Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29

Primus Paralipomenon

3 1David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail de Carmel,
2tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gesur, quartum Adoniam filium Haggith,
3quintum Saphatiam ex Abital, sextum Iethraam de Egla uxore sua.
4Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem.
Porro in Ierusalem nati sunt ei filii: Samua et Sobab et Nathan et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel;
5 De Bethsabee - Lege cum ms Hebraico, Gr et Vg lebat-šba; TM lebat-šûa (alia pronuntiatio eiusdem nominis)
6Iebahar quoque et Elisama et Eliphalet
7et Noga et Napheg et Iaphia
8necnon Elisama et Eliada et Eliphalet, novem.

9Omnes hi filii David absque filiis concubinarum; habueruntque sororem Thamar.

10Filius autem Salomonis Roboam, cuius Abia filius genuit Asa; de hoc quoque natus est Iosaphat
11pater Ioram; qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas.
12Et huius Amasias filius genuit Azariam, porro Azariae filius Ioatham
13procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses.
14Sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae;
15filii autem Iosiae fuerunt: primogenitus Iohanan, secundus Ioachim, tertius Sedecias, quartus Sellum.
16Filii Ioachim: Iechonias filius eius, Sedecias filius eius.
Filii Iechoniae captivi fuerunt: Salathiel filius eius,
17 Captivi - Lege hā’ssîr; TM ’assîr (haplographia h) sumptum ut nomen proprium (Gr et Vg «Asir»)
18Melchiram, Phadaia, Senasser et Iecemias, Hosama et Nadabias.
19De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam et Salomith sororem eorum
20Hasabamque et Ohol et Barachiam et Hasadiam, Iosabhesed, quinque.
Filii autem Hananiae: Pheltias, Iesaias, Raphaia, Arnan, Abdia et Sechenias.
21 Filii - Lege cum nonnullis mss Hebraicis, Gr, Syr et Targ ûbe; TM «filius». Quattuor be ante nomina «Raphaia etc.» deleantur, quia non concordant cum chronologia (Hattus nominatur Esd 8,2 inter reversos), et talis frequentia be cum sequenti singulari esset aliqualiter mira
Filii Secheniae: Semeia et Hattus et Igal et Baria et Naaria et Saphat, sex numero.
22 Post «Semeia» omittitur secundum contextum (sex filii) et Esd 8,3 (Hattus filius Secheniae) ûbe; TM et vers habent (Vg «cuius filii») - duplex scriptio secundum antecedens duplex «et filii Secheniae»
Filii Naariae: Elioenai et Ezechias et Ezricam, tres.
23 Filii - Lege cum Sebir, pluribus mss Hebraicis et Gr ûbe (et filii); TM «et filius»
Filii Elioenai: Odovia et Eliasib et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani, septem.
24 Odovia - Lege cum qere hôdawjāhû (cfr. Gr, Vg et 5,24 wehôdawjāh); ketib hôdajwāhû

Note al testo