Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Profetici - Isaia - 30

Isaia

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 30 30,1οὐαὶ τέκνα ἀποστάται τάδε λέγει κύριος ἐποιήσατε βουλὴν οὐ δι’ ἐμοῦ καὶ συνθήκας οὐ διὰ τοῦ πνεύματός μου προσθεῖναι ἁμαρτίας ἐφ’ ἁμαρτίαις
Nova Vulgata Is30,1«Vae, filii desertores, dicit Dominus,

eo quod facitis consilium et non ex me,

et pactum statuitis et non per spiritum meum,

ut addatis peccatum super peccatum!

AT greco 30,2οἱ πορευόμενοι καταβῆναι εἰς Αἴγυπτον ἐμὲ δὲ οὐκ ἐπηρώτησαν τοῦ βοηθηθῆναι ὑπὸ Φαραω καὶ σκεπασθῆναι ὑπὸ Αἰγυπτίων
Nova Vulgata
Is30,2Qui ambulatis, ut descendatis in Aegyptum,

et os meum non interrogastis,

sperantes auxilium in fortitudine pharaonis

et habentes fiduciam in umbra Aegypti
AT greco 30,3ἔσται γὰρ ὑμῖν ἡ σκέπη Φαραω εἰς αἰσχύνην καὶ τοῖς πεποιθόσιν ἐπ’ Αἴγυπτον ὄνειδος
Nova Vulgata
Is30,3Et erit vobis fortitudo pharaonis in confusionem,

et fiducia sub umbra Aegypti in ignominiam.
AT greco 30,4ὅτι εἰσὶν ἐν Τάνει ἀρχηγοὶ ἄγγελοι πονηροί μάτην κοπιάσουσιν
Nova Vulgata
Is30,4Cum fuerint enim in Tani principes tui,

et nuntii tui usque ad Hanes pervenerint,

AT greco 30,5πρὸς λαόν ὃς οὐκ ὠφελήσει αὐτοὺς οὔτε εἰς βοήθειαν οὔτε εἰς ὠφέλειαν ἀλλὰ εἰς αἰσχύνην καὶ ὄνειδος
Nova Vulgata
Is30,5omnes confundentur

super populo, qui eis prodesse non potest;

non erit in auxilium et in utilitatem,
sed in confusionem et opprobrium».

AT greco 30,6ἡ ὅρασις τῶν τετραπόδων τῶν ἐν τῇ ἐρήμῳ ἐν τῇ θλίψει καὶ τῇ στενοχωρίᾳ λέων καὶ σκύμνος λέοντος ἐκεῖθεν καὶ ἀσπίδες καὶ ἔκγονα ἀσπίδων πετομένων οἳ ἔφερον ἐπ’ ὄνων καὶ καμήλων τὸν πλοῦτον αὐτῶν πρὸς ἔθνος ὃ οὐκ ὠφελήσει αὐτοὺς εἰς βοήθειαν ἀλλὰ εἰς αἰσχύνην καὶ ὄνειδος
Nova Vulgata
IsOraculum iumentorum Nageb.

In terra tribulationis et angustiae,

leaenae et leonis rugientis,

viperae et draconis volantis

portant super umeros iumentorum divitias suas

et super gibbum camelorum thesauros suos

ad populum, qui eis prodesse non poterit.

6 Rugientis – Lege nōhēm; TM «ex eis»
AT greco 30,7Αἰγύπτιοι μάταια καὶ κενὰ ὠφελήσουσιν ὑμᾶς ἀπάγγειλον αὐτοῖς ὅτι ματαία ἡ παράκλησις ὑμῶν αὕτη
Nova Vulgata
IsAegyptus enim frustra et vane auxiliabitur;

ideo vocavi Rahab otiosam.

7 Otiosam – Lege hammašbît; TM «ipsi, otium (?)»
AT greco 30,8νῦν οὖν καθίσας γράψον ἐπὶ πυξίου ταῦτα καὶ εἰς βιβλίον ὅτι ἔσται εἰς ἡμέρας καιρῶν ταῦτα καὶ ἕως εἰς τὸν αἰῶνα
Nova Vulgata
Is30,8Nunc ingredere, scribe coram eis super buxum

et in libro diligenter exara illud,

et erit in posterum

in testimonium usque in aeternum.

AT greco 30,9ὅτι λαὸς ἀπειθής ἐστιν υἱοὶ ψευδεῖς οἳ οὐκ ἠβούλοντο ἀκούειν τὸν νόμον τοῦ θεοῦ
Nova Vulgata
Is30,9Populus enim rebellis est,
et filii mendaces,

filii nolentes audire legem Domini;
AT greco 30,10οἱ λέγοντες τοῖς προφήταις μὴ ἀναγγέλλετε ἡμῖν καὶ τοῖς τὰ ὁράματα ὁρῶσιν μὴ λαλεῖτε ἡμῖν ἀλλὰ ἡμῖν λαλεῖτε καὶ ἀναγγέλλετε ἡμῖν ἑτέραν πλάνησιν
Nova Vulgata
Is30,10qui dicunt videntibus: «Nolite videre»

et aspicientibus:
«Nolite aspicere nobis ea, quae recta sunt;

loquimini nobis placentia, aspicite nobis illusiones.
AT greco 30,11καὶ ἀποστρέψατε ἡμᾶς ἀπὸ τῆς ὁδοῦ ταύτης ἀφέλετε ἀφ’ ἡμῶν τὸν τρίβον τοῦτον καὶ ἀφέλετε ἀφ’ ἡμῶν τὸν ἅγιον τοῦ Ισραηλ
Nova Vulgata
Is30,11Recedite a via, declinate a semita,

tollite a facie nostra Sanctum Israel».
AT greco 30,12διὰ τοῦτο οὕτως λέγει κύριος ὁ ἅγιος τοῦ Ισραηλ ὅτι ἠπειθήσατε τοῖς λόγοις τούτοις καὶ ἠλπίσατε ἐπὶ ψεύδει καὶ ὅτι ἐγόγγυσας καὶ πεποιθὼς ἐγένου ἐπὶ τῷ λόγῳ τούτῳ
Nova Vulgata
IsPropterea haec dicit Sanctus Israel:
«Pro eo quod reprobastis verbum hoc

et sperastis in perversitatem et in perfidiam

et innixi estis super eis,

12 In perversitatem – Lege beiqqēš; TM «in violentiam»
AT greco 30,13διὰ τοῦτο ἔσται ὑμῖν ἡ ἁμαρτία αὕτη ὡς τεῖχος πῖπτον παραχρῆμα πόλεως ὀχυρᾶς ἑαλωκυίας ἧς παραχρῆμα πάρεστιν τὸ πτῶμα
Nova Vulgata
Is30,13propterea erit vobis iniquitas haec

sicut interruptio cadens, locus tumens in muro excelso,

cuius confractio subito, dum non speratur,

venit improviso;

AT greco 30,14καὶ τὸ πτῶμα αὐτῆς ἔσται ὡς σύντριμμα ἀγγείου ὀστρακίνου ἐκ κεραμίου λεπτὰ ὥστε μὴ εὑρεῖν ἐν αὐτοῖς ὄστρακον ἐν ᾧ πῦρ ἀρεῖς καὶ ἐν ᾧ ἀποσυριεῖς ὕδωρ μικρόν
Nova Vulgata
Is30,14et comminuetur, sicut conteritur lagoena figuli

contritione absque misericordia,

et non invenietur de fragmentis eius testa,

in qua capiatur igniculus de incendio,

aut hauriatur aqua de fovea».
AT greco 30,15οὕτω λέγει κύριος ὁ ἅγιος τοῦ Ισραηλ ὅταν ἀποστραφεὶς στενάξῃς τότε σωθήσῃ καὶ γνώσῃ ποῦ ἦσθα ὅτε ἐπεποίθεις ἐπὶ τοῖς ματαίοις ματαία ἡ ἰσχὺς ὑμῶν ἐγενήθη καὶ οὐκ ἠβούλεσθε ἀκούειν
Nova Vulgata
Is30,15Quia haec dixit Dominus Deus, Sanctus Israel:

«In conversione et quiete salvi eritis;

in silentio et in spe erit fortitudo vestra».

Et noluistis 
AT greco 30,16ἀλλ’ εἴπατε ἐφ’ ἵππων φευξόμεθα διὰ τοῦτο φεύξεσθε καὶ εἴπατε ἐπὶ κούφοις ἀναβάται ἐσόμεθα διὰ τοῦτο κοῦφοι ἔσονται οἱ διώκοντες ὑμᾶς
Nova Vulgata Is30,16et dixistis:

«Nequaquam, sed super equis fugiemus»,

ideo fugietis;

et: «Super veloces ascendemus»,

ideo veloces erunt, qui persequentur vos.
AT greco 30,17διὰ φωνὴν ἑνὸς φεύξονται χίλιοι καὶ διὰ φωνὴν πέντε φεύξονται πολλοί ἕως ἂν καταλειφθῆτε ὡς ἱστὸς ἐπ’ ὄρους καὶ ὡς σημαίαν φέρων ἐπὶ βουνοῦ
Nova Vulgata
IsMille pavebunt a facie terroris unius,

et a facie terroris quinque fugietis,

donec relinquamini

quasi malus in vertice montis

et quasi signum super collem.
17 Pavebunt – Lege (cfr. Gr)  jeḥĕrad; TM «unus»
AT greco 30,18καὶ πάλιν μενεῖ ὁ θεὸς τοῦ οἰκτιρῆσαι ὑμᾶς καὶ διὰ τοῦτο ὑψωθήσεται τοῦ ἐλεῆσαι ὑμᾶς διότι κριτὴς κύριος ὁ θεὸς ἡμῶν ἐστιν καὶ ποῦ καταλείψετε τὴν δόξαν ὑμῶν μακάριοι οἱ ἐμμένοντες ἐν αὐτῷ
Nova Vulgata
Is30,18Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri,

et ideo exaltabitur parcens vobis,

quia Deus iudicii Dominus;

beati omnes, qui exspectant eum.
AT greco 30,19διότι λαὸς ἅγιος ἐν Σιων οἰκήσει καὶ Ιερουσαλημ κλαυθμῷ ἔκλαυσεν ἐλέησόν με ἐλεήσει σε τὴν φωνὴν τῆς κραυγῆς σου ἡνίκα εἶδεν ἐπήκουσέν σου
Nova Vulgata
Is30,19Nam, popule Sion, qui habitas in Ierusalem,

plorans nequaquam plorabis:

miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui;

statim ut audierit, respondebit tibi.
AT greco 30,20καὶ δώσει κύριος ὑμῖν ἄρτον θλίψεως καὶ ὕδωρ στενόν καὶ οὐκέτι μὴ ἐγγίσωσίν σοι οἱ πλανῶντές σε ὅτι οἱ ὀφθαλμοί σου ὄψονται τοὺς πλανῶντάς σε
Nova Vulgata
Is30,20Et dabit vobis Dominus

panem angustiae et aquam afflictionis,

sed non amplius avolabit a te doctor tuus;

et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum,
AT greco 30,21καὶ τὰ ὦτά σου ἀκούσονται τοὺς λόγους τῶν ὀπίσω σε πλανησάντων οἱ λέγοντες αὕτη ἡ ὁδός πορευθῶμεν ἐν αὐτῇ εἴτε δεξιὰ εἴτε ἀριστερά
Nova Vulgata
Iset aures tuae audient verbum post tergum monentis:

«Haec via, ambulate in ea»,

si declinaveritis ad dexteram vel ad sinistram.

21 Declinaveritis ad dexteram – Lege cum cum Targ, Gr, Syr, et Vg mînû; TM «fiduciam habeatis»
AT greco 30,22καὶ ἐξαρεῖς τὰ εἴδωλα τὰ περιηργυρωμένα καὶ τὰ περικεχρυσωμένα λεπτὰ ποιήσεις καὶ λικμήσεις ὡς ὕδωρ ἀποκαθημένης καὶ ὡς κόπρον ὤσεις αὐτά
Nova Vulgata
IsEt contaminabis laminas sculptilium argentorum tuorum

et vestimentum conflatilis aurei tui;
disperges ea sicut immunditiam menstruatae:

«Egredere» dices ei.

22 Et contaminabis – Lege cum Vg et quibusdam mss Graecis weṭimmē’tā; TM «et contaminabitis»
AT greco 30,23τότε ἔσται ὁ ὑετὸς τῷ σπέρματι τῆς γῆς σου καὶ ὁ ἄρτος τοῦ γενήματος τῆς γῆς σου ἔσται πλησμονὴ καὶ λιπαρός καὶ βοσκηθήσεταί σου τὰ κτήνη τῇ ἡμέρᾳ ἐκείνῃ τόπον πίονα καὶ εὐρύχωρον
Nova Vulgata
Is30,23Et dabit pluviam semini tuo,

quod seminaveris in terra,

et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis;

pascetur pecus tuum in die illo, agnus in pascuis spatiosis,

AT greco 30,24οἱ ταῦροι ὑμῶν καὶ οἱ βόες οἱ ἐργαζόμενοι τὴν γῆν φάγονται ἄχυρα ἀναπεποιημένα ἐν κριθῇ λελικμημένα
Nova Vulgata
Is30,24et boves tui et asini, qui operantur terram,

commixtum migma comedent

ventilatum in pala et ventilabro.
AT greco 30,25καὶ ἔσται ἐπὶ παντὸς ὄρους ὑψηλοῦ καὶ ἐπὶ παντὸς βουνοῦ μετεώρου ὕδωρ διαπορευόμενον ἐν τῇ ἡμέρᾳ ἐκείνῃ ὅταν ἀπόλωνται πολλοὶ καὶ ὅταν πέσωσιν πύργοι
Nova Vulgata
Is30,25Et erunt super omnem montem excelsum

et super omnem collem elevatum

rivi currentium aquarum

in die interfectionis multorum,

cum ceciderint turres.

AT greco 30,26καὶ ἔσται τὸ φῶς τῆς σελήνης ὡς τὸ φῶς τοῦ ἡλίου καὶ τὸ φῶς τοῦ ἡλίου ἔσται ἑπταπλάσιον ἐν τῇ ἡμέρᾳ ὅταν ἰάσηται κύριος τὸ σύντριμμα τοῦ λαοῦ αὐτοῦ καὶ τὴν ὀδύνην τῆς πληγῆς σου ἰάσεται
Nova Vulgata
Is30,26Et erit lux lunae sicut lux solis,

et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum

in die, qua alligaverit Dominus vulnus populi sui

et percussuram plagae eius sanaverit.
AT greco 30,27ἰδοὺ τὸ ὄνομα κυρίου διὰ χρόνου ἔρχεται πολλοῦ καιόμενος ὁ θυμός μετὰ δόξης τὸ λόγιον τῶν χειλέων αὐτοῦ τὸ λόγιον ὀργῆς πλῆρες καὶ ἡ ὀργὴ τοῦ θυμοῦ ὡς πῦρ ἔδεται
Nova Vulgata
Is30,27Ecce nomen Domini venit de longinquo,

ardens furor eius, et gravis eius fragor;

labia eius repleta sunt indignatione,

et lingua eius quasi ignis devorans.

AT greco 30,28καὶ τὸ πνεῦμα αὐτοῦ ὡς ὕδωρ ἐν φάραγγι σῦρον ἥξει ἕως τοῦ τραχήλου καὶ διαιρεθήσεται τοῦ ἔθνη ταράξαι ἐπὶ πλανήσει ματαίᾳ καὶ διώξεται αὐτοὺς πλάνησις καὶ λήμψεται αὐτοὺς κατὰ πρόσωπον αὐτῶν
Nova Vulgata
Is30,28Spiritus eius velut torrens inundans,

usque ad collum pertingens,

ad cribrandas gentes in cribro funesto,

et frenum dolosum in maxillis populorum.
AT greco 30,29μὴ διὰ παντὸς δεῖ ὑμᾶς εὐφραίνεσθαι καὶ εἰσπορεύεσθαι εἰς τὰ ἅγιά μου διὰ παντὸς ὡσεὶ ἑορτάζοντας καὶ ὡσεὶ εὐφραινομένους εἰσελθεῖν μετὰ αὐλοῦ εἰς τὸ ὄρος τοῦ κυρίου πρὸς τὸν θεὸν τοῦ Ισραηλ
Nova Vulgata
Is30,29Canticum erit vobis

sicut nox sanctificatae sollemnitatis,

et laetitia cordis

sicut eius, qui ad sonum tibiae pergit

in montem Domini,

ad petram Israel.

AT greco 30,30καὶ ἀκουστὴν ποιήσει ὁ θεὸς τὴν δόξαν τῆς φωνῆς αὐτοῦ καὶ τὸν θυμὸν τοῦ βραχίονος αὐτοῦ δείξει μετὰ θυμοῦ καὶ ὀργῆς καὶ φλογὸς κατεσθιούσης κεραυνώσει βιαίως καὶ ὡς ὕδωρ καὶ χάλαζα συγκαταφερομένη βίᾳ
Nova Vulgata
Is30,30Et auditam faciet Dominus

gloriam vocis suae

et terrorem brachii sui

ostendet in comminatione furoris

et flamma ignis devorantis,

in turbine et in imbre et in lapide grandinis.
AT greco 30,31διὰ γὰρ φωνὴν κυρίου ἡττηθήσονται Ἀσσύριοι τῇ πληγῇ ᾗ ἂν πατάξῃ αὐτούς
Nova Vulgata
Is30,31A voce enim Domini pavebit

Assyrius virga percussus.

AT greco 30,32καὶ ἔσται αὐτῷ κυκλόθεν ὅθεν ἦν αὐτῷ ἡ ἐλπὶς τῆς βοηθείας ἐφ’ ᾗ αὐτὸς ἐπεποίθει αὐτοὶ μετὰ αὐλῶν καὶ κιθάρας πολεμήσουσιν αὐτὸν ἐκ μεταβολῆς
Nova Vulgata
IsEt erit omnis ictus baculi percutientis,

quem requiescere faciet Dominus

super eum in tympanis et citharis,

et in bellis agitatis expugnabit eos.
32 Percutientis – Lege cum nonnullis mss Hebraicis (cfr. Syr) mûsārōh; TM ( = Vg «fundatus»)
Eos – Lege cum multis mss Hebraicis, qere, Targ et Vg bām; ketib «eam»
AT greco 30,33σὺ γὰρ πρὸ ἡμερῶν ἀπαιτηθήσῃ μὴ καὶ σοὶ ἡτοιμάσθη βασιλεύειν φάραγγα βαθεῖαν ξύλα κείμενα πῦρ καὶ ξύλα πολλά ὁ θυμὸς κυρίου ὡς φάραγξ ὑπὸ θείου καιομένη
Nova Vulgata
IsPraeparata est enim ab heri Topheth,

praeparata, profunda et dilatata,

in pyra eius ignis et ligna multa;

flatus Domini sicut torrens sulphuris

succendit eam.
33 Topheth – TM addit «etiam ipsa regi est»