Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

Capitoli
15
18
19
BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Storici - Giosuè A (Codice Alessandrino) - 18

Giosuè A (Codice Alessandrino)

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 18 18,1
Nova Vulgata Ios18,1Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo ibique fixerunt tabernaculum conventus, et fuit eis terra subiecta.
AT greco 18,2
Nova Vulgata Ios18,2Remanserant autem filiorum Israel septem tribus, quae necdum acceperant possessiones suas.
AT greco 18,3
Nova Vulgata Ios18,3Ad quos Iosue ait: «Usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum,dedit vobis?
AT greco 18,4
Nova Vulgata Ios18,4Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et surgant atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis referantque ad me, quod descripserint.
AT greco 18,5
Nova Vulgata Ios18,5Dividite vobis terram in septem partes: Iudas sit in terminis suis in australi plaga, et domus Ioseph in aquilone.
AT greco 18,6
Nova Vulgata Ios18,6Reliquam terram in septem partes describite; et huc afferetis ad me, ut coram Domino Deo nostro mittam vobis hic sortem,
AT greco 18,7
Nova Vulgata Ios18,7quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini».
AT greco 18,8
Nova Vulgata
Ios18,8Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis Iosue dicens: «Circuite terram et describite eam ac revertimini ad me, ut hic coram Domino in Silo mittam vobis sortem».
AT greco 18,9
Nova Vulgata Ios18,9Itaque perrexerunt et lustrantes terram secundum urbes in septem partes diviserunt scribentes in volumine; reversique sunt ad Iosue in castra Silo.
AT greco 18,10
Nova Vulgata Ios18,10Qui misit eis sortes coram Domino in Silo divisitque ibi terram filiis Israel secundum partes eorum.
AT greco 18,11
Nova Vulgata
Ios18,11Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Iudae et filios Ioseph.
AT greco 18,12
Nova Vulgata Ios18,12Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Iordane pergens iuxta latus Iericho septentrionalis plagae et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven;
AT greco 18,13
Nova Vulgata Ios18,13atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem — ipsa est Bethel — descendit in Atarothaddar in montem, qui est ad meridiem Bethoron inferioris,
AT greco 18,14
Nova Vulgata Ios18,14et inclinatur vergens contra mare ad meridiem a monte, qui respicit Bethoron contra meridiem; suntque exitus eius in Cariathbaal, quae vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Iudae. Haec est plaga ad occidentem.
AT greco 18,15
Nova Vulgata IosIn plaga autem ad meridiem, ex parte Cariathiarim egreditur terminus in Gasim et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa
15 In Gasim - Lege cum Gr gāsîm (vel: jāsîm?); TM jāmmāh (ad mare = ad occidentem!)
AT greco 18,16
Nova Vulgata Ios18,16descenditque in extremam partem montis, qui respicit vallem Benennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim; descenditque in vallem Ennom, iuxta latus Iebusaei ad austrum, et pervenit ad fontem Rogel
AT greco 18,17
Nova Vulgata Ios18,17transiens ad aquilonem et egrediens ad Ensemes (id est fontem Solis). Et pertransit usque ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt e regione ascensus Adommim, descenditque ad Abenboen (id est lapidem Boen) filii Ruben
AT greco 18,18
Nova Vulgata Ioset pertransit ex latere aquilonis Betharaba descenditque in Arabam.
18 Betharaba - Lege cum Gr t-hā‛ărābāh (cfr. 15,6); TM «e regione Arabae»
AT greco 18,19
Nova Vulgata Ios18,19Et praetergreditur contra aquilonem Bethagla; suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis. Haec est australis plaga.
AT greco 18,20
Nova Vulgata Ios18,20Iordanis autem est terminus ab oriente. Haec est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu secundum familias suas.
AT greco 18,21Βηθαγλα καὶ Αμεκκασις
Nova Vulgata
Ios18,21Fueruntque civitates eius: Iericho et Bethagla et Ameccasis
AT greco 18,22καὶ Βαιθαραβα καὶ Σεμριμ καὶ Βηθηλ
Nova Vulgata Ios18,22et Betharaba et Semaraim et Bethel
AT greco 18,23καὶ Αυιμ καὶ Αφαρ καὶ Αφρα
Nova Vulgata Ios18,23et Avim et Phara et Ophra,
AT greco 18,24καὶ Αικαρεν καὶ Καφηραμμιν καὶ Γαβαα πόλεις δώδεκα καὶ αἱ κῶμαι αὐτῶν
Nova Vulgata Ios18,24Capharemona et Ophni et Gabaa: civitates duodecim et villae earum.
AT greco 18,25Γαβαων καὶ Ραμα καὶ Βηρωθ
Nova Vulgata Ios18,25Gabaon et Rama et Beroth
AT greco 18,26καὶ Μασφα καὶ Χεφιρα καὶ Αμωσα
Nova Vulgata Ios18,26et Maspha et Cephira et Mosa
AT greco 18,27καὶ Ρεκεμ καὶ Ιερφαηλ καὶ Θαραλα
Nova Vulgata Ios18,27et Recem, Iaraphel et Tharala
AT greco 18,28καὶ Σηλαλεφ καὶ Ιεβους αὕτη ἐστὶν Ιερουσαλημ καὶ Γαβααθ καὶ πόλις Ιαριμ πόλεις δέκα τρεῖς καὶ αἱ κῶμαι αὐτῶν αὕτη ἡ κληρονομία υἱῶν Βενιαμιν κατὰ δήμους αὐτῶν
Nova Vulgata Ios18,28et Sela, Eleph et Iebus, quae est Ierusalem, Gabaath et Cariath: civitates quattuordecim et villae earum. Haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas.