Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Sapienziali - Proverbi - 28

Proverbi

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 28 28,1φεύγει ἀσεβὴς μηδενὸς διώκοντος δίκαιος δὲ ὥσπερ λέων πέποιθεν
Nova Vulgata
Prv28,1Fugit impius, nemine persequente;

iustus autem quasi leo confidens.
AT greco 28,2δι’ ἁμαρτίας ἀσεβῶν κρίσεις ἐγείρονται ἀνὴρ δὲ πανοῦργος κατασβέσει αὐτάς
Nova Vulgata
Prv28,2Propter peccata terrae multi principes eius;

et propter hominem intellegentem et sapientem

rectus ordo longior erit.
AT greco 28,3ἀνδρεῖος ἐν ἀσεβείαις συκοφαντεῖ πτωχούς ὥσπερ ὑετὸς λάβρος καὶ ἀνωφελής
Nova Vulgata
Prv28,3Vir pauper et calumnians pauperes

similis est imbri vehementi, in quo paratur fames.
AT greco 28,4οὕτως οἱ ἐγκαταλείποντες τὸν νόμον ἐγκωμιάζουσιν ἀσέβειαν οἱ δὲ ἀγαπῶντες τὸν νόμον περιβάλλουσιν ἑαυτοῖς τεῖχος
Nova Vulgata
Prv28,4Qui derelinquunt legem, laudant impium;

qui custodiunt, succenduntur contra eum.
AT greco 28,5ἄνδρες κακοὶ οὐ νοήσουσιν κρίμα οἱ δὲ ζητοῦντες τὸν κύριον συνήσουσιν ἐν παντί
Nova Vulgata
Prv28,5Viri mali non intellegunt iudicium;

qui autem requirunt Dominum, animadvertunt omnia.
AT greco 28,6κρείσσων πτωχὸς πορευόμενος ἐν ἀληθείᾳ πλουσίου ψευδοῦς
Nova Vulgata
Prv28,6Melior est pauper ambulans in simplicitate sua

quam perversus in viis suis, quamquam dives.
AT greco 28,7φυλάσσει νόμον υἱὸς συνετός ὃς δὲ ποιμαίνει ἀσωτίαν ἀτιμάζει πατέρα
Nova Vulgata
Prv28,7Qui custodit legem, filius sapiens est;

qui autem comissatores pascit, confundit patrem suum.
AT greco 28,8ὁ πληθύνων τὸν πλοῦτον αὐτοῦ μετὰ τόκων καὶ πλεονασμῶν τῷ ἐλεῶντι πτωχοὺς συνάγει αὐτόν
Nova Vulgata
Prv28,8Qui coacervat divitias suas usuris et fenore,

liberali in pauperes congregat eas.
AT greco 28,9ὁ ἐκκλίνων τὸ οὖς αὐτοῦ τοῦ μὴ εἰσακοῦσαι νόμου καὶ αὐτὸς τὴν προσευχὴν αὐτοῦ ἐβδέλυκται
Nova Vulgata
Prv28,9Qui declinat aures suas, ne audiat legem,

oratio quoque eius erit exsecrabilis.
AT greco 28,10ὃς πλανᾷ εὐθεῖς ἐν ὁδῷ κακῇ εἰς διαφθορὰν αὐτὸς ἐμπεσεῖται οἱ δὲ ἄνομοι διελεύσονται ἀγαθὰ καὶ οὐκ εἰσελεύσονται εἰς αὐτά
Nova Vulgata
Prv28,10Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet,

et simplices possidebunt bona eius.
AT greco 28,11σοφὸς παρ’ ἑαυτῷ ἀνὴρ πλούσιος πένης δὲ νοήμων καταγνώσεται αὐτοῦ
Nova Vulgata
Prv28,11Sapiens sibi videtur vir dives,

pauper autem prudens scrutabitur eum.
AT greco 28,12διὰ βοήθειαν δικαίων πολλὴ γίνεται δόξα ἐν δὲ τόποις ἀσεβῶν ἁλίσκονται ἄνθρωποι
Nova Vulgata
Prv28,12In exsultatione iustorum multa gloria est,

et, cum exaltantur impii, abscondit se homo.
AT greco 28,13ὁ ἐπικαλύπτων ἀσέβειαν ἑαυτοῦ οὐκ εὐοδωθήσεται ὁ δὲ ἐξηγούμενος ἐλέγχους ἀγαπηθήσεται
Nova Vulgata
Prv28,13Qui abscondit scelera sua, non prosperabit;

qui autem confessus fuerit et reliquerit ea,

misericordiam consequetur.
AT greco 28,14μακάριος ἀνήρ ὃς καταπτήσσει πάντα δι’ εὐλάβειαν ὁ δὲ σκληρὸς τὴν καρδίαν ἐμπεσεῖται κακοῖς
Nova Vulgata
Prv28,14Beatus homo, qui semper est pavidus;

qui vero indurat cor suum, corruet in malum.
AT greco 28,15λέων πεινῶν καὶ λύκος διψῶν ὃς τυραννεῖ πτωχὸς ὢν ἔθνους πενιχροῦ
Nova Vulgata
Prv28,15Leo rugiens et ursus esuriens

princeps impius super populum pauperem.
AT greco 28,16βασιλεὺς ἐνδεὴς προσόδων μέγας συκοφάντης ὁ δὲ μισῶν ἀδικίαν μακρὸν χρόνον ζήσεται
Nova Vulgata
Prv28,16Dux indigens prudentia multos opprimet;

qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius.
AT greco 28,17παίδευε υἱόν καὶ ἀγαπήσει σε καὶ δώσει κόσμον τῇ σῇ ψυχῇ οὐ μὴ ὑπακούσῃς ἔθνει παρανόμῳ
Nova Vulgata
Prv28,17Hominem, animae cuiusdam sanguine gravatum,

si usque ad lacum fugerit, nemo sustineat.
AT greco 28,18ὁ πορευόμενος δικαίως βεβοήθηται ὁ δὲ σκολιαῖς ὁδοῖς πορευόμενος ἐμπλακήσεται
Nova Vulgata
Prv28,18Qui ambulat simpliciter, salvus erit;

qui perversis graditur viis, subito concidet.
AT greco 28,19ὁ ἐργαζόμενος τὴν ἑαυτοῦ γῆν πλησθήσεται ἄρτων ὁ δὲ διώκων σχολὴν πλησθήσεται πενίας
Nova Vulgata
Prv28,19Qui operatur terram suam, satiabitur panibus;

qui autem sectatur otium, replebitur egestate.
AT greco 28,20ἀνὴρ ἀξιόπιστος πολλὰ εὐλογηθήσεται ὁ δὲ κακὸς οὐκ ἀτιμώρητος ἔσται
Nova Vulgata
Prv28,20Vir fidelis multum laudabitur;

qui autem festinat ditari, non erit innocens.
AT greco 28,21ὃς οὐκ αἰσχύνεται πρόσωπα δικαίων οὐκ ἀγαθός ὁ τοιοῦτος ψωμοῦ ἄρτου ἀποδώσεται ἄνδρα
Nova Vulgata
Prv28,21Qui dignoscit in iudicio faciem, non benefacit;

et pro buccella panis praevaricatur homo.
AT greco 28,22σπεύδει πλουτεῖν ἀνὴρ βάσκανος καὶ οὐκ οἶδεν ὅτι ἐλεήμων κρατήσει αὐτοῦ
Nova Vulgata
Prv28,22Festinat ditari vir invidus,

ignorat quod egestas superveniet ei.
AT greco 28,23ὁ ἐλέγχων ἀνθρώπου ὁδοὺς χάριτας ἕξει μᾶλλον τοῦ γλωσσοχαριτοῦντος
Nova Vulgata
Prv28,23Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet

magis quam ille, qui lingua blanditur.
AT greco 28,24ὃς ἀποβάλλεται πατέρα ἢ μητέρα καὶ δοκεῖ μὴ ἁμαρτάνειν οὗτος κοινωνός ἐστιν ἀνδρὸς ἀσεβοῦς
Nova Vulgata
Prv28,24Qui abripit aliquid a patre suo et a matre

et dicit: «Hoc non est peccatum»,

particeps homicidae est.
AT greco 28,25ἄπληστος ἀνὴρ κρίνει εἰκῇ ὃς δὲ πέποιθεν ἐπὶ κύριον ἐν ἐπιμελείᾳ ἔσται
Nova Vulgata
Prv28,25Qui desiderium dilatat, iurgia concitat;

qui vero sperat in Domino, impinguabitur.
AT greco 28,26ὃς πέποιθεν θρασείᾳ καρδίᾳ ὁ τοιοῦτος ἄφρων ὃς δὲ πορεύεται σοφίᾳ σωθήσεται
Nova Vulgata
Prv28,26Qui confidit in corde suo, stultus est;

qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
AT greco 28,27ὃς δίδωσιν πτωχοῖς οὐκ ἐνδεηθήσεται ὃς δὲ ἀποστρέφει τὸν ὀφθαλμὸν αὐτοῦ ἐν πολλῇ ἀπορίᾳ ἔσται
Nova Vulgata
Prv28,27Qui dat pauperi, non indigebit;

qui autem occultat oculos, abundabit maledictis.
AT greco 28,28ἐν τόποις ἀσεβῶν στένουσι δίκαιοι ἐν δὲ τῇ ἐκείνων ἀπωλείᾳ πληθυνθήσονται δίκαιοι
Nova Vulgata
Prv28,28Cum surrexerint impii, abscondentur homines;

cum illi perierint, multiplicabuntur iusti.