Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Profetici - Isaia - 24

Isaia

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 24 24,1ἰδοὺ κύριος καταφθείρει τὴν οἰκουμένην καὶ ἐρημώσει αὐτὴν καὶ ἀνακαλύψει τὸ πρόσωπον αὐτῆς καὶ διασπερεῖ τοὺς ἐνοικοῦντας ἐν αὐτῇ
Nova Vulgata Is24,1Ecce Dominus dissipat terram et frangit eam
et conturbat faciem eius
et dispergit habitatores eius.
AT greco 24,2καὶ ἔσται ὁ λαὸς ὡς ὁ ἱερεὺς καὶ ὁ παῖς ὡς ὁ κύριος καὶ ἡ θεράπαινα ὡς ἡ κυρία ἔσται ὁ ἀγοράζων ὡς ὁ πωλῶν καὶ ὁ δανείζων ὡς ὁ δανειζόμενος καὶ ὁ ὀφείλων ὡς ᾧ ὀφείλει
Nova Vulgata
Is24,2Et erit sicut populus sic sacerdos,
et sicut servus sic dominus eius,
sicut ancilla sic domina eius,
sicut emens sic ille qui vendit,
sicut fenerator sic is qui mutuum accipit,
sicut qui repetit sic qui debet.
AT greco 24,3φθορᾷ φθαρήσεται ἡ γῆ καὶ προνομῇ προνομευθήσεται ἡ γῆ τὸ γὰρ στόμα κυρίου ἐλάλησεν ταῦτα
Nova Vulgata
Is24,3Dissipatione dissipabitur terra
et direptione praedabitur:
Dominus enim locutus est verbum hoc.
AT greco 24,4ἐπένθησεν ἡ γῆ καὶ ἐφθάρη ἡ οἰκουμένη ἐπένθησαν οἱ ὑψηλοὶ τῆς γῆς
Nova Vulgata
IsLuget, languet terra,
marcescit, languet orbis,
marcescit altitudo simul cum terra.
4 Altitudo simul cum – Lege (cfr. vv. 18 et 21) mārôm im; TM «altitudo populi (terrae)»
AT greco 24,5ἡ δὲ γῆ ἠνόμησεν διὰ τοὺς κατοικοῦντας αὐτήν διότι παρέβησαν τὸν νόμον καὶ ἤλλαξαν τὰ προστάγματα διαθήκην αἰώνιον
Nova Vulgata
Is24,5Et terra infecta est sub habitatoribus suis,
quia transgressi sunt leges,
violaverunt mandatum,
dissipaverunt foedus sempiternum.
AT greco 24,6διὰ τοῦτο ἀρὰ ἔδεται τὴν γῆν ὅτι ἡμάρτοσαν οἱ κατοικοῦντες αὐτήν διὰ τοῦτο πτωχοὶ ἔσονται οἱ ἐνοικοῦντες ἐν τῇ γῇ καὶ καταλειφθήσονται ἄνθρωποι ὀλίγοι
Nova Vulgata
Is24,6Propter hoc maledictio voravit terram,
et poenas exsolverunt habitatores eius;
ideoque imminuti sunt cultores eius,
et relicti sunt homines pauci.
AT greco 24,7πενθήσει οἶνος πενθήσει ἄμπελος στενάξουσιν πάντες οἱ εὐφραινόμενοι τὴν ψυχήν
Nova Vulgata
Is24,7Luget mustum,
emarcuit vitis,
ingemiscunt omnes, qui laetabantur corde.
AT greco 24,8πέπαυται εὐφροσύνη τυμπάνων πέπαυται αὐθάδεια καὶ πλοῦτος ἀσεβῶν πέπαυται φωνὴ κιθάρας
Nova Vulgata
Is24,8Cessavit gaudium tympanorum,
quievit sonitus laetantium,
cessavit gaudium citharae;
AT greco 24,9ᾐσχύνθησαν οὐκ ἔπιον οἶνον πικρὸν ἐγένετο τὸ σικερα τοῖς πίνουσιν
Nova Vulgata
Is24,9cum cantico non bibent vinum,
amara erit potio bibentibus illam.
AT greco 24,10ἠρημώθη πᾶσα πόλις κλείσει οἰκίαν τοῦ μὴ εἰσελθεῖν
Nova Vulgata
Is24,10Attrita est civitas inanitatis,
clausa est omnis domus, ut nemo introeat;
AT greco 24,11ὀλολύζετε περὶ τοῦ οἴνου πανταχῇ πέπαυται πᾶσα εὐφροσύνη τῆς γῆς
Nova Vulgata
Is24,11clamor est super vino in plateis,
occidit omnis laetitia,
translatum est gaudium terrae.
AT greco 24,12καὶ καταλειφθήσονται πόλεις ἔρημοι καὶ οἶκοι ἐγκαταλελειμμένοι ἀπολοῦνται
Nova Vulgata
Is24,12Relicta est in urbe solitudo,
et in ruinam confracta est porta;
AT greco 24,13ταῦτα πάντα ἔσται ἐν τῇ γῇ ἐν μέσῳ τῶν ἐθνῶν ὃν τρόπον ἐάν τις καλαμήσηται ἐλαίαν οὕτως καλαμήσονται αὐτούς καὶ ἐὰν παύσηται ὁ τρύγητος
Nova Vulgata
Is24,13quia haec erunt in medio terrae,
in medio populorum,
quomodo si olivae excutiantur,
et finita vindemia colligantur racemi.
AT greco 24,14οὗτοι φωνῇ βοήσονται οἱ δὲ καταλειφθέντες ἐπὶ τῆς γῆς εὐφρανθήσονται ἅμα τῇ δόξῃ κυρίου ταραχθήσεται τὸ ὕδωρ τῆς θαλάσσης
Nova Vulgata
Is24,14Hi levabunt vocem suam,
laudabunt maiestatem Domini,
hinnient de mari.
AT greco 24,15διὰ τοῦτο ἡ δόξα κυρίου ἐν ταῖς νήσοις ἔσται τῆς θαλάσσης τὸ ὄνομα κυρίου ἔνδοξον ἔσται κύριε ὁ θεὸς Ισραηλ
Nova Vulgata
Is24,15Propter hoc in regionibus lucis glorificate Dominum,
in insulis maris nomen Domini, Dei Israel
AT greco 24,16ἀπὸ τῶν πτερύγων τῆς γῆς τέρατα ἠκούσαμεν ἐλπὶς τῷ εὐσεβεῖ καὶ ἐροῦσιν οὐαὶ τοῖς ἀθετοῦσιν οἱ ἀθετοῦντες τὸν νόμον
Nova Vulgata
Is24,16A finibus terrae laudes audivimus:
«Gloria iusto».
Et dixi: «Secretum meum mihi,
secretum meum mihi.
Vae mihi!».
Praevaricantes praevaricati sunt
et praevaricatione praevaricantium praevaricati sunt.
AT greco 24,17φόβος καὶ βόθυνος καὶ παγὶς ἐφ’ ὑμᾶς τοὺς ἐνοικοῦντας ἐπὶ τῆς γῆς
Nova Vulgata
Is24,17Formido et fovea et laqueus super te,
habitator terrae.
AT greco 24,18καὶ ἔσται ὁ φεύγων τὸν φόβον ἐμπεσεῖται εἰς τὸν βόθυνον ὁ δὲ ἐκβαίνων ἐκ τοῦ βοθύνου ἁλώσεται ὑπὸ τῆς παγίδος ὅτι θυρίδες ἐκ τοῦ οὐρανοῦ ἠνεῴχθησαν καὶ σεισθήσεται τὰ θεμέλια τῆς γῆς
Nova Vulgata
Is24,18Et erit: qui fugerit a voce formidinis,
cadet in foveam;
et, qui ascenderit de fovea,
tenebitur laqueo,
quia cataractae de excelsis apertae sunt,
et concussa sunt fundamenta terrae.
AT greco 24,19ταραχῇ ταραχθήσεται ἡ γῆ καὶ ἀπορίᾳ ἀπορηθήσεται ἡ γῆ
Nova Vulgata
Is24,19Confractione confracta est terra,
contritione contrita est terra,
commotione commota est terra,
AT greco 24,20ἔκλινεν καὶ σεισθήσεται ὡς ὀπωροφυλάκιον ἡ γῆ ὡς ὁ μεθύων καὶ κραιπαλῶν καὶ πεσεῖται καὶ οὐ μὴ δύνηται ἀναστῆναι κατίσχυσεν γὰρ ἐπ’ αὐτῆς ἡ ἀνομία
Nova Vulgata
Is24,20agitatione agitabitur terra sicut ebrius
et fluctuabit quasi tabernaculum;
et gravis erit super eam iniquitas eius,
et corruet et non adiciet ut resurgat.
AT greco 24,21καὶ ἐπάξει ὁ θεὸς ἐπὶ τὸν κόσμον τοῦ οὐρανοῦ τὴν χεῖρα καὶ ἐπὶ τοὺς βασιλεῖς τῆς γῆς
Nova Vulgata
Is24,21Et erit in die illa:
visitabit Dominus super militiam caeli in excelso
et super reges terrae super terram;
AT greco 24,22καὶ συνάξουσιν καὶ ἀποκλείσουσιν εἰς ὀχύρωμα καὶ εἰς δεσμωτήριον διὰ πολλῶν γενεῶν ἐπισκοπὴ ἔσται αὐτῶν
Nova Vulgata
Is24,22et congregabuntur et vincientur in lacu
et claudentur in carcere;
et post multos dies visitabuntur.
AT greco 24,23καὶ τακήσεται ἡ πλίνθος καὶ πεσεῖται τὸ τεῖχος ὅτι βασιλεύσει κύριος ἐν Σιων καὶ ἐν Ιερουσαλημ καὶ ἐνώπιον τῶν πρεσβυτέρων δοξασθήσεται
Nova Vulgata
IsEt erubescet luna, et confundetur sol,
quia regnavit Dominus exercituum
in monte Sion et in Ierusalem
et in conspectu senum suorum glorificabitur.
23 Glorificabitur – Lege cum Gr, Syr et Vg jikkābēd; TM «gloria»