ḥaj; TM omittit
14 Si vixero - Praemittit et postponit welō’ («et non»), quod secundum Gr et Vg legendum est welu’ («et utinam»)
 Si vero - Lege cum Gr et Vg we’im; TM «et non»
16 Requirat - Lege jebaqqēš; TM ûbiqqēs («et requirebat»), assimilatio ad wajjikrōt, quia oratio directa non expresse indicatur (sicut et v. 21) et berît («foedus») quoque omittitur (sicut 22,8)
  De manu inimicorum David - Euphemismus pro «de manu David» (cfr. 25,22)
19 Acervum illum - Lege (cfr. GrB) hā’argāb hallā’z; TM «lapidem ha’azel»?
20 Iuxta eum - Lege ṣiddāh
24 Ad mensam (ad comedendum) - Lege cum Gr ‛al haššulḥān; TM «panem»
25 Sedit... ex adverso - Lege cum Gr wajqaddēm; TM «surrexit»
41 Acervi - Lege cum Gr ’argāb; TM «ad austrum»