Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Profetici - Isaia - 26

Isaia

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 26 26,1τῇ ἡμέρᾳ ἐκείνῃ ᾄσονται τὸ ᾆσμα τοῦτο ἐπὶ γῆς Ιουδα λέγοντες ἰδοὺ πόλις ὀχυρά καὶ σωτήριον ἡμῶν θήσει τεῖχος καὶ περίτειχος
Nova Vulgata Is26,1In die illa cantabitur canticum istud
in terra Iudae:

«Urbs fortis nobis in salutem;

posuit muros et antemurale.

AT greco 26,2ἀνοίξατε πύλας εἰσελθάτω λαὸς φυλάσσων δικαιοσύνην καὶ φυλάσσων ἀλήθειαν
Nova Vulgata
Is26,2Aperite portas, et ingrediatur gens iusta,

quae servat fidem.

AT greco 26,3ἀντιλαμβανόμενος ἀληθείας καὶ φυλάσσων εἰρήνην ὅτι ἐπὶ σοὶ
Nova Vulgata
IsPropositum eius est firmum;

servabis pacem,

quia in te speravit.

3 Propositum eius – Lege secundum Hexapla Heb. jiṣrô; TM «propositum»
AT greco 26,4ἤλπισαν κύριε ἕως τοῦ αἰῶνος ὁ θεὸς ὁ μέγας ὁ αἰώνιος
Nova Vulgata
Is26,4Sperate in Dominum in saeculis aeternis,

Dominus est petra aeterna.

AT greco 26,5ὃς ταπεινώσας κατήγαγες τοὺς ἐνοικοῦντας ἐν ὑψηλοῖς πόλεις ὀχυρὰς καταβαλεῖς καὶ κατάξεις ἕως ἐδάφους
Nova Vulgata
Is26,5Quia evertit habitantes in excelso,

civitatem sublimem humiliabit;

humiliabit eam usque ad terram,

detrahet eam usque ad pulverem.

AT greco 26,6καὶ πατήσουσιν αὐτοὺς πόδες πραέων καὶ ταπεινῶν
Nova Vulgata
Is26,6Conculcabit eam pes, pedes pauperis,

gressus egenorum.

AT greco 26,7ὁδὸς εὐσεβῶν εὐθεῖα ἐγένετο καὶ παρεσκευασμένη ἡ ὁδὸς τῶν εὐσεβῶν
Nova Vulgata
Is26,7Semita iusti recta est;

rectum callem iusti complanas.

AT greco 26,8ἡ γὰρ ὁδὸς κυρίου κρίσις ἠλπίσαμεν ἐπὶ τῷ ὀνόματί σου καὶ ἐπὶ τῇ μνείᾳ
Nova Vulgata
Is26,8Et in semita iudiciorum tuorum, Domine, speravimus in te;

ad nomen tuum et ad memoriale tuum desiderium animae.
AT greco 26,9ᾗ ἐπιθυμεῖ ἡ ψυχὴ ἡμῶν ἐκ νυκτὸς ὀρθρίζει τὸ πνεῦμά μου πρὸς σέ ὁ θεός διότι φῶς τὰ προστάγματά σου ἐπὶ τῆς γῆς δικαιοσύνην μάθετε οἱ ἐνοικοῦντες ἐπὶ τῆς γῆς
Nova Vulgata
Is26,9Anima mea desiderat te in nocte,

sed et spiritu meo in praecordiis meis te quaero.

Cum resplenduerint iudicia tua in terra,

iustitiam discent habitatores orbis.

AT greco 26,10πέπαυται γὰρ ὁ ἀσεβής οὐ μὴ μάθῃ δικαιοσύνην ἐπὶ τῆς γῆς ἀλήθειαν οὐ μὴ ποιήσῃ ἀρθήτω ὁ ἀσεβής ἵνα μὴ ἴδῃ τὴν δόξαν κυρίου
Nova Vulgata
Is26,10Fit misericordia impio,

non discet iustitiam;

in terra probitatis inique gerit

et non videt maiestatem Domini.

AT greco 26,11κύριε ὑψηλός σου ὁ βραχίων καὶ οὐκ ᾔδεισαν γνόντες δὲ αἰσχυνθήσονται ζῆλος λήμψεται λαὸν ἀπαίδευτον καὶ νῦν πῦρ τοὺς ὑπεναντίους ἔδεται
Nova Vulgata
Is26,11Domine, exaltata est manus tua, et non vident;

videant confusi zelum tuum in populum,

et ignis hostium tuorum devorabit eos.

AT greco 26,12κύριε ὁ θεὸς ἡμῶν εἰρήνην δὸς ἡμῖν πάντα γὰρ ἀπέδωκας ἡμῖν
Nova Vulgata
Is26,12Domine, dabis pacem nobis;

omnia enim opera nostra operatus es nobis.

AT greco 26,13κύριε ὁ θεὸς ἡμῶν κτῆσαι ἡμᾶς κύριε ἐκτὸς σοῦ ἄλλον οὐκ οἴδαμεν τὸ ὄνομά σου ὀνομάζομεν
Nova Vulgata
Is26,13Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te;

tantum in te recordemur nominis tui.

AT greco 26,14οἱ δὲ νεκροὶ ζωὴν οὐ μὴ ἴδωσιν οὐδὲ ἰατροὶ οὐ μὴ ἀναστήσωσιν διὰ τοῦτο ἐπήγαγες καὶ ἀπώλεσας καὶ ἦρας πᾶν ἄρσεν αὐτῶν
Nova Vulgata
Is26,14Mortui non reviviscent,

defuncti non resurgent;

propterea visitasti et contrivisti eos
et perdidisti omnem memoriam eorum.

AT greco 26,15πρόσθες αὐτοῖς κακά κύριε πρόσθες κακὰ πᾶσιν τοῖς ἐνδόξοις τῆς γῆς
Nova Vulgata
Is26,15Auxisti gentem, Domine,

auxisti gentem, glorificatus es;

elongasti omnes terminos terrae.

AT greco 26,16κύριε ἐν θλίψει ἐμνήσθην σου ἐν θλίψει μικρᾷ ἡ παιδεία σου ἡμῖν
Nova Vulgata
Is26,16Domine, in angustia quaesierunt te,

fuderunt incantationem, castigatio tua in eis.

AT greco 26,17καὶ ὡς ἡ ὠδίνουσα ἐγγίζει τοῦ τεκεῖν καὶ ἐπὶ τῇ ὠδῖνι αὐτῆς ἐκέκραξεν οὕτως ἐγενήθημεν τῷ ἀγαπητῷ σου διὰ τὸν φόβον σου κύριε
Nova Vulgata
Is26,17Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum

dolens clamat in doloribus suis,

sic facti sumus a facie tua, Domine.

AT greco 26,18ἐν γαστρὶ ἐλάβομεν καὶ ὠδινήσαμεν καὶ ἐτέκομεν πνεῦμα σωτηρίας σου ἐποιήσαμεν ἐπὶ τῆς γῆς ἀλλὰ πεσοῦνται οἱ ἐνοικοῦντες ἐπὶ τῆς γῆς
Nova Vulgata
Is26,18Concepimus et parturivimus,

quasi peperimus ventum.

Salutes non fecimus in terra,

ideo non nati sunt habitatores terrae.

AT greco 26,19ἀναστήσονται οἱ νεκροί καὶ ἐγερθήσονται οἱ ἐν τοῖς μνημείοις καὶ εὐφρανθήσονται οἱ ἐν τῇ γῇ ἡ γὰρ δρόσος ἡ παρὰ σοῦ ἴαμα αὐτοῖς ἐστιν ἡ δὲ γῆ τῶν ἀσεβῶν πεσεῖται
Nova Vulgata
Is26,19Reviviscent mortui tui, interfecti mei resurgent.

Expergiscimini et laudate, qui habitatis in pulvere,

quia ros lucis ros tuus,

et terra defunctos suos edet in lucem.

AT greco 26,20βάδιζε λαός μου εἴσελθε εἰς τὰ ταμίειά σου ἀπόκλεισον τὴν θύραν σου ἀποκρύβηθι μικρὸν ὅσον ὅσον ἕως ἂν παρέλθῃ ἡ ὀργὴ κυρίου
Nova Vulgata
Is26,20Vade, populus meus, intra in cubicula tua,
claude ostia tua super te,

abscondere modicum ad momentum,

donec pertranseat indignatio.

AT greco 26,21ἰδοὺ γὰρ κύριος ἀπὸ τοῦ ἁγίου ἐπάγει τὴν ὀργὴν ἐπὶ τοὺς ἐνοικοῦντας ἐπὶ τῆς γῆς καὶ ἀνακαλύψει ἡ γῆ τὸ αἷμα αὐτῆς καὶ οὐ κατακαλύψει τοὺς ἀνῃρημένους
Nova Vulgata
Is26,21Ecce enim Dominus egredietur de loco suo,

ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum;

et revelabit terra sanguinem suum

et non operiet ultra interfectos suos».