Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_NT

NT greco

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

NT greco - Nuovo Testamento - Vangeli - Luca - 11

Luca

NT greco Torna al libro

Nova Vulgata

NT greco 11 11,1Καὶ ἐγένετο ἐν τῷ εἶναι αὐτὸν ἐν τόπῳ τινὶ προσευχόμενον, ὡς ἐπαύσατο, εἶπέν τις τῶν μαθητῶν αὐτοῦ πρὸς αὐτόν· Κύριε, δίδαξον ἡμᾶς προσεύχεσθαι, καθὼς καὶ Ἰωάννης ἐδίδαξεν τοὺς μαθητὰς αὐτοῦ.
Nova Vulgata Luc11,1Et factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: “ Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos ”.
NT greco 11,2εἶπεν δὲ αὐτοῖς· Ὅταν προσεύχησθε, λέγετε· ⸀Πάτερ, ἁγιασθήτω τὸ ὄνομά σου· ἐλθέτω ἡ βασιλεία ⸀σου·
Nova Vulgata Luc11,2Et ait illis: “ Cum oratis, dicite:
Pater, sanctificetur nomen tuum,
adveniat regnum tuum;
NT greco 11,3τὸν ἄρτον ἡμῶν τὸν ἐπιούσιον δίδου ἡμῖν τὸ καθ’ ἡμέραν·
Nova Vulgata
Luc11,3panem nostrum cotidianum da nobis cotidie,
NT greco 11,4καὶ ἄφες ἡμῖν τὰς ἁμαρτίας ἡμῶν, καὶ γὰρ αὐτοὶ ἀφίομεν παντὶ ὀφείλοντι ἡμῖν· καὶ μὴ εἰσενέγκῃς ἡμᾶς εἰς ⸀πειρασμόν.
Nova Vulgata
Luc11,4et dimitte nobis peccata nostra,
siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis,
et ne nos inducas in tentationem ”.
NT greco 11,5Καὶ εἶπεν πρὸς αὐτούς· Τίς ἐξ ὑμῶν ἕξει φίλον καὶ πορεύσεται πρὸς αὐτὸν μεσονυκτίου καὶ εἴπῃ αὐτῷ· Φίλε, χρῆσόν μοι τρεῖς ἄρτους,
Nova Vulgata
Luc11,5Et ait ad illos: “ Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: “Amice, commoda mihi tres panes,
NT greco 11,6ἐπειδὴ φίλος ⸀μου παρεγένετο ἐξ ὁδοῦ πρός με καὶ οὐκ ἔχω ὃ παραθήσω αὐτῷ·
Nova Vulgata Luc11,6quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo, quod ponam ante illum”;
NT greco 11,7κἀκεῖνος ἔσωθεν ἀποκριθεὶς εἴπῃ· Μή μοι κόπους πάρεχε· ἤδη ἡ θύρα κέκλεισται, καὶ τὰ παιδία μου μετ’ ἐμοῦ εἰς τὴν κοίτην εἰσίν· οὐ δύναμαι ἀναστὰς δοῦναί σοι.
Nova Vulgata Luc11,7et ille de intus respondens dicat: “Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi”.
NT greco 11,8λέγω ὑμῖν, εἰ καὶ οὐ δώσει αὐτῷ ἀναστὰς διὰ τὸ εἶναι ⸂φίλον αὐτοῦ⸃, διά γε τὴν ἀναίδειαν αὐτοῦ ἐγερθεὶς δώσει αὐτῷ ⸀ὅσων χρῄζει.
Nova Vulgata Luc11,8Dico vobis: Et si non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi, quotquot habet necessarios.
NT greco 11,9Κἀγὼ ὑμῖν λέγω, αἰτεῖτε, καὶ δοθήσεται ὑμῖν· ζητεῖτε, καὶ εὑρήσετε· κρούετε, καὶ ἀνοιγήσεται ὑμῖν·
Nova Vulgata
Luc11,9Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
NT greco 11,10πᾶς γὰρ ὁ αἰτῶν λαμβάνει, καὶ ὁ ζητῶν εὑρίσκει, καὶ τῷ κρούοντι ἀνοιγήσεται.
Nova Vulgata Luc11,10Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.
NT greco 11,11τίνα δὲ ⸀ἐξ ὑμῶν τὸν πατέρα αἰτήσει ὁ ⸀υἱὸς ἰχθύν, ⸀καὶ ἀντὶ ἰχθύος ὄφιν ⸂αὐτῷ ἐπιδώσει⸃;
Nova Vulgata LucQuem autem ex vobis patrem filius petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi?
11 Quis autem ex vobis patrem petet panem, numquid lapidem dabit illi? Aut si piscem
NT greco 11,12ἢ καὶ ⸀αἰτήσει ᾠόν, ⸀ἐπιδώσει αὐτῷ σκορπίον;
Nova Vulgata Luc11,12Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem?
NT greco 11,13εἰ οὖν ὑμεῖς πονηροὶ ὑπάρχοντες οἴδατε δόματα ἀγαθὰ διδόναι τοῖς τέκνοις ὑμῶν, πόσῳ μᾶλλον ὁ πατὴρ ὁ ἐξ οὐρανοῦ δώσει πνεῦμα ἅγιον τοῖς αἰτοῦσιν αὐτόν.
Nova Vulgata LucSi ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se ”.
13 nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester | dabit Spiritum bonum
NT greco 11,14Καὶ ἦν ἐκβάλλων ⸀δαιμόνιον κωφόν· ἐγένετο δὲ τοῦ δαιμονίου ἐξελθόντος ἐλάλησεν ὁ κωφός. καὶ ἐθαύμασαν οἱ ὄχλοι·
Nova Vulgata
LucEt erat eiciens daemonium, et illud erat mutum; et factum est cum daemonium exisset, locutus est mutus. Et admiratae sunt turbae;
14 et cum eiecisset daemonium
NT greco 11,15τινὲς δὲ ἐξ αὐτῶν εἶπον· Ἐν Βεελζεβοὺλ ⸀τῷ ἄρχοντι τῶν δαιμονίων ἐκβάλλει τὰ δαιμόνια·
Nova Vulgata Luc11,15quidam autem ex eis dixerunt: “ In Beelzebul principe daemoniorum eicit daemonia ”.
NT greco 11,16ἕτεροι δὲ πειράζοντες σημεῖον ⸂ἐξ οὐρανοῦ ἐζήτουν παρ’ αὐτοῦ⸃.
Nova Vulgata Luc11,16Et alii tentantes signum de caelo quaerebant ab eo.
NT greco 11,17αὐτὸς δὲ εἰδὼς αὐτῶν τὰ διανοήματα εἶπεν αὐτοῖς· Πᾶσα βασιλεία ἐφ’ ἑαυτὴν διαμερισθεῖσα ἐρημοῦται, καὶ οἶκος ἐπὶ οἶκον πίπτει.
Nova Vulgata LucIpse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: “ Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit.
17 ut vidit cogitationes | supra domum cadet
NT greco 11,18εἰ δὲ καὶ ὁ Σατανᾶς ἐφ’ ἑαυτὸν διεμερίσθη, πῶς σταθήσεται ἡ βασιλεία αὐτοῦ; ὅτι λέγετε ἐν Βεελζεβοὺλ ἐκβάλλειν με τὰ δαιμόνια.
Nova Vulgata Luc11,18Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? Quia dicitis in Beelzebul eicere me daemonia.
NT greco 11,19εἰ δὲ ἐγὼ ἐν Βεελζεβοὺλ ἐκβάλλω τὰ δαιμόνια, οἱ υἱοὶ ὑμῶν ἐν τίνι ἐκβάλλουσιν; διὰ τοῦτο ⸂αὐτοὶ ὑμῶν κριταὶ⸃ ἔσονται.
Nova Vulgata Luc11,19Si autem ego in Beelzebul eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt.
NT greco 11,20εἰ δὲ ἐν δακτύλῳ ⸀θεοῦ ἐκβάλλω τὰ δαιμόνια, ἄρα ἔφθασεν ἐφ’ ὑμᾶς ἡ βασιλεία τοῦ θεοῦ.
Nova Vulgata LucPorro si in digito Dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
20 profecto praevenit
NT greco 11,21ὅταν ὁ ἰσχυρὸς καθωπλισμένος φυλάσσῃ τὴν ἑαυτοῦ αὐλήν, ἐν εἰρήνῃ ἐστὶν τὰ ὑπάρχοντα αὐτοῦ·
Nova Vulgata
Luc11,21Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet;
NT greco 11,22ἐπὰν ⸀δὲ ἰσχυρότερος ⸀αὐτοῦ ἐπελθὼν νικήσῃ αὐτόν, τὴν πανοπλίαν αὐτοῦ αἴρει ἐφ’ ᾗ ἐπεποίθει, καὶ τὰ σκῦλα αὐτοῦ διαδίδωσιν.
Nova Vulgata Luc11,22si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet.
NT greco 11,23ὁ μὴ ὢν μετ’ ἐμοῦ κατ’ ἐμοῦ ἐστιν, καὶ ὁ μὴ συνάγων μετ’ ἐμοῦ σκορπίζει.
Nova Vulgata
Luc11,23Qui non est mecum, adversum me est; et, qui non colligit mecum, dispergit.
NT greco 11,24Ὅταν τὸ ἀκάθαρτον πνεῦμα ἐξέλθῃ ἀπὸ τοῦ ἀνθρώπου, διέρχεται δι’ ἀνύδρων τόπων ζητοῦν ἀνάπαυσιν, καὶ μὴ ⸀εὑρίσκον λέγει· Ὑποστρέψω εἰς τὸν οἶκόν μου ὅθεν ἐξῆλθον·
Nova Vulgata
Luc11,24Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”.
NT greco 11,25καὶ ἐλθὸν ⸀εὑρίσκει σεσαρωμένον καὶ κεκοσμημένον.
Nova Vulgata LucEt cum venerit, invenit scopis mundatam et exornatam.
25 invenit scopis mundatam et tunc vadit
NT greco 11,26τότε πορεύεται καὶ παραλαμβάνει ⸂ἕτερα πνεύματα πονηρότερα ἑαυτοῦ ἑπτά⸃, καὶ ⸀εἰσελθόντα κατοικεῖ ἐκεῖ, καὶ γίνεται τὰ ἔσχατα τοῦ ἀνθρώπου ἐκείνου χείρονα τῶν πρώτων.
Nova Vulgata Luc11,26Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt novissima hominis illius peiora prioribus ”.
NT greco 11,27Ἐγένετο δὲ ἐν τῷ λέγειν αὐτὸν ταῦτα ἐπάρασά τις ⸂φωνὴν γυνὴ⸃ ἐκ τοῦ ὄχλου εἶπεν αὐτῷ· Μακαρία ἡ κοιλία ἡ βαστάσασά σε καὶ μαστοὶ οὓς ἐθήλασας·
Nova Vulgata
Luc11,27Factum est autem cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: “ Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti! ”.
NT greco 11,28αὐτὸς δὲ εἶπεν· ⸀Μενοῦν μακάριοι οἱ ἀκούοντες τὸν λόγον τοῦ θεοῦ καὶ ⸀φυλάσσοντες.
Nova Vulgata LucAt ille dixit: “ Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! ”.
28 Quippini beati
NT greco 11,29Τῶν δὲ ὄχλων ἐπαθροιζομένων ἤρξατο λέγειν· Ἡ γενεὰ αὕτη ⸀γενεὰ πονηρά ἐστιν· σημεῖον ⸀ζητεῖ, καὶ σημεῖον οὐ δοθήσεται αὐτῇ εἰ μὴ τὸ σημεῖον ⸀Ἰωνᾶ.
Nova Vulgata
Luc11,29Turbis autem concurrentibus, coepit dicere: “ Generatio haec generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur illi nisi signum Ionae.
NT greco 11,30καθὼς γὰρ ἐγένετο ⸀Ἰωνᾶς ⸂τοῖς Νινευίταις σημεῖον⸃, οὕτως ἔσται καὶ ὁ υἱὸς τοῦ ἀνθρώπου τῇ γενεᾷ ταύτῃ.
Nova Vulgata Luc11,30Nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.
NT greco 11,31βασίλισσα νότου ἐγερθήσεται ἐν τῇ κρίσει μετὰ τῶν ἀνδρῶν τῆς γενεᾶς ταύτης καὶ κατακρινεῖ αὐτούς· ὅτι ἦλθεν ἐκ τῶν περάτων τῆς γῆς ἀκοῦσαι τὴν σοφίαν Σολομῶνος, καὶ ἰδοὺ πλεῖον Σολομῶνος ὧδε.
Nova Vulgata Luc11,31Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic.
NT greco 11,32ἄνδρες ⸀Νινευῖται ἀναστήσονται ἐν τῇ κρίσει μετὰ τῆς γενεᾶς ταύτης καὶ κατακρινοῦσιν αὐτήν· ὅτι μετενόησαν εἰς τὸ κήρυγμα Ἰωνᾶ, καὶ ἰδοὺ πλεῖον Ἰωνᾶ ὧδε.
Nova Vulgata Luc11,32Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus Iona hic.
NT greco 11,33⸀Οὐδεὶς λύχνον ἅψας εἰς κρύπτην τίθησιν οὐδὲ ὑπὸ τὸν μόδιον ἀλλ’ ἐπὶ τὴν λυχνίαν, ἵνα οἱ εἰσπορευόμενοι τὸ ⸀φέγγος βλέπωσιν.
Nova Vulgata Luc11,33Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio, sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant.
NT greco 11,34ὁ λύχνος τοῦ σώματός ἐστιν ὁ ὀφθαλμός ⸀σου. ⸀ὅταν ὁ ὀφθαλμός σου ἁπλοῦς ᾖ, καὶ ὅλον τὸ σῶμά σου φωτεινόν ἐστιν· ἐπὰν δὲ πονηρὸς ᾖ, καὶ τὸ σῶμά σου σκοτεινόν.
Nova Vulgata LucLucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
34 Lucerna corporis tui
NT greco 11,35σκόπει οὖν μὴ τὸ φῶς τὸ ἐν σοὶ σκότος ἐστίν.
Nova Vulgata Luc11,35Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrae sint.
NT greco 11,36εἰ οὖν τὸ σῶμά σου ὅλον φωτεινόν, μὴ ἔχον ⸂μέρος τι⸃ σκοτεινόν, ἔσται φωτεινὸν ὅλον ὡς ὅταν ὁ λύχνος τῇ ἀστραπῇ φωτίζῃ σε.
Nova Vulgata LucSi ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, sicut quando lucerna in fulgore suo illuminat te ”.
36 et sicut lucerna fulgoris illuminabit te
NT greco 11,37Ἐν δὲ τῷ λαλῆσαι ⸀ἐρωτᾷ αὐτὸν ⸀Φαρισαῖος ὅπως ἀριστήσῃ παρ’ αὐτῷ· εἰσελθὼν δὲ ἀνέπεσεν.
Nova Vulgata
Luc11,37Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus, ut pranderet apud se; et ingressus recubuit.
NT greco 11,38ὁ δὲ Φαρισαῖος ἰδὼν ἐθαύμασεν ὅτι οὐ πρῶτον ἐβαπτίσθη πρὸ τοῦ ἀρίστου.
Nova Vulgata LucPharisaeus autem videns miratus est quod non baptizatus esset ante prandium.
38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium
NT greco 11,39εἶπεν δὲ ὁ κύριος πρὸς αὐτόν· Νῦν ὑμεῖς οἱ Φαρισαῖοι τὸ ἔξωθεν τοῦ ποτηρίου καὶ τοῦ πίνακος καθαρίζετε, τὸ δὲ ἔσωθεν ὑμῶν γέμει ἁρπαγῆς καὶ πονηρίας.
Nova Vulgata Luc11,39Et ait Dominus ad illum: “ Nunc vos pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis, quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
NT greco 11,40ἄφρονες, οὐχ ὁ ποιήσας τὸ ἔξωθεν καὶ τὸ ἔσωθεν ἐποίησεν;
Nova Vulgata Luc11,40Stulti! Nonne, qui fecit, quod de foris est, etiam id, quod de intus est, fecit?
NT greco 11,41πλὴν τὰ ἐνόντα δότε ἐλεημοσύνην, καὶ ἰδοὺ πάντα καθαρὰ ὑμῖν ἐστιν.
Nova Vulgata LucVerumtamen, quae insunt, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
41 Verumtamen quod superest 
NT greco 11,42Ἀλλὰ οὐαὶ ὑμῖν τοῖς Φαρισαίοις, ὅτι ἀποδεκατοῦτε τὸ ἡδύοσμον καὶ τὸ πήγανον καὶ πᾶν λάχανον, καὶ παρέρχεσθε τὴν κρίσιν καὶ τὴν ἀγάπην τοῦ θεοῦ· ταῦτα ⸀δὲ ἔδει ποιῆσαι κἀκεῖνα μὴ ⸀παρεῖναι.
Nova Vulgata Luc11,42Sed vae vobis pharisaeis, quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autem oportuit facere et illa non omittere.
NT greco 11,43οὐαὶ ὑμῖν τοῖς Φαρισαίοις, ὅτι ἀγαπᾶτε τὴν πρωτοκαθεδρίαν ἐν ταῖς συναγωγαῖς καὶ τοὺς ἀσπασμοὺς ἐν ταῖς ἀγοραῖς.
Nova Vulgata LucVae vobis pharisaeis, quia diligitis primam cathedram in synagogis et salutationes in foro!
43 diligitis primas cathedras
NT greco 11,44οὐαὶ ⸀ὑμῖν, ὅτι ἐστὲ ὡς τὰ μνημεῖα τὰ ἄδηλα, καὶ οἱ ἄνθρωποι ⸀οἱ περιπατοῦντες ἐπάνω οὐκ οἴδασιν.
Nova Vulgata Luc11,44Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt! ”.
NT greco 11,45Ἀποκριθεὶς δέ τις τῶν νομικῶν λέγει αὐτῷ· Διδάσκαλε, ταῦτα λέγων καὶ ἡμᾶς ὑβρίζεις.
Nova Vulgata
Luc11,45Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: “ Magister, haec dicens etiam nobis contumeliam facis ”.
NT greco 11,46ὁ δὲ εἶπεν· Καὶ ὑμῖν τοῖς νομικοῖς οὐαί, ὅτι φορτίζετε τοὺς ἀνθρώπους φορτία δυσβάστακτα, καὶ αὐτοὶ ἑνὶ τῶν δακτύλων ὑμῶν οὐ προσψαύετε τοῖς φορτίοις.
Nova Vulgata Luc11,46At ille ait: “ Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas!
NT greco 11,47οὐαὶ ὑμῖν, ὅτι οἰκοδομεῖτε τὰ μνημεῖα τῶν προφητῶν οἱ δὲ πατέρες ὑμῶν ἀπέκτειναν αὐτούς.
Nova Vulgata Luc11,47Vae vobis, quia aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos!
NT greco 11,48ἄρα ⸂μάρτυρές ἐστε⸃ καὶ συνευδοκεῖτε τοῖς ἔργοις τῶν πατέρων ὑμῶν, ὅτι αὐτοὶ μὲν ἀπέκτειναν αὐτοὺς ὑμεῖς δὲ ⸀οἰκοδομεῖτε.
Nova Vulgata LucProfecto testificamini et consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis.
48 testificamini quod | vos autem aedificatis eorum sepulcra
NT greco 11,49διὰ τοῦτο καὶ ἡ σοφία τοῦ θεοῦ εἶπεν· Ἀποστελῶ εἰς αὐτοὺς προφήτας καὶ ἀποστόλους, καὶ ἐξ αὐτῶν ἀποκτενοῦσιν καὶ ⸀διώξουσιν,
Nova Vulgata Luc11,49Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur,
NT greco 11,50ἵνα ἐκζητηθῇ τὸ αἷμα πάντων τῶν προφητῶν τὸ ἐκκεχυμένον ἀπὸ καταβολῆς κόσμου ἀπὸ τῆς γενεᾶς ταύτης,
Nova Vulgata Lucut requiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista,
50 ut inquiratur
NT greco 11,51⸀ἀπὸ αἵματος Ἅβελ ⸀ἕως αἵματος Ζαχαρίου τοῦ ἀπολομένου μεταξὺ τοῦ θυσιαστηρίου καὶ τοῦ οἴκου· ναί, λέγω ὑμῖν, ἐκζητηθήσεται ἀπὸ τῆς γενεᾶς ταύτης.
Nova Vulgata Luca sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis: Requiretur ab hac generatione.
51 Et dico vobis
NT greco 11,52οὐαὶ ὑμῖν τοῖς νομικοῖς, ὅτι ἤρατε τὴν κλεῖδα τῆς γνώσεως· αὐτοὶ οὐκ εἰσήλθατε καὶ τοὺς εἰσερχομένους ἐκωλύσατε.
Nova Vulgata Luc11,52Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis ”.
NT greco 11,53⸂Κἀκεῖθεν ἐξελθόντος αὐτοῦ⸃ ἤρξαντο οἱ γραμματεῖς καὶ οἱ Φαρισαῖοι δεινῶς ἐνέχειν καὶ ἀποστοματίζειν αὐτὸν περὶ πλειόνων,
Nova Vulgata
LucCum autem inde exisset, coeperunt scribae et pharisaei graviter insistere et eum allicere in sermone de multis
53 Cum haec ad illos diceret | pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis
NT greco 11,54ἐνεδρεύοντες ⸀αὐτὸν θηρεῦσαί τι ἐκ τοῦ στόματος ⸀αὐτοῦ.
Nova Vulgata Lucinsidiantes ei, ut caperent aliquid ex ore eius.
54 insidiantes ei et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum