Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Storici - Tobia BA (Codice Vaticano e Alessandrino) - 1

Tobia BA (Codice Vaticano e Alessandrino)

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 1 1,1βίβλος λόγων Τωβιτ τοῦ Τωβιηλ τοῦ Ανανιηλ τοῦ Αδουηλ τοῦ Γαβαηλ ἐκ τοῦ σπέρματος Ασιηλ ἐκ τῆς φυλῆς Νεφθαλιμ
Nova Vulgata TbLiber sermonum Thobis filii Thobiel filii Ananiel filii Aduel filii Gabael filii Raphael filii Raguel ex semine Asiel, ex tribu Nephthali,
Sigla codicum:
Pro veteri versione Latina imprimitur codex Vercellensis XXII, saec. x, et conferuntur:   x: Complutensis 1, saec. x;   R: Rhodensis, saec. x;  m: Monacensis 6239, saec. viii-ix;   b: Bobbiensis, saec. ix-x;   g: Sangermanensis 15, saec. ix;   c: Reginensis lat. 7, saec ix;   d: Divodurensis 7, saec. ix;   r: Regius 3654, saec. ix;   p: Parisinus 11505, a. 822;   f: Parisinus 161, saec. xiii;   l: Legionensis Gothicus, a. 960;   h: Oscensis, saec. xii;   t: Trecensis, saec. xiii;   L: Fragmentum Leidense, saec. ix;   M: Fragmentum Mazarinianum, saec. xii;   Sin: Sinaiticus Slavonicus 5 (pro canticis).

Pro textu Graeco:   B: Codex Vaticanus;   S: Codex Sinaiticus;   o: Monacensis Graecus 372;   x: Vaticanus Graecus 332;   d: Ferrarensis 188, I;   p: Ferrarensis 187, I.
1 Aduel: cum Vat. lat. 21
AT greco 1,2ὃς ᾐχμαλωτεύθη ἐν ἡμέραις Ενεμεσσαρου τοῦ βασιλέως Ἀσσυρίων ἐκ Θισβης ἥ ἐστιν ἐκ δεξιῶν Κυδιως τῆς Νεφθαλιμ ἐν τῇ Γαλιλαίᾳ ὑπεράνω Ασηρ
Nova Vulgata Tbqui captivus ductus est in diebus Salmanasar regis Assyriorum ex Thisbe, quae est a dextera parte Cades Nephthali in superiori Galilaea supra Asor post occidentem solem a sinistra parte Phogor.
2 Thisbe: cum Pesh A min. gr. - a dextera: cum B S c - Cades: cum R - Asor: coniectura ex b (Nasor) c 1 m. (Naassor) c 2 m. (Naasor)
AT greco 1,3ἐγὼ Τωβιτ ὁδοῖς ἀληθείας ἐπορευόμην καὶ δικαιοσύνης πάσας τὰς ἡμέρας τῆς ζωῆς μου καὶ ἐλεημοσύνας πολλὰς ἐποίησα τοῖς ἀδελφοῖς μου καὶ τῷ ἔθνει τοῖς συμπορευθεῖσιν μετ’ ἐμοῦ εἰς χώραν Ἀσσυρίων εἰς Νινευη
Nova Vulgata TbEgo Thobi in viis veritatis ambulabam et in iustitiis omnibus diebus vitae meae et eleemosynas multas feci fratribus meis et nationi meae, qui abierant mecum in captivitatem in regionem Assyriorum in Nineven.
3 Regionem: cum B S g f
AT greco 1,4καὶ ὅτε ἤμην ἐν τῇ χώρᾳ μου ἐν τῇ γῇ Ισραηλ νεωτέρου μου ὄντος πᾶσα φυλὴ τοῦ Νεφθαλιμ τοῦ πατρός μου ἀπέστη ἀπὸ τοῦ οἴκου Ιεροσολύμων τῆς ἐκλεγείσης ἀπὸ πασῶν τῶν φυλῶν Ισραηλ εἰς τὸ θυσιάζειν πάσας τὰς φυλάς καὶ ἡγιάσθη ὁ ναὸς τῆς κατασκηνώσεως τοῦ ὑψίστου καὶ ᾠκοδομήθη εἰς πάσας τὰς γενεὰς τοῦ αἰῶνος
Nova Vulgata Tb1,4Et cum essem in regione mea in terra Israel et cum essem iunior, omnis tribus Nephthali patris mei recessit de domo David patris mei et ab Ierusalem civitate, quae est electa ex omnibus tribubus Israel; et sanctificatum est templum habitationis Dei et aedificatum est in ipsa, ut sacrificarent omnes tribus Israel in omnes generationes saeculi.
AT greco 1,5καὶ πᾶσαι αἱ φυλαὶ αἱ συναποστᾶσαι ἔθυον τῇ Βααλ τῇ δαμάλει καὶ ὁ οἶκος Νεφθαλιμ τοῦ πατρός μου
Nova Vulgata TbOmnes fratres mei omnisque domus Nephthali patris mei sacrificabant vitulo, quem fecit Ieroboam rex Israel in Dan, in omnibus montibus Galilaeae.
5 In Dan:  cum S c
AT greco 1,6κἀγὼ μόνος ἐπορευόμην πλεονάκις εἰς Ιεροσόλυμα ἐν ταῖς ἑορταῖς καθὼς γέγραπται παντὶ τῷ Ισραηλ ἐν προστάγματι αἰωνίῳ τὰς ἀπαρχὰς καὶ τὰς δεκάτας τῶν γενημάτων καὶ τὰς πρωτοκουρίας ἔχων
Nova Vulgata TbEgo autem solus ibam aliquotiens in Ierusalem diebus festis, sicut scriptum est in toto Israel in praecepto sempiterno; primitias et primogenita et decimas armentorum et pecorum et initia tonsurae ovium mecum portabam in Ierusalem
6 Et primogenita: cum S; cfr. c (primogenita)
Ovium: cum S; cfr. m b x g h l f - portabam: cum x h l f - in Ierusalem: cum S; cfr. c
AT greco 1,7καὶ ἐδίδουν αὐτὰς τοῖς ἱερεῦσιν τοῖς υἱοῖς Ααρων πρὸς τὸ θυσιαστήριον πάντων τῶν γενημάτων τὴν δεκάτην ἐδίδουν τοῖς υἱοῖς Λευι τοῖς θεραπεύουσιν ἐν Ιερουσαλημ καὶ τὴν δευτέραν δεκάτην ἀπεπρατιζόμην καὶ ἐπορευόμην καὶ ἐδαπάνων αὐτὰ ἐν Ιεροσολύμοις καθ’ ἕκαστον ἐνιαυτόν
Nova Vulgata Tbet dabam ea sacerdotibus, filiis Aaron, ad aram; et decimam tritici et vini et olei et malorum granatorum et ceterorum pomorum filiis Levi servientibus in Ierusalem; et secundam decimationem computabam in pecunia sex annorum et ibam et consummabam illa in Ierusalem unoquoque anno.
7 Et:  cum S B x h l t - ea: cum S; cfr. B - decimamam: cum S; cfr. c m - filiis Levi: cum S B c - computabam: cum R - Ierusalem (2): cum S B b
AT greco 1,8καὶ τὴν τρίτην ἐδίδουν οἷς καθήκει καθὼς ἐνετείλατο Δεββωρα ἡ μήτηρ τοῦ πατρός μου διότι ὀρφανὸς κατελείφθην ὑπὸ τοῦ πατρός μου
Nova Vulgata TbEt dabam ea orphanis et viduis et proselytis appositis ad filios Israel; inferebam et dabam illis in tertio anno, et manducabamus illa secundum praeceptum, quod praeceptum est de eis in lege Moysis, et secundum mandata, quae mandaverat Debora mater patris mei Ananiel patris nostri, quia orphanum me reliquit pater et mortuus est.
8 Et proselytis: cum S - adpositis: cum S c - inferebam: cum S m c - manducabamus: cum S; cfr. m (consumebamus) - secundum mandata, quae mandaverat: cum S c
AT greco 1,9καὶ ὅτε ἐγενόμην ἀνήρ ἔλαβον Ανναν γυναῖκα ἐκ τοῦ σπέρματος τῆς πατριᾶς ἡμῶν καὶ ἐγέννησα ἐξ αὐτῆς Τωβιαν
Nova Vulgata TbEt, postquam vir factus sum, accepi uxorem Annam ex semine patriae nostrae et genui ex illa filium et vocavi nomen eius Thobiam.
9 Semine: cum B S c
AT greco 1,10καὶ ὅτε ᾐχμαλωτίσθην εἰς Νινευη πάντες οἱ ἀδελφοί μου καὶ οἱ ἐκ τοῦ γένους μου ἤσθιον ἐκ τῶν ἄρτων τῶν ἐθνῶν
Nova Vulgata TbEt, postquam in captivitatem deveni ad Assyrios, cum captivus morarer, ibam in Nineven; et omnes fratres mei et, qui de genere meo erant, manducabant de panibus gentium,
10 Cum captivus morarer: cum S c - gentium: cum S c
AT greco 1,11ἐγὼ δὲ συνετήρησα τὴν ψυχήν μου μὴ φαγεῖν
Nova Vulgata Tb1,11ego autem custodivi animam meam, ne manducarem de panibus gentium.
AT greco 1,12καθότι ἐμεμνήμην τοῦ θεοῦ ἐν ὅλῃ τῇ ψυχῇ μου
Nova Vulgata TbEt quoniam memor eram Dei mei in tota anima mea,
12 Mei: cum S; cfr. c - anima: cum S B c
AT greco 1,13καὶ ἔδωκεν ὁ ὕψιστος χάριν καὶ μορφὴν ἐνώπιον Ενεμεσσαρου καὶ ἤμην αὐτοῦ ἀγοραστής
Nova Vulgata Tbdedit mihi Excelsus gratiam et speciem penes Salmanasar, et comparabam illi omnia, quaecumque erant in usum;
13 Excelsus: cum b; cfr. c - et speciem: cum S B c
AT greco 1,14καὶ ἐπορευόμην εἰς τὴν Μηδίαν καὶ παρεθέμην Γαβαήλῳ τῷ ἀδελφῷ Γαβρια ἐν Ραγοις τῆς Μηδίας ἀργυρίου τάλαντα δέκα
Nova Vulgata Tb1,14et ibam in Mediam, usque dum moreretur, et commendavi Gabael fratri Gabriae in Rages, in regione Mediae, saccellos decem talenta argenti.
AT greco 1,15καὶ ὅτε ἀπέθανεν Ενεμεσσαρος ἐβασίλευσεν Σενναχηριμ ὁ υἱὸς αὐτοῦ ἀντ’ αὐτοῦ καὶ αἱ ὁδοὶ αὐτοῦ ἠκαταστάτησαν καὶ οὐκέτι ἠδυνάσθην πορευθῆναι εἰς τὴν Μηδίαν
Nova Vulgata TbEt postquam mortuus est Salmanasar, et regnavit Sennacherib filius eius pro eo, et viae Mediae secesserunt, et non potui iam ire in Mediam.
15 Secesserunt: cum S; cfr. c - non potui: cum S B b - in Mediam: cum B S c
AT greco 1,16καὶ ἐν ταῖς ἡμέραις Ενεμεσσαρου ἐλεημοσύνας πολλὰς ἐποίουν τοῖς ἀδελφοῖς μου
Nova Vulgata TbEt in diebus Salmanasar multas eleemosynas feci fratribus meis, qui erant ex genere meo.
16 Qui erant ex genere meo: cum S m
AT greco 1,17τοὺς ἄρτους μου ἐδίδουν τοῖς πεινῶσιν καὶ τὰ ἱμάτιά μου τοῖς γυμνοῖς καὶ εἴ τινα ἐκ τοῦ γένους μου ἐθεώρουν τεθνηκότα καὶ ἐρριμμένον ὀπίσω τοῦ τείχους Νινευη ἔθαπτον αὐτόν
Nova Vulgata TbPanes meos dabam esurientibus et vestimenta nudis et, si quem videbam mortuum et proiectum post murum Nineves ex natione mea, sepeliebam illum.
17 Panes meos: cum S B b m - dabam: cum S B c m - vestimenta nudis: cum S B c - si quem: cum B S c - videbam mortuum et proiectum: cum B S c - sepeliebam illum: cum B S c
AT greco 1,18καὶ εἴ τινα ἀπέκτεινεν Σενναχηριμ ὁ βασιλεύς ὅτε ἦλθεν φεύγων ἐκ τῆς Ιουδαίας ἔθαψα αὐτοὺς κλέπτων πολλοὺς γὰρ ἀπέκτεινεν ἐν τῷ θυμῷ αὐτοῦ καὶ ἐζητήθη ὑπὸ τοῦ βασιλέως τὰ σώματα καὶ οὐχ εὑρέθη
Nova Vulgata TbEt, si quem occidebat Sennacherib rex, ubi venit de Iudaea fugiens in diebus iudicii, quod fecit Rex caeli ex illo de blasphemiis, quibus blasphemaverat — multos enim filiorum Israel occidit in ira sua — ego autem corpora illorum involabam et sepeliebam; et quaesivit illa Sennacherib et non invenit illa.
18 Et si quem: cum B S c
In diebus iudicii, quod: cum S c - rexi: cum S c - de blasphemiis, quibus blasphemaverat: cum S c
AT greco 1,19πορευθεὶς δὲ εἷς τῶν ἐν Νινευη ὑπέδειξε τῷ βασιλεῖ περὶ ἐμοῦ ὅτι θάπτω αὐτούς καὶ ἐκρύβην ἐπιγνοὺς δὲ ὅτι ζητοῦμαι ἀποθανεῖν φοβηθεὶς ἀνεχώρησα
Nova Vulgata TbEt abiit quidam ex Ninevitis et indicavit regi de me quoniam ego sepelio illos, et abscondi me et, ubi cognovi quod rex sciebat de me et quod inquiror, ut occidar, timui et refugi.
19 Abiit quidam: cum S c; cfr. B - ex Ninevitis: cum S; cfr. B c - et indicavit: cum S; cfr. B c - regi: cum B
S R - abscondi me: cum B S c - timui: cum S; cfr. c - et refugi: cum S c
AT greco 1,20καὶ διηρπάγη πάντα τὰ ὑπάρχοντά μου καὶ οὐ κατελείφθη μοι οὐδὲν πλὴν Αννας τῆς γυναικός μου καὶ Τωβιου τοῦ υἱοῦ μου
Nova Vulgata TbEt direpta est omnis substantia mea, et nihil mihi derelictum est, quod non assumptum esset in fiscum regis, nisi uxor mea Anna et Thobias filius meus.
20 Derelictum est: cum B S c - in fiscum regis: cum S; cfr. c
AT greco 1,21καὶ οὐ διῆλθον ἡμέραι πεντήκοντα ἕως οὗ ἀπέκτειναν αὐτὸν οἱ δύο υἱοὶ αὐτοῦ καὶ ἔφυγον εἰς τὰ ὄρη Αραρατ καὶ ἐβασίλευσεν Σαχερδονος ὁ υἱὸς αὐτοῦ ἀντ’ αὐτοῦ καὶ ἔταξεν Αχιαχαρον τὸν Αναηλ υἱὸν τοῦ ἀδελφοῦ μου ἐπὶ πᾶσαν τὴν ἐκλογιστίαν τῆς βασιλείας αὐτοῦ καὶ ἐπὶ πᾶσαν τὴν διοίκησιν
Nova Vulgata TbEt non transierunt dies quadraginta, quousque occiderent illum duo filii ipsius et fugerunt in montes Ararat; et regnavit Asarhaddon filius eius pro illo et constituit Achicarum filium fratris mei Anael super omnem exactionem regni eius, et ipse habebat potestatem super omnem regionem.
21 Quousque: cum S B c m - ipsius: cum S B m - exactionem: cum S c; cfr. m
AT greco 1,22καὶ ἠξίωσεν Αχιαχαρος περὶ ἐμοῦ καὶ ἦλθον εἰς Νινευη Αχιαχαρος δὲ ἦν ὁ οἰνοχόος καὶ ἐπὶ τοῦ δακτυλίου καὶ διοικητὴς καὶ ἐκλογιστής καὶ κατέστησεν αὐτὸν ὁ Σαχερδονος ἐκ δευτέρας ἦν δὲ ἐξάδελφός μου
Nova Vulgata TbTunc petiit Achicarus pro me, et descendi in Nineven. Achicarus enim erat praepositus pincernarum et super anulum et procurator et exactor sub Sennacherib rege Assyriorum; et constituit illum Asarhaddon. Erat enim ex fratribus meis et ex cognatione mea.
22 Ex fratribus meis; ex adelphon (o x) et Pesh hic et in 11,18-19; cfr. 11,19.