Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Profetici - Isaia - 38

Isaia

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 38 38,1ἐγένετο δὲ ἐν τῷ καιρῷ ἐκείνῳ ἐμαλακίσθη Εζεκιας ἕως θανάτου καὶ ἦλθεν πρὸς αὐτὸν Ησαιας υἱὸς Αμως ὁ προφήτης καὶ εἶπεν πρὸς αὐτόν τάδε λέγει κύριος τάξαι περὶ τοῦ οἴκου σου ἀποθνῄσκεις γὰρ σὺ καὶ οὐ ζήσῃ
Nova Vulgata Is38,1In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: «Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives».
AT greco 38,2καὶ ἀπέστρεψεν Εζεκιας τὸ πρόσωπον αὐτοῦ πρὸς τὸν τοῖχον καὶ προσηύξατο πρὸς κύριον
Nova Vulgata Is38,2Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum
AT greco 38,3λέγων μνήσθητι κύριε ὡς ἐπορεύθην ἐνώπιόν σου μετὰ ἀληθείας ἐν καρδίᾳ ἀληθινῇ καὶ τὰ ἀρεστὰ ἐνώπιόν σου ἐποίησα καὶ ἔκλαυσεν Εζεκιας κλαυθμῷ μεγάλῳ
Nova Vulgata Is38,3et dixit: «Obsecro, Domine; memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod bonum est in oculis tuis, fecerim». Et flevit Ezechias fletu magno.
AT greco 38,4καὶ ἐγένετο λόγος κυρίου πρὸς Ησαιαν λέγων
Nova Vulgata Is38,4Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens:
AT greco 38,5πορεύθητι καὶ εἰπὸν Εζεκια τάδε λέγει κύριος ὁ θεὸς Δαυιδ τοῦ πατρός σου ἤκουσα τῆς φωνῆς τῆς προσευχῆς σου καὶ εἶδον τὰ δάκρυά σου ἰδοὺ προστίθημι πρὸς τὸν χρόνον σου ἔτη δέκα πέντε
Nova Vulgata Is38,5«Vade et dic Ezechiae: “Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimas tuas; ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos
AT greco 38,6καὶ ἐκ χειρὸς βασιλέως Ἀσσυρίων σώσω σε καὶ ὑπὲρ τῆς πόλεως ταύτης ὑπερασπιῶ
Nova Vulgata Is38,6et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam hanc civitatem”.
AT greco 38,7τοῦτο δέ σοι τὸ σημεῖον παρὰ κυρίου ὅτι ὁ θεὸς ποιήσει τὸ ῥῆμα τοῦτο
Nova Vulgata Is38,7Hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est:
AT greco 38,8τὴν σκιὰν τῶν ἀναβαθμῶν οὓς κατέβη ὁ ἥλιος τοὺς δέκα ἀναβαθμοὺς τοῦ οἴκου τοῦ πατρός σου ἀποστρέψω τὸν ἥλιον τοὺς δέκα ἀναβαθμούς καὶ ἀνέβη ὁ ἥλιος τοὺς δέκα ἀναβαθμούς οὓς κατέβη ἡ σκιά
Nova Vulgata Is38,8Ecce ego reverti faciam umbram graduum, per quos descenderat in horologio Achaz in sole retrorsum decem gradibus». Et reversus est sol decem gradibus per gradus, quos descenderat.
AT greco 38,9προσευχὴ Εζεκιου βασιλέως τῆς Ιουδαίας ἡνίκα ἐμαλακίσθη καὶ ἀνέστη ἐκ τῆς μαλακίας αὐτοῦ
Nova Vulgata
Is38,9Scriptura Ezechiae regis Iudae, cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua:

AT greco 38,10ἐγὼ εἶπα ἐν τῷ ὕψει τῶν ἡμερῶν μου ἐν πύλαις ᾅδου καταλείψω τὰ ἔτη τὰ ἐπίλοιπα
Nova Vulgata
Is38,10«Ego dixi: In dimidio dierum meorum

vadam ad portas inferi;

quaesivi residuum annorum meorum.

AT greco 38,11εἶπα οὐκέτι μὴ ἴδω τὸ σωτήριον τοῦ θεοῦ ἐπὶ τῆς γῆς οὐκέτι μὴ ἴδω ἄνθρωπον
Nova Vulgata
IsDixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium,

non aspiciam hominem ultra

inter habitatores orbis.
11 Orbis – Lege cum nonnullis mss Hebraicis ḥāled; TM «quietis»
AT greco 38,12ἐκ τῆς συγγενείας μου κατέλιπον τὸ λοιπὸν τῆς ζωῆς μου ἐξῆλθεν καὶ ἀπῆλθεν ἀπ’ ἐμοῦ ὥσπερ ὁ καταλύων σκηνὴν πήξας τὸ πνεῦμά μου παρ’ ἐμοὶ ἐγένετο ὡς ἱστὸς ἐρίθου ἐγγιζούσης ἐκτεμεῖν ἐν τῇ ἡμέρᾳ ἐκείνῃ παρεδόθην
Nova Vulgata
IsHabitaculum meum ablatum est et abductum longe a me

quasi tabernaculum pastorum;

convolvit sicut textor vitam meam;

de stamine succidit me.

De mane usque ad vesperam confecisti me.
12 Pastorum – Lege cum Targ, Syr, Sym et Vg îm; TM «pastorus mei»
AT greco 38,13ἕως πρωὶ ὡς λέοντι οὕτως τὰ ὀστᾶ μου συνέτριψεν ἀπὸ γὰρ τῆς ἡμέρας ἕως τῆς νυκτὸς παρεδόθην
Nova Vulgata
Is38,13Prostratus sum usque ad mane,

quasi leo sic conterit omnia ossa mea;

de mane usque ad vesperam confecisti me.

AT greco 38,14ὡς χελιδών οὕτως φωνήσω καὶ ὡς περιστερά οὕτως μελετήσω ἐξέλιπον γάρ μου οἱ ὀφθαλμοὶ τοῦ βλέπειν εἰς τὸ ὕψος τοῦ οὐρανοῦ πρὸς τὸν κύριον ὃς ἐξείλατό με
Nova Vulgata
Is38,14Sicut pullus hirundinis, sic mussitabo,

meditabor ut columba;

attenuati sunt oculi mei

suspicientes in excelsum.

Domine, vim patior,

sponde pro me.

AT greco 38,15καὶ ἀφείλατό μου τὴν ὀδύνην τῆς ψυχῆς
Nova Vulgata
Is38,15Quid dicam, aut quid respondebit mihi?

Ipse fecit!

Incedam per omnes annos meos

in amaritudine animae meae.

AT greco 38,16κύριε περὶ αὐτῆς γὰρ ἀνηγγέλη σοι καὶ ἐξήγειράς μου τὴν πνοήν καὶ παρακληθεὶς ἔζησα
Nova Vulgata
IsDomine, in te sperat cor meum;

vivat spiritus meus,

sana me et vivifica me;

16 TM, corruptus, ad verbum dicit: «Domine super eos, vivent et unicuique in eis vita spiritus mei; sanum me reddes et vivifica me». Lege ’ădōnāj ‛ālêkā mejaḥēl libbî; haḥ ălîmênî wehaḥăjenî
AT greco 38,17εἵλου γάρ μου τὴν ψυχήν ἵνα μὴ ἀπόληται καὶ ἀπέρριψας ὀπίσω μου πάσας τὰς ἁμαρτίας μου
Nova Vulgata
Isecce in pacem versa est amaritudo mea.

Tu autem eruisti animam meam

a fovea consumptionis,

proiecisti enim post tergum tuum

omnia peccata mea.

17 Eruisti – Lege cum Gr et Vg ḥaśaktā; TM «adhaesisti»
AT greco 38,18οὐ γὰρ οἱ ἐν ᾅδου αἰνέσουσίν σε οὐδὲ οἱ ἀποθανόντες εὐλογήσουσίν σε οὐδὲ ἐλπιοῦσιν οἱ ἐν ᾅδου τὴν ἐλεημοσύνην σου
Nova Vulgata
Is38,18Quia non infernus confitebitur tibi,

neque mors laudabit te;

non exspectabunt, qui descendunt in lacum,

veritatem tuam.

AT greco 38,19οἱ ζῶντως εὐλογήσουσίν σε ὃν τρόπον κἀγώ ἀπὸ γὰρ τῆς σήμερον παιδία ποιήσω ἃ ἀναγγελοῦσιν τὴν δικαιοσύνην σου
Nova Vulgata
Is38,19Vivens, vivens ipse confitebitur tibi,

sicut et ego hodie;

pater filiis notam faciet veritatem tuam.

AT greco 38,20κύριε τῆς σωτηρίας μου καὶ οὐ παύσομαι εὐλογῶν σε μετὰ ψαλτηρίου πάσας τὰς ἡμέρας τῆς ζωῆς μου κατέναντι τοῦ οἴκου τοῦ θεοῦ
Nova Vulgata
Is38,20Domine, salvum me fac,

et ad sonum citharae cantabimus

cunctis diebus vitae nostrae
in domo Domini».

AT greco 38,21καὶ εἶπεν Ησαιας πρὸς Εζεκιαν λαβὲ παλάθην ἐκ σύκων καὶ τρῖψον καὶ κατάπλασαι καὶ ὑγιὴς ἔσῃ
Nova Vulgata
Is38,21Et iussit Isaias, ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.
AT greco 38,22καὶ εἶπεν Εζεκιας τοῦτο τὸ σημεῖον ὅτι ἀναβήσομαι εἰς τὸν οἶκον κυρίου τοῦ θεοῦ
Nova Vulgata Is38,22Et dixit Ezechias: «Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?».