Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Storici - Tobia BA (Codice Vaticano e Alessandrino) - 5

Tobia BA (Codice Vaticano e Alessandrino)

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 5 5,1καὶ ἀποκριθεὶς Τωβιας εἶπεν αὐτῷ πάτερ ποιήσω πάντα ὅσα ἐντέταλσαί μοι
Nova Vulgata Tb5,1Tunc Thobias respondens Thobi patri suo dixit: «Omnia, quaecumque mihi praecepisti, pater, faciam.
AT greco 5,2ἀλλὰ πῶς δυνήσομαι λαβεῖν τὸ ἀργύριον καὶ οὐ γινώσκω αὐτόν
Nova Vulgata Tb5,2Quomodo autem potero hanc pecuniam recipere ab illo? Neque ille me novit, neque ego novi illum. Quod signum dabo illi, ut me cognoscat et credat et det mihi hanc pecuniam? Sed neque vias, quae ad Mediam, novi, ut eam illuc».
AT greco 5,3καὶ ἔδωκεν αὐτῷ τὸ χειρόγραφον καὶ εἶπεν αὐτῷ ζήτησον σεαυτῷ ἄνθρωπον ὃς συμπορεύσεταί σοι καὶ δώσω αὐτῷ μισθόν ἕως ζῶ καὶ λαβὲ πορευθεὶς τὸ ἀργύριον
Nova Vulgata TbTunc respondens Thobi Thobiae filio suo dixit: «Chirographum dedit mihi, et chirographum meum dedi illi et divisi in duas partes, et unusquisque unam accepimus, et posui cum ipsa pecunia. Et ecce nunc anni sunt viginti, ex quibus penes illum commendavi hanc pecuniam. Et nunc, fili, inquire tibi hominem fidelem, qui eat tecum, et dabimus illi mercedem, donec venias. Et, dum vivo, recipe pecuniam ab illo».
3 Viginti: cum S r p
AT greco 5,4καὶ ἐπορεύθη ζητῆσαι ἄνθρωπον καὶ εὗρεν τὸν Ραφαηλ ὃς ἦν ἄγγελος καὶ οὐκ ᾔδει
Nova Vulgata
TbEt exiit Thobias quaerere hominem, qui iret cum ipso in Mediam et qui haberet notitiam viae. Et invenit Raphael angelum stantem ante ipsum et nesciebat illum angelum Dei esse.
4 Ante ipsum: cum S; cfr. x - nesciebat: cum S Bc m
AT greco 5,5καὶ εἶπεν αὐτῷ εἰ δύναμαι πορευθῆναι μετὰ σοῦ ἐν Ῥάγοις τῆς Μηδίας καὶ εἰ ἔμπειρος εἶ τῶν τόπων
Nova Vulgata Tb5,5Et dixit illi: «Unde es, iuvenis?». Et dixit illi: «Ex filiis Israel fratribus tuis et veni huc, ut operer». Et dixit illi Thobias: «Nosti viam, quae ducit in Mediam?».
AT greco 5,6καὶ εἶπεν αὐτῷ ὁ ἄγγελος πορεύσομαι μετὰ σοῦ καὶ τῆς ὁδοῦ ἐμπειρῶ καὶ παρὰ Γαβαηλ τὸν ἀδελφὸν ἡμῶν ηὐλίσθην
Nova Vulgata Tb5,6Et ille dixit: «Utique, aliquotiens fui ibi et habeo notitiam et scio omnes vias et aliquotiens ibam in Mediam et manebam penes Gabael fratrem nostrum, qui commoratur in Rages Mediae, et abest iter bidui statuti ex Ecbatanis usque Rages. Nam posita est in monte et Ecbatana in medio campo».
AT greco 5,7καὶ εἶπεν αὐτῷ Τωβιας ὑπόμεινόν με καὶ ἐρῶ τῷ πατρί μου
Nova Vulgata TbEt dixit illi Thobias: «Sustine me, iuvenis, donec intrans patri meo nuntiem. Necessarium est enim mihi, ut eas mecum, et dabo tibi mercedem tuam».
7 Me: cum S B x
AT greco 5,8καὶ εἶπεν αὐτῷ πορεύου καὶ μὴ χρονίσῃς
Nova Vulgata TbEt dixit illi: «Ecce sustineo; tantum noli tardare».
8 Tantum: cum S B x
AT greco 5,9καὶ εἰσελθὼν εἶπεν τῷ πατρί ἰδοὺ εὕρηκα ὃς συμπορεύσεταί μοι ὁ δὲ εἶπεν φώνησον αὐτὸν πρός με ἵνα ἐπιγνῶ ποίας φυλῆς ἐστιν καὶ εἰ πιστὸς τοῦ πορευθῆναι μετὰ σοῦ
Nova Vulgata Tb5,9Et introiens Thobias renuntiavit Thobi patri suo et dixit ei: «Ecce inveni hominem ex fratribus nostris, de filiis Israel, qui eat mecum». Et dixit illi: «Roga mihi hominem, ut sciam quid sit genus eius, et ex qua tribu sit et an fidelis sit, ut eat tecum, fili».
AT greco 5,10καὶ ἐκάλεσεν αὐτόν καὶ εἰσῆλθεν καὶ ἠσπάσαντο ἀλλήλους
Nova Vulgata TbEt exivit Thobias et vocavit illum et dixit ei: «Iuvenis, pater te rogat». Et introivit ad eum, et prior Thobis salutavit eum. Et ille dixit ei: «Gaudium tibi magnum sit!». Et respondens Thobi dixit illi: «Quid mihi adhuc gaudium est? Homo sum inutilis oculis et non video lumen caelorum, sed in tenebris positus sum sicut mortui, qui non amplius vident lumen. Vivus ego sum inter mortuos. Vocem hominum audio et ipsos non video». Et dixit ei: «Forti esto animo; in proximo est, ut a Deo cureris. Forti animo esto!». Et respondit illi Thobi: «Thobias filius meus vult ire in Mediam. Nonne poteris ire cum illo et ducere illum? Et dabo tibi mercedem tuam, frater». Et dixit illi: «Potero ire cum illo, quoniam novi omnes vias et aliquotiens ivi in Mediam et perambulavi omnes campos eius et montes et omnes commeatus scio».
10 Introivit ad eum: cum S c
AT greco 5,11καὶ εἶπεν αὐτῷ Τωβιτ ἄδελφε ἐκ ποίας φυλῆς καὶ ἐκ ποίας πατρίδος σὺ εἶ ὑπόδειξόν μοι
Nova Vulgata TbEt dixit ei: «Frater, ex qua patria es et ex qua tribu? Narra mihi, frater».
11 Patria: cum B S c
AT greco 5,12καὶ εἶπεν αὐτῷ φυλὴν καὶ πατριὰν σὺ ζητεῖς ἢ μίσθιον ὃς συμπορεύσεται μετὰ τοῦ υἱοῦ σου καὶ εἶπεν αὐτῷ Τωβιτ βούλομαι ἄδελφε ἐπιγνῶναι τὸ γένος σου καὶ τὸ ὄνομα
Nova Vulgata TbEt ille dixit: «Quid tibi necesse est tribus?». Et dixit ei: «Volo scire ex veritate cuius sis et nomen tuum».
12 Volo scire ex veritate: cum B c - cuius sis et nomen tuum: cum B c
AT greco 5,13ὁ δὲ εἶπεν ἐγὼ Αζαριας Ανανιου τοῦ μεγάλου τῶν ἀδελφῶν σου
Nova Vulgata TbEt dixit: «Ego sum Azarias Ananiae magni filius, ex fratribus tuis».
13 Et dixit: cum B c
AT greco 5,14καὶ εἶπεν αὐτῷ ὑγιαίνων ἔλθοις ἄδελφε καὶ μή μοι ὀργισθῇς ὅτι ἐζήτησα τὴν φυλήν σου καὶ τὴν πατριάν σου ἐπιγνῶναι καὶ σὺ τυγχάνεις ἀδελφός μου ἐκ τῆς καλῆς καὶ ἀγαθῆς γενεᾶς ἐπεγίνωσκον γὰρ ἐγὼ Ανανιαν καὶ Ιαθαν τοὺς υἱοὺς Σεμειου τοῦ μεγάλου ὡς ἐπορευόμεθα κοινῶς εἰς Ιεροσόλυμα προσκυνεῖν ἀναφέροντες τὰ πρωτότοκα καὶ τὰς δεκάτας τῶν γενημάτων καὶ οὐκ ἐπλανήθησαν ἐν τῇ πλάνῃ τῶν ἀδελφῶν ἡμῶν ἐκ ῥίζης καλῆς εἶ ἄδελφε
Nova Vulgata TbEt dixit illi Thobi: «Salvus et sanus venias, frater, sed ne irascaris, frater, quod voluerim verum scire et patriam tuam. Tu frater meus es et de genere bono et optimo! Noveram Ananiam et Nathan duos filios Semeliae magni; et ipsi mecum ibant in Ierusalem et adorabant ibi mecum et non exerraverunt. Fratres tui viri optimi sunt; ex bona radice es. Et gaudens venias!».
14 Semeliae: cum S b m; cfr. x
AT greco 5,15ἀλλ’ εἰπόν μοι τίνα σοι ἔσομαι μισθὸν διδόναι δραχμὴν τῆς ἡμέρας καὶ τὰ δέοντά σοι ὡς καὶ τῷ υἱῷ μου
Nova Vulgata Tb5,15Et dixit ei: «Ego tibi dabo mercedis nomine drachmam diurnam et, quaecumque necessaria sunt tibi et filio meo, similiter; et vade cum illo,
AT greco 5,16καὶ ἔτι προσθήσω σοι ἐπὶ τὸν μισθόν ἐὰν ὑγιαίνοντες ἐπιστρέψητε
Nova Vulgata Tb5,16et adiciam tibi ad mercedem».
AT greco 5,17καὶ εὐδόκησαν οὕτως καὶ εἶπεν πρὸς Τωβιαν ἕτοιμος γίνου πρὸς τὴν ὁδόν καὶ εὐοδωθείητε καὶ ἡτοίμασεν ὁ υἱὸς αὐτοῦ τὰ πρὸς τὴν ὁδόν καὶ εἶπεν αὐτῷ ὁ πατὴρ αὐτοῦ πορεύου μετὰ τοῦ ἀνθρώπου ὁ δὲ ἐν τῷ οὐρανῷ οἰκῶν θεὸς εὐοδώσει τὴν ὁδὸν ὑμῶν καὶ ὁ ἄγγελος αὐτοῦ συμπορευθήτω ὑμῖν καὶ ἐξῆλθαν ἀμφότεροι ἀπελθεῖν καὶ ὁ κύων τοῦ παιδαρίου μετ’ αὐτῶν
Nova Vulgata TbEt dixit illi: «Ibo cum illo, ne timueris; salvi ibimus et salvi revertemur ad te, quoniam via tuta est». Et dixit ei: «Benedictio sit tibi, frater!». Et vocavit filium suum et dixit illi: «Fili, praepara, quae ad viam, et exi cum fratre tuo. Deus autem, qui in caelo est, protegat vos ibi et reducat vos ad me salvos; et angelus illius comitetur vos cum sanitate, fili!».

    Et exiit, ut iret viam suam, et osculatus est patrem suum et matrem. Et dixit illi Thobi: «Vade sanus!».

17 Fili: cum S c - ad viam: cum S B b - ad me: cum S x
AT greco 5,18ἔκλαυσεν δὲ Αννα ἡ μήτηρ αὐτοῦ καὶ εἶπεν πρὸς Τωβιτ τί ἐξαπέστειλας τὸ παιδίον ἡμῶν ἢ οὐχὶ ἡ ῥάβδος τῆς χειρὸς ἡμῶν ἐστιν ἐν τῷ εἰσπορεύεσθαι αὐτὸν καὶ ἐκπορεύεσθαι ἐνώπιον ἡμῶν
Nova Vulgata TbEt lacrimata est mater illius et dixit Thobi: «Quid dimisisti filium meum? Nonne ipse est virga manus nostrae et ipse intrat et exit coram nobis?
18 Thobi: cum B S R; cfr. m 2 m. - Quid: cum B S R
AT greco 5,19ἀργύριον τῷ ἀργυρίῳ μὴ φθάσαι ἀλλὰ περίψημα τοῦ παιδίου ἡμῶν γένοιτο
Nova Vulgata TbPecunia ne adveniat pecuniae, sed purgamentum sit filii nostri.
19 Purgamentum: cum B S b
AT greco 5,20ὡς γὰρ δέδοται ἡμῖν ζῆν παρὰ τοῦ κυρίου τοῦτο ἱκανὸν ἡμῖν ὑπάρχει
Nova Vulgata TbQuomodo datum est nos a Domino vivere, hoc sufficiebat nobis».
20 Nos: cum c
AT greco 5,21καὶ εἶπεν αὐτῇ Τωβιτ μὴ λόγον ἔχε ἀδελφή ὑγιαίνων ἐλεύσεται καὶ οἱ ὀφθαλμοί σου ὄψονται αὐτόν
Nova Vulgata Tb5,21Et dixit illi: «Noli computare; salvus ibit filius noster et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt eum illa die, qua venerit ad te sanus. Ne computaveris, ne timueris de illis, soror.
AT greco 5,22ἄγγελος γὰρ ἀγαθὸς συμπορεύσεται αὐτῷ καὶ εὐοδωθήσεται ἡ ὁδὸς αὐτοῦ καὶ ὑποστρέψει ὑγιαίνων
Nova Vulgata TbAngelus enim bonus ibit cum illo, et bene disponetur via illius, et revertetur sanus».
22 Enim: cum S b
AT greco 5,23καὶ ἐπαύσατο κλαίουσα