Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Sapienziali - Giobbe - 21

Giobbe

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 21 21,1ὑπολαβὼν δὲ Ιωβ λέγει
Nova Vulgata Iob21,1Respondens autem Iob dixit:
AT greco 21,2ἀκούσατε ἀκούσατέ μου τῶν λόγων ἵνα μὴ ᾖ μοι παρ’ ὑμῶν αὕτη ἡ παράκλησις
Nova Vulgata
Iob21,2«Audite, quaeso, sermones
meos,

et sint haec consolationes vestrae.
AT greco 21,3ἄρατέ με ἐγὼ δὲ λαλήσω εἶτ’ οὐ καταγελάσετέ μου
Nova Vulgata
Iob21,3Sustinete me, et ego loquar;

et post verba mea ridebitis.
AT greco 21,4τί γάρ μὴ ἀνθρώπου μου ἡ ἔλεγξις ἢ διὰ τί οὐ θυμωθήσομαι
Nova Vulgata
Iob21,4Numquid contra hominem disputatio mea est,

ut merito non debeam impatiens fieri?
AT greco 21,5εἰσβλέψαντες εἰς ἐμὲ θαυμάσατε χεῖρα θέντες ἐπὶ σιαγόνι
Nova Vulgata
Iob21,5Attendite me et obstupescite

et superponite digitum ori vestro.
AT greco 21,6ἐάν τε γὰρ μνησθῶ ἐσπούδακα ἔχουσιν δέ μου τὰς σάρκας ὀδύναι
Nova Vulgata
Iob21,6Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco,

et concutit carnem meam tremor.
AT greco 21,7διὰ τί ἀσεβεῖς ζῶσιν πεπαλαίωνται δὲ καὶ ἐν πλούτῳ
Nova Vulgata
Iob21,7Quare ergo impii vivunt,

senuerunt confortatique sunt divitiis?
AT greco 21,8ὁ σπόρος αὐτῶν κατὰ ψυχήν τὰ δὲ τέκνα αὐτῶν ἐν ὀφθαλμοῖς
Nova Vulgata
Iob21,8Semen eorum permanet coram eis,

et progenies eorum in conspectu eorum.
AT greco 21,9οἱ οἶκοι αὐτῶν εὐθηνοῦσιν φόβος δὲ οὐδαμοῦ μάστιξ δὲ παρὰ κυρίου οὐκ ἔστιν ἐπ’ αὐτοῖς
Nova Vulgata
Iob21,9Domus eorum securae sunt et pacatae,

et non est virga Dei super illos.
AT greco 21,10ἡ βοῦς αὐτῶν οὐκ ὠμοτόκησεν διεσώθη δὲ αὐτῶν ἐν γαστρὶ ἔχουσα καὶ οὐκ ἔσφαλεν
Nova Vulgata
Iob21,10Bos eorum concepit et non abortivit,

vacca peperit et non est privata fetu suo.
AT greco 21,11μένουσιν δὲ ὡς πρόβατα αἰώνια τὰ δὲ παιδία αὐτῶν προσπαίζουσιν
Nova Vulgata
Iob21,11Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,

et infantes eorum exsultant lusibus.
AT greco 21,12ἀναλαβόντες ψαλτήριον καὶ κιθάραν καὶ εὐφραίνονται φωνῇ ψαλμοῦ
Nova Vulgata
Iob21,12Tenent tympanum et citharam

et gaudent ad sonitum organi.
AT greco 21,13συνετέλεσαν δὲ ἐν ἀγαθοῖς τὸν βίον αὐτῶν ἐν δὲ ἀναπαύσει ᾅδου ἐκοιμήθησαν
Nova Vulgata
Iob21,13Ducunt in bonis dies suos

et in puncto ad inferna descendunt.
AT greco 21,14λέγει δὲ κυρίῳ ἀπόστα ἀπ’ ἐμοῦ ὁδούς σου εἰδέναι οὐ βούλομαι
Nova Vulgata
Iob21,14Qui dixerant Deo: “Recede a nobis!

Scientiam viarum tuarum nolumus.
AT greco 21,15τί ἱκανός ὅτι δουλεύσομεν αὐτῷ καὶ τίς ὠφέλεια ὅτι ἀπαντήσομεν αὐτῷ
Nova Vulgata
Iob21,15Quis est Omnipotens, ut serviamus ei,

et quid nobis prodest, si oraverimus illum?”.
AT greco 21,16ἐν χερσὶν γὰρ ἦν αὐτῶν τὰ ἀγαθά ἔργα δὲ ἀσεβῶν οὐκ ἐφορᾷ
Nova Vulgata
Iob21,16Sint in manu eorum bona sua;

consilium vero impiorum longe sit a me.
AT greco 21,17οὐ μὴν δὲ ἀλλὰ καὶ ἀσεβῶν λύχνος σβεσθήσεται ἐπελεύσεται δὲ αὐτοῖς ἡ καταστροφή ὠδῖνες δὲ αὐτοὺς ἕξουσιν ἀπὸ ὀργῆς
Nova Vulgata
Iob21,17Quam saepe lucerna impiorum exstinguitur,

et superveniet eis pernicies,

et dolores dividet in furore suo?
AT greco 21,18ἔσονται δὲ ὥσπερ ἄχυρα πρὸ ἀνέμου ἢ ὥσπερ κονιορτός ὃν ὑφείλατο λαῖλαψ
Nova Vulgata
Iob21,18Erunt sicut paleae ante faciem venti,

et sicut favilla, quam turbo dispergit.
AT greco 21,19ἐκλίποι υἱοὺς τὰ ὑπάρχοντα αὐτοῦ ἀνταποδώσει πρὸς αὐτὸν καὶ γνώσεται
Nova Vulgata
Iob21,19“Servabitne Deus filiis iniquitatem eius?”.

Retribuat illi, ut sciat.
AT greco 21,20ἴδοισαν οἱ ὀφθαλμοὶ αὐτοῦ τὴν ἑαυτοῦ σφαγήν ἀπὸ δὲ κυρίου μὴ διασωθείη
Nova Vulgata
Iob21,20Videbunt oculi eius interfectionem suam,

et de furore Omnipotentis bibet.
AT greco 21,21ὅτι τί θέλημα αὐτοῦ ἐν οἴκῳ αὐτοῦ μετ’ αὐτόν καὶ ἀριθμοὶ μηνῶν αὐτοῦ διῃρέθησαν
Nova Vulgata
Iob21,21Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se,

et si numerus mensium eius recidetur?
AT greco 21,22πότερον οὐχὶ ὁ κύριός ἐστιν ὁ διδάσκων σύνεσιν καὶ ἐπιστήμην αὐτὸς δὲ φόνους διακρινεῖ
Nova Vulgata
Iob21,22Numquid Deum docebit quispiam scientiam,

qui excelsos iudicat?
AT greco 21,23οὗτος ἀποθανεῖται ἐν κράτει ἁπλοσύνης αὐτοῦ ὅλος δὲ εὐπαθῶν καὶ εὐθηνῶν
Nova Vulgata
Iob21,23Iste moritur robustus et sanus,

dives et felix;
AT greco 21,24τὰ δὲ ἔγκατα αὐτοῦ πλήρη στέατος μυελὸς δὲ αὐτοῦ διαχεῖται
Nova Vulgata
Iob21,24viscera eius plena sunt adipe,

et medullis ossa illius irrigantur.
AT greco 21,25ὁ δὲ τελευτᾷ ὑπὸ πικρίας ψυχῆς οὐ φαγὼν οὐδὲν ἀγαθόν
Nova Vulgata
Iob21,25Alius vero moritur in amaritudine animae

absque ullis opibus;
AT greco 21,26ὁμοθυμαδὸν δὲ ἐπὶ γῆς κοιμῶνται σαπρία δὲ αὐτοὺς ἐκάλυψεν
Nova Vulgata
Iob21,26et tamen simul in pulvere dormient,

et vermes operient eos.
AT greco 21,27ὥστε οἶδα ὑμᾶς ὅτι τόλμῃ ἐπίκεισθέ μοι
Nova Vulgata
Iob21,27Certe novi cogitationes vestras

et sententias contra me iniquas.
AT greco 21,28ὅτι ἐρεῖτε ποῦ ἐστιν οἶκος ἄρχοντος καὶ ποῦ ἐστιν ἡ σκέπη τῶν σκηνωμάτων τῶν ἀσεβῶν
Nova Vulgata
Iob21,28Dicitis enim: “Ubi est domus principis,

et ubi tabernacula impiorum?”.
AT greco 21,29ἐρωτήσατε παραπορευομένους ὁδόν καὶ τὰ σημεῖα αὐτῶν οὐκ ἀπαλλοτριώσετε
Nova Vulgata
Iob21,29Nonne interrogastis quemlibet de viatoribus

et signa eorum non agnovistis?
AT greco 21,30ὅτι εἰς ἡμέραν ἀπωλείας κουφίζεται ὁ πονηρός εἰς ἡμέραν ὀργῆς αὐτοῦ ἀπαχθήσονται
Nova Vulgata
Iob21,30Quia in diem perditionis servatur malus

et ad diem furoris abducetur
AT greco 21,31τίς ἀπαγγελεῖ ἐπὶ προσώπου αὐτοῦ τὴν ὁδὸν αὐτοῦ καὶ αὐτὸς ἐποίησεν τίς ἀνταποδώσει αὐτῷ
Nova Vulgata
Iob21,31Quis arguet coram eo viam eius,

et, quae fecit, quis reddet illi?
AT greco 21,32καὶ αὐτὸς εἰς τάφους ἀπηνέχθη καὶ ἐπὶ σορῷ ἠγρύπνησεν
Nova Vulgata
Iob21,32Ipse ad sepulcra ducetur,

et super tumulum vigilabunt.
AT greco 21,33ἐγλυκάνθησαν αὐτῷ χάλικες χειμάρρου καὶ ὀπίσω αὐτοῦ πᾶς ἄνθρωπος ἀπελεύσεται καὶ ἔμπροσθεν αὐτοῦ ἀναρίθμητοι
Nova Vulgata
Iob21,33Dulces erunt ei glebae vallis,

et post se omnem hominem trahet

et ante se innumerabiles.
AT greco 21,34πῶς δὲ παρακαλεῖτέ με κενά τὸ δὲ ἐμὲ καταπαύσασθαι ἀφ’ ὑμῶν οὐδέν
Nova Vulgata
Iob21,34Quomodo igitur consolamini me frustra,
et responsionis vestrae restat perfidia?».