Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Storici - 2 Cronache - 29

2 Cronache

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 29 29,1καὶ Εζεκιας ἐβασίλευσεν ὢν εἴκοσι καὶ πέντε ἐτῶν καὶ εἴκοσι καὶ ἐννέα ἔτη ἐβασίλευσεν ἐν Ιερουσαλημ καὶ ὄνομα τῇ μητρὶ αὐτοῦ Αββα θυγάτηρ Ζαχαρια
Nova Vulgata 2 Par29,1Igitur Ezechias regnare coepit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Abi filia Zachariae.
AT greco 29,2καὶ ἐποίησεν τὸ εὐθὲς ἐνώπιον κυρίου κατὰ πάντα ὅσα ἐποίησεν Δαυιδ ὁ πατὴρ αὐτοῦ
Nova Vulgata 2 Par29,2Fecitque, quod erat placitum in conspectu Domini, iuxta omnia, quae fecerat David pater eius.
AT greco 29,3καὶ ἐγένετο ὡς ἔστη ἐπὶ τῆς βασιλείας αὐτοῦ ἐν τῷ πρώτῳ μηνὶ ἀνέῳξεν τὰς θύρας οἴκου κυρίου καὶ ἐπεσκεύασεν αὐτάς
Nova Vulgata
2 Par29,3Ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas.
AT greco 29,4καὶ εἰσήγαγεν τοὺς ἱερεῖς καὶ τοὺς Λευίτας καὶ κατέστησεν αὐτοὺς εἰς τὸ κλίτος τὸ πρὸς ἀνατολὰς
Nova Vulgata 2 Par29,4Adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in plateam orientalem
AT greco 29,5καὶ εἶπεν αὐτοῖς ἀκούσατε οἱ Λευῖται νῦν ἁγνίσθητε καὶ ἁγνίσατε τὸν οἶκον κυρίου θεοῦ τῶν πατέρων ὑμῶν καὶ ἐκβάλετε τὴν ἀκαθαρσίαν ἐκ τῶν ἁγίων
Nova Vulgata 2 Par29,5dixitque ad eos: «Audite me, Levitae! Nunc sanctificamini; mundate domum Domini, Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario.
AT greco 29,6ὅτι ἀπέστησαν οἱ πατέρες ἡμῶν καὶ ἐποίησαν τὸ πονηρὸν ἐναντίον κυρίου καὶ ἐγκατέλιπαν αὐτὸν καὶ ἀπέστρεψαν τὸ πρόσωπον ἀπὸ τῆς σκηνῆς κυρίου καὶ ἔδωκαν αὐχένα
Nova Vulgata 2 Par29,6Peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum; averterunt facies suas a tabernaculo Domini et praebuerunt dorsum.
AT greco 29,7καὶ ἀπέκλεισαν τὰς θύρας τοῦ ναοῦ καὶ ἔσβεσαν τοὺς λύχνους καὶ θυμίαμα οὐκ ἐθυμίασαν καὶ ὁλοκαυτώματα οὐ προσήνεγκαν ἐν τῷ ἁγίῳ θεῷ Ισραηλ
Nova Vulgata 2 Par29,7Insuper clauserunt ostia, quae erant in porticu, et exstinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israel.
AT greco 29,8καὶ ὠργίσθη ὀργῇ κύριος ἐπὶ τὸν Ιουδαν καὶ ἐπὶ τὴν Ιερουσαλημ καὶ ἔδωκεν αὐτοὺς εἰς ἔκστασιν καὶ εἰς ἀφανισμὸν καὶ εἰς συρισμόν ὡς ὑμεῖς ὁρᾶτε τοῖς ὀφθαλμοῖς ὑμῶν
Nova Vulgata 2 Par29,8Concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Ierusalem; tradiditque eos in commotionem et in stuporem et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris.
AT greco 29,9καὶ ἰδοὺ πεπλήγασιν οἱ πατέρες ὑμῶν μαχαίρᾳ καὶ οἱ υἱοὶ ὑμῶν καὶ αἱ θυγατέρες ὑμῶν καὶ αἱ γυναῖκες ὑμῶν ἐν αἰχμαλωσίᾳ ἐν γῇ οὐκ αὐτῶν ὃ καὶ νῦν ἐστιν
Nova Vulgata 2 Par29,9En, corruerunt patres nostri gladiis, filii nostri et filiae nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus.
AT greco 29,10ἐπὶ τούτοις νῦν ἐστιν ἐπὶ καρδίας διαθέσθαι διαθήκην κυρίου θεοῦ Ισραηλ καὶ ἀποστρέψει τὴν ὀργὴν θυμοῦ αὐτοῦ ἀφ’ ἡμῶν
Nova Vulgata 2 Par29,10Nunc igitur placet mihi, ut ineam foedus cum Domino, Deo Israel, et avertat a nobis furorem irae suae.
AT greco 29,11καὶ νῦν μὴ διαλίπητε ὅτι ἐν ὑμῖν ᾑρέτικεν κύριος στῆναι ἐναντίον αὐτοῦ λειτουργεῖν καὶ εἶναι αὐτῷ λειτουργοῦντας καὶ θυμιῶντας
Nova Vulgata 2 Par29,11Filii mei, nolite neglegere; vos enim elegit Dominus, ut stetis coram eo et ministretis illi colatisque eum et adoleatis».
AT greco 29,12καὶ ἀνέστησαν οἱ Λευῖται Μααθ ὁ τοῦ Αμασι καὶ Ιωηλ ὁ τοῦ Αζαριου ἐκ τῶν υἱῶν Κααθ καὶ ἐκ τῶν υἱῶν Μεραρι Κις ὁ τοῦ Αβδι καὶ Αζαριας ὁ τοῦ Ιαλλεληλ καὶ ἀπὸ τῶν υἱῶν Γεδσωνι Ιωα ὁ τοῦ Ζεμμαθ καὶ Ιωδαν ὁ τοῦ Ιωαχα
Nova Vulgata
2 Par29,12Surrexerunt ergo Levitae, Mahath filius Amasai et Ioel filius Azariae de filiis Caath; porro de filiis Merari Cis filius Abdi et Azarias filius Iallelel; de filiis autem Gerson Ioah filius Zimma et Eden filius Ioah;
AT greco 29,13καὶ τῶν υἱῶν Ελισαφαν Σαμβρι καὶ Ιιηλ καὶ τῶν υἱῶν Ασαφ Ζαχαριας καὶ Μαθθανιας
Nova Vulgata 2 Par29,13at vero de filiis Elisaphan Semri et Iehiel; de filiis quoque Asaph Zacharias et Matthanias;
AT greco 29,14καὶ τῶν υἱῶν Αιμαν Ιιηλ καὶ Σεμεϊ καὶ τῶν υἱῶν Ιδιθων Σαμαιας καὶ Οζιηλ
Nova Vulgata 2 Par29,14necnon de filiis Heman Iahiel et Semei; sed et de filiis Idithun Semeias et Oziel.
AT greco 29,15καὶ συνήγαγον τοὺς ἀδελφοὺς αὐτῶν καὶ ἡγνίσθησαν κατὰ τὴν ἐντολὴν τοῦ βασιλέως διὰ προστάγματος κυρίου καθαρίσαι τὸν οἶκον κυρίου
Nova Vulgata 2 Par29,15Congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei.
AT greco 29,16καὶ εἰσῆλθον οἱ ἱερεῖς ἔσω εἰς τὸν οἶκον κυρίου ἁγνίσαι καὶ ἐξέβαλον πᾶσαν τὴν ἀκαθαρσίαν τὴν εὑρεθεῖσαν ἐν τῷ οἴκῳ κυρίου καὶ εἰς τὴν αὐλὴν οἴκου κυρίου καὶ ἐδέξαντο οἱ Λευῖται ἐκβαλεῖν εἰς τὸν χειμάρρουν Κεδρων ἔξω
Nova Vulgata 2 Par29,16Sacerdotes quoque ingressi intra templum Domini, ut mundarent illud, extulerunt omnem immunditiam, quam intro reppererant in vestibulum domus Domini, quam tulerunt Levitae et asportaverunt ad torrentem Cedron foras.
AT greco 29,17καὶ ἤρξαντο τῇ ἡμέρᾳ τῇ πρώτῃ νουμηνίᾳ τοῦ μηνὸς τοῦ πρώτου ἁγνίσαι καὶ τῇ ἡμέρᾳ τῇ ὀγδόῃ τοῦ μηνὸς εἰσῆλθαν εἰς τὸν ναὸν κυρίου καὶ ἥγνισαν τὸν οἶκον κυρίου ἐν ἡμέραις ὀκτὼ καὶ τῇ ἡμέρᾳ τῇ ἑκκαιδεκάτῃ τοῦ μηνὸς τοῦ πρώτου συνετέλεσαν
Nova Vulgata 2 Par29,17Coeperunt autem prima die mensis primi sanctificare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini et sanctificaverunt templum Domini diebus octo; et in die sexta decima mensis eiusdem, quod coeperant, impleverunt.
AT greco 29,18καὶ εἰσῆλθαν ἔσω πρὸς Εζεκιαν τὸν βασιλέα καὶ εἶπαν ἡγνίσαμεν πάντα τὰ ἐν οἴκῳ κυρίου τὸ θυσιαστήριον τῆς ὁλοκαυτώσεως καὶ τὰ σκεύη αὐτοῦ καὶ τὴν τράπεζαν τῆς προθέσεως καὶ τὰ σκεύη αὐτῆς
Nova Vulgata
2 Par29,18Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei: «Mundavimus omnem domum Domini et altare holocausti vasaque eius necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis
AT greco 29,19καὶ πάντα τὰ σκεύη ἃ ἐμίανεν Αχαζ ὁ βασιλεὺς ἐν τῇ βασιλείᾳ αὐτοῦ ἐν τῇ ἀποστασίᾳ αὐτοῦ ἡτοιμάκαμεν καὶ ἡγνίκαμεν ἰδού ἐστιν ἐναντίον τοῦ θυσιαστηρίου κυρίου
Nova Vulgata 2 Par29,19cunctamque templi supellectilem, quam removerat rex Achaz in regno suo in praevaricatione sua, restituimus et sanctificavimus. Ecce exposita sunt omnia coram altari Domini».
AT greco 29,20καὶ ὤρθρισεν Εζεκιας ὁ βασιλεὺς καὶ συνήγαγεν τοὺς ἄρχοντας τῆς πόλεως καὶ ἀνέβη εἰς οἶκον κυρίου
Nova Vulgata
2 Par29,20Consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit principes civitatis et ascendit domum Domini.
AT greco 29,21καὶ ἀνήνεγκεν μόσχους ἑπτά κριοὺς ἑπτά ἀμνοὺς ἑπτά χιμάρους αἰγῶν ἑπτὰ περὶ ἁμαρτίας περὶ τῆς βασιλείας καὶ περὶ τῶν ἁγίων καὶ περὶ Ισραηλ καὶ εἶπεν τοῖς υἱοῖς Ααρων τοῖς ἱερεῦσιν ἀναβαίνειν ἐπὶ τὸ θυσιαστήριον κυρίου
Nova Vulgata 2 Par29,21Attuleruntque simul tauros septem, arietes septem, agnos septem et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Iuda; dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini.
AT greco 29,22καὶ ἔθυσαν τοὺς μόσχους καὶ ἐδέξαντο οἱ ἱερεῖς τὸ αἷμα καὶ προσέχεον ἐπὶ τὸ θυσιαστήριον καὶ ἔθυσαν τοὺς κριούς καὶ προσέχεον τὸ αἷμα ἐπὶ τὸ θυσιαστήριον καὶ ἔθυσαν τοὺς ἀμνούς καὶ περιέχεον τὸ αἷμα τῷ θυσιαστηρίῳ
Nova Vulgata 2 Par29,22Mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illum super altare; mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt; immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem.
AT greco 29,23καὶ προσήγαγον τοὺς χιμάρους τοὺς περὶ ἁμαρτίας ἐναντίον τοῦ βασιλέως καὶ τῆς ἐκκλησίας καὶ ἐπέθηκαν τὰς χεῖρας αὐτῶν ἐπ’ αὐτούς
Nova Vulgata 2 Par29,23Applicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine imposueruntque manus suas super eos,
AT greco 29,24καὶ ἔθυσαν αὐτοὺς οἱ ἱερεῖς καὶ ἐξιλάσαντο τὸ αἷμα αὐτῶν πρὸς τὸ θυσιαστήριον καὶ ἐξιλάσαντο περὶ παντὸς Ισραηλ ὅτι περὶ παντὸς Ισραηλ εἶπεν ὁ βασιλεύς ἡ ὁλοκαύτωσις καὶ τὰ περὶ ἁμαρτίας
Nova Vulgata 2 Par29,24et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum super altare pro piaculo universi Israelis; pro omni quippe Israel praeceperat rex, ut holocaustum fieret et pro peccato.
AT greco 29,25καὶ ἔστησεν τοὺς Λευίτας ἐν οἴκῳ κυρίου ἐν κυμβάλοις καὶ ἐν νάβλαις καὶ ἐν κινύραις κατὰ τὴν ἐντολὴν Δαυιδ τοῦ βασιλέως καὶ Γαδ τοῦ ὁρῶντος τῷ βασιλεῖ καὶ Ναθαν τοῦ προφήτου ὅτι δι’ ἐντολῆς κυρίου τὸ πρόσταγμα ἐν χειρὶ τῶν προφητῶν
Nova Vulgata
2 Par29,25Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetae; siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius.
AT greco 29,26καὶ ἔστησαν οἱ Λευῖται ἐν ὀργάνοις Δαυιδ καὶ οἱ ἱερεῖς ταῖς σάλπιγξιν
Nova Vulgata 2 Par29,26Steteruntque Levitae tenentes organa David, et sacerdotes tubas.
AT greco 29,27καὶ εἶπεν Εζεκιας ἀνενέγκαι τὴν ὁλοκαύτωσιν ἐπὶ τὸ θυσιαστήριον καὶ ἐν τῷ ἄρξασθαι ἀναφέρειν τὴν ὁλοκαύτωσιν ἤρξαντο ᾄδειν κυρίῳ καὶ αἱ σάλπιγγες πρὸς τὰ ὄργανα Δαυιδ βασιλέως Ισραηλ
Nova Vulgata 2 Par29,27Et iussit Ezechias, ut offerrent holocaustum super altare; cumque offerretur holocaustum, coeperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis David regis Israel concrepare.
AT greco 29,28καὶ πᾶσα ἡ ἐκκλησία προσεκύνει καὶ οἱ ψαλτῳδοὶ ᾄδοντες καὶ αἱ σάλπιγγες σαλπίζουσαι ἕως οὗ συνετελέσθη ἡ ὁλοκαύτωσις
Nova Vulgata 2 Par29,28Omni autem turba adorante, cantores et ii, qui tenebant tubas, erant in officio suo, donec compleretur holocaustum.
AT greco 29,29καὶ ὡς συνετέλεσαν ἀναφέροντες ἔκαμψεν ὁ βασιλεὺς καὶ πάντες οἱ εὑρεθέντες καὶ προσεκύνησαν
Nova Vulgata 2 Par29,29Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex et omnes, qui erant cum eo, et adoraverunt.
AT greco 29,30καὶ εἶπεν Εζεκιας ὁ βασιλεὺς καὶ οἱ ἄρχοντες τοῖς Λευίταις ὑμνεῖν τὸν κύριον ἐν λόγοις Δαυιδ καὶ Ασαφ τοῦ προφήτου καὶ ὕμνουν ἐν εὐφροσύνῃ καὶ ἔπεσον καὶ προσεκύνησαν
Nova Vulgata 2 Par29,30Praecepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum verbis David et Asaph videntis; qui laudaverunt eum magna laetitia et curvato genu adoraverunt.
AT greco 29,31καὶ ἀπεκρίθη Εζεκιας καὶ εἶπεν νῦν ἐπληρώσατε τὰς χεῖρας ὑμῶν κυρίῳ προσαγάγετε καὶ φέρετε θυσίας καὶ αἰνέσεως εἰς οἶκον κυρίου καὶ ἀνήνεγκεν ἡ ἐκκλησία θυσίας καὶ αἰνέσεως εἰς οἶκον κυρίου καὶ πᾶς πρόθυμος τῇ καρδίᾳ ὁλοκαυτώσεις
Nova Vulgata
2 Par29,31Ezechias autem etiam haec addidit: «Nunc, impletis manibus vestris Domino, accedite et afferte victimas et sacrificia pro gratiarum actione in domo Domini». Attulit ergo universa multitudo hostias et sacrificia pro gratiarum actione, et omnis voluntarius et proni animi holocausta.
AT greco 29,32καὶ ἐγένετο ὁ ἀριθμὸς τῆς ὁλοκαυτώσεως ἧς ἀνήνεγκεν ἡ ἐκκλησία μόσχοι ἑβδομήκοντα κριοὶ ἑκατόν ἀμνοὶ διακόσιοι εἰς ὁλοκαύτωσιν κυρίῳ πάντα ταῦτα
Nova Vulgata 2 Par29,32Porro numerus holocaustorum, quae attulit multitudo, hic fuit: tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos, in holocaustum Domino omnia haec.
AT greco 29,33καὶ οἱ ἡγιασμένοι μόσχοι ἑξακόσιοι πρόβατα τρισχίλια
Nova Vulgata 2 Par29,33Sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria milia.
AT greco 29,34ἀλλ’ ἢ οἱ ἱερεῖς ὀλίγοι ἦσαν καὶ οὐκ ἐδύναντο δεῖραι τὴν ὁλοκαύτωσιν καὶ ἀντελάβοντο αὐτῶν οἱ ἀδελφοὶ αὐτῶν οἱ Λευῖται ἕως οὗ συνετελέσθη τὸ ἔργον καὶ ἕως οὗ ἡγνίσθησαν οἱ ἱερεῖς ὅτι οἱ Λευῖται προθύμως ἡγνίσθησαν παρὰ τοὺς ἱερεῖς
Nova Vulgata 2 Par29,34Sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere, ut pelles holocaustorum detraherent; unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur sacerdotes; Levitae quippe recti corde, ut sanctificarentur magis quam sacerdotes.
AT greco 29,35καὶ ἡ ὁλοκαύτωσις πολλὴ ἐν τοῖς στέασιν τῆς τελειώσεως τοῦ σωτηρίου καὶ τῶν σπονδῶν τῆς ὁλοκαυτώσεως καὶ κατωρθώθη τὸ ἔργον ἐν οἴκῳ κυρίου
Nova Vulgata 2 Par29,35Fuerunt igitur holocausta plurima, adipes pacificorum et libamina, quae pertinebant ad holocausta.

    Restitutus est ita cultus domus Domini.
AT greco 29,36καὶ ηὐφράνθη Εζεκιας καὶ πᾶς ὁ λαὸς διὰ τὸ ἡτοιμακέναι τὸν θεὸν τῷ λαῷ ὅτι ἐξάπινα ἐγένετο ὁ λόγος
Nova Vulgata 2 Par29,36Laetatusque est Ezechias et omnis populus de eo, quod paravit Dominus populo; repente quippe hoc factum est.