Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Sapienziali - Proverbi - 18

Proverbi

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 18 18,1προφάσεις ζητεῖ ἀνὴρ βουλόμενος χωρίζεσθαι ἀπὸ φίλων ἐν παντὶ δὲ καιρῷ ἐπονείδιστος ἔσται
Nova Vulgata
PrvOccasiones quaerit, qui vult recedere ab amico;

omni consilio exacerbatur.
1 Occasiones – Lege cum Gr tō’ănāh (cfr. Idc 14,4); TM «desiderium»
AT greco 18,2οὐ χρείαν ἔχει σοφίας ἐνδεὴς φρενῶν μᾶλλον γὰρ ἄγεται ἀφροσύνῃ
Nova Vulgata
Prv18,2Non delectatur stultus prudentia,

sed in revelatione cordis sui.
AT greco 18,3ὅταν ἔλθῃ ἀσεβὴς εἰς βάθος κακῶν καταφρονεῖ ἐπέρχεται δὲ αὐτῷ ἀτιμία καὶ ὄνειδος
Nova Vulgata
Prv18,3Cum venerit impius, veniet et contemptio,

et cum ignominia opprobrium.
AT greco 18,4ὕδωρ βαθὺ λόγος ἐν καρδίᾳ ἀνδρός ποταμὸς δὲ ἀναπηδύει καὶ πηγὴ ζωῆς
Nova Vulgata
Prv18,4Aqua profunda verba ex ore viri,

et torrens redundans fons sapientiae.
AT greco 18,5θαυμάσαι πρόσωπον ἀσεβοῦς οὐ καλόν οὐδὲ ὅσιον ἐκκλίνειν τὸ δίκαιον ἐν κρίσει
Nova Vulgata
Prv18,5Accipere personam impii non est bonum,

ut declines iustum in iudicio.
AT greco 18,6χείλη ἄφρονος ἄγουσιν αὐτὸν εἰς κακά τὸ δὲ στόμα αὐτοῦ τὸ θρασὺ θάνατον ἐπικαλεῖται
Nova Vulgata
Prv18,6Labia stulti miscent se rixis,

et os eius plagas provocat.
AT greco 18,7στόμα ἄφρονος συντριβὴ αὐτῷ τὰ δὲ χείλη αὐτοῦ παγὶς τῇ ψυχῇ αὐτοῦ
Nova Vulgata
Prv18,7Os stulti ruina eius,

et labia ipsius laqueus animae eius.
AT greco 18,8ὀκνηροὺς καταβάλλει φόβος ψυχαὶ δὲ ἀνδρογύνων πεινάσουσιν
Nova Vulgata
Prv18,8Verba susurronis quasi dulcia,

et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris.
AT greco 18,9ὁ μὴ ἰώμενος ἑαυτὸν ἐν τοῖς ἔργοις αὐτοῦ ἀδελφός ἐστιν τοῦ λυμαινομένου ἑαυτόν
Nova Vulgata
Prv18,9Qui mollis et dissolutus est in opere suo,

frater est viri dissipantis.
AT greco 18,10ἐκ μεγαλωσύνης ἰσχύος ὄνομα κυρίου αὐτῷ δὲ προσδραμόντες δίκαιοι ὑψοῦνται
Nova Vulgata
Prv18,10Turris fortissima nomen Domini;

ad ipsum currit iustus et exaltabitur.
AT greco 18,11ὕπαρξις πλουσίου ἀνδρὸς πόλις ὀχυρά ἡ δὲ δόξα αὐτῆς μέγα ἐπισκιάζει
Nova Vulgata
Prv18,11Substantia divitis urbs roboris eius

et quasi murus excelsus in cogitatione eius.
AT greco 18,12πρὸ συντριβῆς ὑψοῦται καρδία ἀνδρός καὶ πρὸ δόξης ταπεινοῦται
Nova Vulgata
Prv18,12Antequam conteratur, exaltatur cor hominis

et, antequam glorificetur, humiliatur.
AT greco 18,13ὃς ἀποκρίνεται λόγον πρὶν ἀκοῦσαι ἀφροσύνη αὐτῷ ἐστιν καὶ ὄνειδος
Nova Vulgata
Prv18,13Qui prius respondet quam audiat,

stultitia est ei et contumelia.
AT greco 18,14θυμὸν ἀνδρὸς πραΰνει θεράπων φρόνιμος ὀλιγόψυχον δὲ ἄνδρα τίς ὑποίσει
Nova Vulgata
Prv18,14Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam;

spiritum vero confractum, quis poterit sustinere?
AT greco 18,15καρδία φρονίμου κτᾶται αἴσθησιν ὦτα δὲ σοφῶν ζητεῖ ἔννοιαν
Nova Vulgata
Prv18,15Cor prudens possidebit scientiam,

et auris sapientium quaerit doctrinam.
AT greco 18,16δόμα ἀνθρώπου ἐμπλατύνει αὐτὸν καὶ παρὰ δυνάσταις καθιζάνει αὐτόν
Nova Vulgata
Prv18,16Donum hominis dilatat viam eius

et ante principes deducit eum.
AT greco 18,17δίκαιος ἑαυτοῦ κατήγορος ἐν πρωτολογίᾳ ὡς δ’ ἂν ἐπιβάλῃ ὁ ἀντίδικος ἐλέγχεται
Nova Vulgata
Prv18,17Qui prior in contentione loquitur, putatur iustus;

venit amicus eius et arguet eum.
AT greco 18,18ἀντιλογίας παύει κλῆρος ἐν δὲ δυνάσταις ὁρίζει
Nova Vulgata
Prv18,18Lites comprimit sors

et inter potentes quoque diiudicat.
AT greco 18,19ἀδελφὸς ὑπὸ ἀδελφοῦ βοηθούμενος ὡς πόλις ὀχυρὰ καὶ ὑψηλή ἰσχύει δὲ ὥσπερ τεθεμελιωμένον βασίλειον
Nova Vulgata
Prv18,19Frater, qui offenditur, durior est civitate firma,

et lites quasi vectes urbium.
AT greco 18,20ἀπὸ καρπῶν στόματος ἀνὴρ πίμπλησιν κοιλίαν αὐτοῦ ἀπὸ δὲ καρπῶν χειλέων αὐτοῦ ἐμπλησθήσεται
Nova Vulgata
Prv18,20De fructu oris viri replebitur venter eius,

et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
AT greco 18,21θάνατος καὶ ζωὴ ἐν χειρὶ γλώσσης οἱ δὲ κρατοῦντες αὐτῆς ἔδονται τοὺς καρποὺς αὐτῆς
Nova Vulgata
Prv18,21Mors et vita in manu linguae;

qui diligunt eam, comedent fructus eius.
AT greco 18,22ὃς ἐκβάλλει γυναῖκα ἀγαθήν ἐκβάλλει τὰ ἀγαθά ὁ δὲ κατέχων μοιχαλίδα ἄφρων καὶ ἀσεβής
Nova Vulgata
PrvQui invenit mulierem bonam, invenit bonum

et hausit gratiam a Domino.
22 Bonam –Addit Vg cum Gr, Syr et Targ
AT greco 18,23
Nova Vulgata
Prv18,23Cum obsecrationibus loquetur pauper,

et dives effabitur rigide.
AT greco 18,24
Nova Vulgata
Prv18,24Vir cum amicis concuti potest,

sed est amicus, qui adhaereat magis quam frater.