Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Sapienziali - Siracide - 10

Siracide

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 10 10,1κριτὴς σοφὸς παιδεύσει τὸν λαὸν αὐτοῦ καὶ ἡγεμονία συνετοῦ τεταγμένη ἔσται
Nova Vulgata EccliIudex sapiens instituet populum suum,

et principatus sensati stabilis erit.

Gr II: 9
La: 21
9-12 Vv. aliter ac in Vg ordinantur
AT greco 10,2κατὰ τὸν κριτὴν τοῦ λαοῦ οὕτως καὶ οἱ λειτουργοὶ αὐτοῦ καὶ κατὰ τὸν ἡγούμενον τῆς πόλεως πάντες οἱ κατοικοῦντες αὐτήν
Nova Vulgata
Eccli10,2Secundum iudicem populi sic et ministri eius,

et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.

AT greco 10,3βασιλεὺς ἀπαίδευτος ἀπολεῖ τὸν λαὸν αὐτοῦ καὶ πόλις οἰκισθήσεται ἐν συνέσει δυναστῶν
Nova Vulgata
Eccli10,3Rex insipiens perdet populum suum,

et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.

AT greco 10,4ἐν χειρὶ κυρίου ἡ ἐξουσία τῆς γῆς καὶ τὸν χρήσιμον ἐγερεῖ εἰς καιρὸν ἐπ’ αὐτῆς
Nova Vulgata
Eccli10,4In manu Dei potestas terrae,

et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.

AT greco 10,5ἐν χειρὶ κυρίου εὐοδία ἀνδρός καὶ προσώπῳ γραμματέως ἐπιθήσει δόξαν αὐτοῦ
Nova Vulgata
Eccli10,5In manu Dei prosperitas hominis,

et super faciem scribae imponet honorem suum.

AT greco 10,6ἐπὶ παντὶ ἀδικήματι μὴ μηνιάσῃς τῷ πλησίον καὶ μὴ πρᾶσσε μηδὲν ἐν ἔργοις ὕβρεως
Nova Vulgata
Eccli10,6Pro omni iniuria proximi ne rependas

et nihil agas in operibus superbiae.

AT greco 10,7μισητὴ ἔναντι κυρίου καὶ ἀνθρώπων ὑπερηφανία καὶ ἐξ ἀμφοτέρων πλημμελὴς ἡ ἀδικία
Nova Vulgata
Eccli10,7Odibilis coram Deo est et hominibus superbia,

et utrisque execrabilis omnis vexatio.

AT greco 10,8βασιλεία ἀπὸ ἔθνους εἰς ἔθνος μετάγεται διὰ ἀδικίας καὶ ὕβρεις καὶ χρήματα
Nova Vulgata
Eccli10,8Regnum a gente in gentem transfertur

propter iniustitias et contumelias et divitias dolosas.

AT greco 10,9τί ὑπερηφανεύεται γῆ καὶ σποδός ὅτι ἐν ζωῇ ἔρριψα τὰ ἐνδόσθια αὐτοῦ
Nova Vulgata
Eccli10,9Avaro autem nihil est scelestius,

hic enim et animam suam venalem habet.

AT greco 10,10μακρὸν ἀρρώστημα σκώπτει ἰατρός καὶ βασιλεὺς σήμερον καὶ αὔριον τελευτήσει
Nova Vulgata
Eccli10,10Quid superbit terra et cinis?

Quoniam in vita sua proiecit intima sua.

AT greco 10,11ἐν γὰρ τῷ ἀποθανεῖν ἄνθρωπον κληρονομήσει ἑρπετὰ καὶ θηρία καὶ σκώληκας
Nova Vulgata
Eccli10,11Languor prolixior gravat medicum,

brevis languor serenat medicum.
AT greco 10,12ἀρχὴ ὑπερηφανίας ἀνθρώπου ἀφίστασθαι ἀπὸ κυρίου καὶ ἀπὸ τοῦ ποιήσαντος αὐτὸν ἀπέστη ἡ καρδία αὐτοῦ
Nova Vulgata
Eccli10,12Omnis potentatus brevis vita,

sic et rex hodie est et cras morietur.

AT greco 10,13ὅτι ἀρχὴ ὑπερηφανίας ἁμαρτία καὶ ὁ κρατῶν αὐτῆς ἐξομβρήσει βδέλυγμα διὰ τοῦτο παρεδόξασεν κύριος τὰς ἐπαγωγὰς καὶ κατέστρεψεν εἰς τέλος αὐτούς
Nova Vulgata
Eccli10,13Cum enim morietur homo,

hereditabit serpentes et bestias et vermes.

AT greco 10,14θρόνους ἀρχόντων καθεῖλεν ὁ κύριος καὶ ἐκάθισεν πραεῖς ἀντ’ αὐτῶν
Nova Vulgata
Eccli10,14Initium superbiae hominis apostatare a Deo;
AT greco 10,15ῥίζας ἐθνῶν ἐξέτιλεν ὁ κύριος καὶ ἐφύτευσεν ταπεινοὺς ἀντ’ αὐτῶν
Nova Vulgata
Eccli10,15et ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius.

Quoniam initium omnis peccati est superbia,

qui tenuerit illam, ebulliet maledictum,

et subvertet eum in finem.

AT greco 10,16χώρας ἐθνῶν κατέστρεψεν ὁ κύριος καὶ ἀπώλεσεν αὐτὰς ἕως θεμελίων γῆς
Nova Vulgata
Eccli10,16Propterea mirabiles fecit Dominus plagas malorum

et destruxit eos usque in finem.

AT greco 10,17ἐξῆρεν ἐξ αὐτῶν καὶ ἀπώλεσεν αὐτοὺς καὶ κατέπαυσεν ἀπὸ γῆς τὸ μνημόσυνον αὐτῶν
Nova Vulgata
Eccli10,17Sedes ducum superborum destruxit Deus

et sedere fecit mites pro eis.

AT greco 10,18οὐκ ἔκτισται ἀνθρώποις ὑπερηφανία οὐδὲ ὀργὴ θυμοῦ γεννήμασιν γυναικῶν
Nova Vulgata
Eccli10,18Radices gentium superbarum eradicavit Deus

et plantavit humiles pro ipsis.

AT greco 10,19σπέρμα ἔντιμον ποῖον σπέρμα ἀνθρώπου σπέρμα ἔντιμον ποῖον οἱ φοβούμενοι τὸν κύριον σπέρμα ἄτιμον ποῖον σπέρμα ἀνθρώπου σπέρμα ἄτιμον ποῖον οἱ παραβαίνοντες ἐντολάς
Nova Vulgata
Eccli10,19Terras gentium evertit Dominus

et perdidit eas usque ad fundamentum.

AT greco 10,20ἐν μέσῳ ἀδελφῶν ὁ ἡγούμενος αὐτῶν ἔντιμος καὶ οἱ φοβούμενοι κύριον ἐν ὀφθαλμοῖς αὐτοῦ
Nova Vulgata
Eccli10,20Arefecit ex ipsis et disperdidit eos

et cessare fecit memoriam eorum a terra.
AT greco 10,21
Nova Vulgata
Eccli10,21Memoriam superborum perdidit Deus

et reliquit memoriam humilium sensu.

AT greco 10,22πλούσιος καὶ ἔνδοξος καὶ πτωχός τὸ καύχημα αὐτῶν φόβος κυρίου
Nova Vulgata
Eccli10,22Non est creata hominibus superbia,

neque iracundia nato mulierum.

AT greco 10,23οὐ δίκαιον ἀτιμάσαι πτωχὸν συνετόν καὶ οὐ καθήκει δοξάσαι ἄνδρα ἁμαρτωλόν
Nova Vulgata
Eccli10,23Semen hominum honoratum hoc,
quod timet Deum;

semen autem hoc exhonorabitur,
quod praeterit mandata Domini.

AT greco 10,24μεγιστὰν καὶ κριτὴς καὶ δυνάστης δοξασθήσεται καὶ οὐκ ἔστιν αὐτῶν τις μείζων τοῦ φοβουμένου τὸν κύριον
Nova Vulgata
Eccli10,24In medio fratrum rector illorum in honore;

et, qui timent Dominum, erunt in oculis illius.

AT greco 10,25οἰκέτῃ σοφῷ ἐλεύθεροι λειτουργήσουσιν καὶ ἀνὴρ ἐπιστήμων οὐ γογγύσει
Nova Vulgata
Eccli10,25Peregrinus, advena et pauper:

timor Dei est gloria eorum.

AT greco 10,26μὴ σοφίζου ποιῆσαι τὸ ἔργον σου καὶ μὴ δοξάζου ἐν καιρῷ στενοχωρίας σου
Nova Vulgata
Eccli10,26Noli despicere hominem iustum pauperem

et noli magnificare virum peccatorem divitem.

AT greco 10,27κρείσσων ἐργαζόμενος καὶ περισσεύων ἐν πᾶσιν ἢ περιπατῶν δοξαζόμενος καὶ ἀπορῶν ἄρτων
Nova Vulgata
Eccli10,27Magnus et iudex et potens est in honore,

sed non est maior illo, qui timet Deum.

AT greco 10,28τέκνον ἐν πραΰτητι δόξασον τὴν ψυχήν σου καὶ δὸς αὐτῇ τιμὴν κατὰ τὴν ἀξίαν αὐτῆς
Nova Vulgata
Eccli10,28Servo sensato liberi servient;

et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus.

AT greco 10,29τὸν ἁμαρτάνοντα εἰς τὴν ψυχὴν αὐτοῦ τίς δικαιώσει καὶ τίς δοξάσει τὸν ἀτιμάζοντα τὴν ζωὴν αὐτοῦ
Nova Vulgata
Eccli10,29Noli extollere te in faciendo opere tuo

et noli gloriari in tempore angustiae tuae.

AT greco 10,30πτωχὸς δοξάζεται δι’ ἐπιστήμην αὐτοῦ καὶ πλούσιος δοξάζεται διὰ τὸν πλοῦτον αὐτοῦ
Nova Vulgata
Eccli10,30Melior est, qui operatur et abundat in omnibus,

quam qui gloriatur et eget pane.

AT greco 10,31ὁ δεδοξασμένος ἐν πτωχείᾳ καὶ ἐν πλούτῳ ποσαχῶς καὶ ὁ ἄδοξος ἐν πλούτῳ καὶ ἐν πτωχείᾳ ποσαχῶς
Nova Vulgata
Eccli10,31Fili, in mansuetudine honora animam tuam

et da illi victum cultumque secundum meritum suum.