Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Storici - 1 Maccabei - 10

1 Maccabei

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 10 10,1καὶ ἐν ἔτει ἑξηκοστῷ καὶ ἑκατοστῷ ἀνέβη Ἀλέξανδρος ὁ τοῦ Ἀντιόχου ὁ Ἐπιφανὴς καὶ κατελάβετο Πτολεμαίδα καὶ ἐπεδέξαντο αὐτόν καὶ ἐβασίλευσεν ἐκεῖ
Nova Vulgata 1 Mac10,1Et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius, Epiphanes, et occupavit Ptolemaidam; et receperunt eum, et regnavit illic.
AT greco 10,2καὶ ἤκουσεν Δημήτριος ὁ βασιλεὺς καὶ συνήγαγεν δυνάμεις πολλὰς σφόδρα καὶ ἐξῆλθεν εἰς συνάντησιν αὐτῷ εἰς πόλεμον
Nova Vulgata 1 Mac10,2Et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum copiosum valde et exivit obviam illi in proelium.
AT greco 10,3καὶ ἀπέστειλεν Δημήτριος πρὸς Ιωναθαν ἐπιστολὰς λόγοις εἰρηνικοῖς ὥστε μεγαλῦναι αὐτόν
Nova Vulgata 1 Mac10,3Et misit Demetrius epistulam ad Ionathan verbis pacificis, ut magnificaret eum.
AT greco 10,4εἶπεν γάρ προφθάσωμεν τοῦ εἰρήνην θεῖναι μετ’ αὐτῶν πρὶν ἢ θεῖναι αὐτὸν μετὰ Ἀλεξάνδρου καθ’ ἡμῶν
Nova Vulgata 1 Mac10,4Dixit enim: «Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos;
AT greco 10,5μνησθήσεται γὰρ πάντων τῶν κακῶν ὧν συνετελέσαμεν πρὸς αὐτὸν καὶ εἰς τοὺς ἀδελφοὺς αὐτοῦ καὶ εἰς τὸ ἔθνος
Nova Vulgata 1 Mac10,5recordabitur enim omnium malorum, quae consummavimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius».
AT greco 10,6καὶ ἔδωκεν αὐτῷ ἐξουσίαν συναγαγεῖν δυνάμεις καὶ κατασκευάζειν ὅπλα καὶ εἶναι αὐτὸν σύμμαχον αὐτοῦ καὶ τὰ ὅμηρα τὰ ἐν τῇ ἄκρᾳ εἶπεν παραδοῦναι αὐτῷ
Nova Vulgata 1 Mac10,6Et dedit ei potestatem congregare exercitum et fabrificare arma et esse ipsum socium eius; et obsides, qui erant in arce, dixit tradi ei.
AT greco 10,7καὶ ἦλθεν Ιωναθαν εἰς Ιερουσαλημ καὶ ἀνέγνω τὰς ἐπιστολὰς εἰς τὰ ὦτα παντὸς τοῦ λαοῦ καὶ τῶν ἐκ τῆς ἄκρας
Nova Vulgata 1 Mac10,7Et venit Ionathas in Ierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum, qui in arce erant;
AT greco 10,8καὶ ἐφοβήθησαν φόβον μέγαν ὅτε ἤκουσαν ὅτι ἔδωκεν αὐτῷ ὁ βασιλεὺς ἐξουσίαν συναγαγεῖν δύναμιν
Nova Vulgata 1 Mac10,8et timuerunt timore magno, cum audirent quoniam dedit ei rex potestatem congregandi exercitum.
AT greco 10,9καὶ παρέδωκαν οἱ ἐκ τῆς ἄκρας Ιωναθαν τὰ ὅμηρα καὶ ἀπέδωκεν αὐτοὺς τοῖς γονεῦσιν αὐτῶν
Nova Vulgata 1 Mac10,9Et tradiderunt, qui erant in arce, Ionathae obsides, et reddidit eos parentibus ipsorum.
AT greco 10,10καὶ ᾤκησεν Ιωναθαν ἐν Ιερουσαλημ καὶ ἤρξατο οἰκοδομεῖν καὶ καινίζειν τὴν πόλιν
Nova Vulgata 1 Mac10,10Et habitavit Ionathas in Ierusalem et coepit aedificare et innovare civitatem;
AT greco 10,11καὶ εἶπεν πρὸς τοὺς ποιοῦντας τὰ ἔργα οἰκοδομεῖν τὰ τείχη καὶ τὸ ὄρος Σιων κυκλόθεν ἐκ λίθων τετραπόδων εἰς ὀχύρωσιν καὶ ἐποίησαν οὕτως
Nova Vulgata 1 Mac10,11et dixit facientibus opera, ut exstruerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et ita fecerunt.
AT greco 10,12καὶ ἔφυγον οἱ ἀλλογενεῖς οἱ ὄντες ἐν τοῖς ὀχυρώμασιν οἷς ᾠκοδόμησεν Βακχίδης
Nova Vulgata 1 Mac10,12Et fugerunt alienigenae, qui erant in munitionibus, quas Bacchides aedificaverat,
AT greco 10,13καὶ κατέλιπεν ἕκαστος τὸν τόπον αὐτοῦ καὶ ἀπῆλθεν εἰς τὴν γῆν αὐτοῦ
Nova Vulgata 1 Mac10,13et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam;
AT greco 10,14πλὴν ἐν Βαιθσουροις ὑπελείφθησάν τινες τῶν καταλιπόντων τὸν νόμον καὶ τὰ προστάγματα ἦν γὰρ εἰς φυγαδευτήριον
Nova Vulgata 1 Mac10,14tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his, qui reliquerant legem et praecepta; erat enim ad refugium.
AT greco 10,15καὶ ἤκουσεν Ἀλέξανδρος ὁ βασιλεὺς τὰς ἐπαγγελίας ὅσας ἀπέστειλεν Δημήτριος τῷ Ιωναθαν καὶ διηγήσαντο αὐτῷ τοὺς πολέμους καὶ τὰς ἀνδραγαθίας ἃς ἐποίησεν αὐτὸς καὶ οἱ ἀδελφοὶ αὐτοῦ καὶ τοὺς κόπους οὓς ἔσχον
Nova Vulgata
1 Mac10,15Et audivit Alexander rex promissa, quae misit Demetrius Ionathae, et narraverunt ei proelia et virtutes, quas ipse fecit et fratres eius, et labores, quos habuerunt.
AT greco 10,16καὶ εἶπεν μὴ εὑρήσομεν ἄνδρα τοιοῦτον ἕνα καὶ νῦν ποιήσομεν αὐτὸν φίλον καὶ σύμμαχον ἡμῶν
Nova Vulgata 1 Mac10,16Et ait: «Numquid inveniemus aliquem virum talem? Et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum».
AT greco 10,17καὶ ἔγραψεν ἐπιστολὰς καὶ ἀπέστειλεν αὐτῷ κατὰ τοὺς λόγους τούτους λέγων
Nova Vulgata 1 Mac10,17Et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens:
AT greco 10,18βασιλεὺς Ἀλέξανδρος τῷ ἀδελφῷ Ιωναθαν χαίρειν
Nova Vulgata 1 Mac10,18«Rex Alexander fratri Ionathae salutem.
AT greco 10,19ἀκηκόαμεν περὶ σοῦ ὅτι ἀνὴρ δυνατὸς ἰσχύι καὶ ἐπιτήδειος εἶ τοῦ εἶναι ἡμῶν φίλος
Nova Vulgata 1 Mac10,19Audivimus de te quod vir potens es viribus et aptus es, ut sis amicus noster;
AT greco 10,20καὶ νῦν καθεστάκαμέν σε σήμερον ἀρχιερέα τοῦ ἔθνους σου καὶ φίλον βασιλέως καλεῖσθαί σε καὶ ἀπέστειλεν αὐτῷ πορφύραν καὶ στέφανον χρυσοῦν καὶ φρονεῖν τὰ ἡμῶν καὶ συντηρεῖν φιλίας πρὸς ἡμᾶς
Nova Vulgata 1 Mac10,20et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae, et ut amicus voceris regis — et misit ei purpuram et coronam auream — et, quae nostra sunt, sentias nobiscum et conserves amicitias ad nos».
AT greco 10,21καὶ ἐνεδύσατο Ιωναθαν τὴν ἁγίαν στολὴν τῷ ἑβδόμῳ μηνὶ ἔτους ἑξηκοστοῦ καὶ ἑκατοστοῦ ἐν ἑορτῇ σκηνοπηγίας καὶ συνήγαγεν δυνάμεις καὶ κατεσκεύασεν ὅπλα πολλά
Nova Vulgata 1 Mac10,21Et induit se Ionathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die sollemni Scenopegiae; et congregavit exercitum et fecit arma copiosa.
AT greco 10,22καὶ ἤκουσεν Δημήτριος τοὺς λόγους τούτους καὶ ἐλυπήθη καὶ εἶπεν
Nova Vulgata
1 Mac10,22Et audivit Demetrius verba ista et contristatus est nimis et ait:
AT greco 10,23τί τοῦτο ἐποιήσαμεν ὅτι προέφθακεν ἡμᾶς Ἀλέξανδρος τοῦ φιλίαν καταλαβέσθαι τοῖς Ιουδαίοις εἰς στήριγμα
Nova Vulgata 1 Mac10,23«Quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Iudaeorum ad firmamentum?
AT greco 10,24γράψω αὐτοῖς κἀγὼ λόγους παρακλήσεως καὶ ὕψους καὶ δομάτων ὅπως ὦσιν σὺν ἐμοὶ εἰς βοήθειαν
Nova Vulgata 1 Mac10,24Scribam et ego illis verba deprecatoria et dignitates et dona, ut sint mecum in adiutorium».
AT greco 10,25καὶ ἀπέστειλεν αὐτοῖς κατὰ τοὺς λόγους τούτους βασιλεὺς Δημήτριος τῷ ἔθνει τῶν Ιουδαίων χαίρειν
Nova Vulgata 1 Mac10,25Et misit eis secundum haec verba: «Rex Demetrius genti Iudaeorum salutem.
AT greco 10,26ἐπεὶ συνετηρήσατε τὰς πρὸς ἡμᾶς συνθήκας καὶ ἐνεμείνατε τῇ φιλίᾳ ἡμῶν καὶ οὐ προσεχωρήσατε τοῖς ἐχθροῖς ἡμῶν ἠκούσαμεν καὶ ἐχάρημεν
Nova Vulgata 1 Mac10,26Quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus et gavisi sumus.
AT greco 10,27καὶ νῦν ἐμμείνατε ἔτι τοῦ συντηρῆσαι πρὸς ἡμᾶς πίστιν καὶ ἀνταποδώσομεν ὑμῖν ἀγαθὰ ἀνθ’ ὧν ποιεῖτε μεθ’ ἡμῶν
Nova Vulgata 1 Mac10,27Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his, quae facitis nobiscum,
AT greco 10,28καὶ ἀφήσομεν ὑμῖν ἀφέματα πολλὰ καὶ δώσομεν ὑμῖν δόματα
Nova Vulgata 1 Mac10,28et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis donationes.
AT greco 10,29καὶ νῦν ἀπολύω ὑμᾶς καὶ ἀφίημι πάντας τοὺς Ιουδαίους ἀπὸ τῶν φόρων καὶ τῆς τιμῆς τοῦ ἁλὸς καὶ ἀπὸ τῶν στεφάνων
Nova Vulgata 1 Mac10,29Et nunc absolvo vos et remitto Iudaeos a tributis et pretio salis et a coronis;
AT greco 10,30καὶ ἀντὶ τοῦ τρίτου τῆς σπορᾶς καὶ ἀντὶ τοῦ ἡμίσους τοῦ καρποῦ τοῦ ξυλίνου τοῦ ἐπιβάλλοντός μοι λαβεῖν ἀφίημι ἀπὸ τῆς σήμερον καὶ ἐπέκεινα τοῦ λαβεῖν ἀπὸ γῆς Ιουδα καὶ ἀπὸ τῶν τριῶν νομῶν τῶν προστιθεμένων αὐτῇ ἀπὸ τῆς Σαμαρίτιδος καὶ Γαλιλαίας ἀπὸ τῆς σήμερον ἡμέρας καὶ εἰς τὸν ἅπαντα χρόνον
Nova Vulgata 1 Mac10,30et pro tertia parte seminis et pro dimidia parte fructus ligni, quod debetur mihi accipere, remitto ex hodierno die et deinceps accipere a terra Iudae et a tribus regionibus, quae additae sunt illi ex Samaritide et Galilaea, ex hodierna die et in totum tempus;
AT greco 10,31καὶ Ιερουσαλημ ἔστω ἁγία καὶ ἀφειμένη καὶ τὰ ὅρια αὐτῆς αἱ δεκάται καὶ τὰ τέλη
Nova Vulgata
1 Mac10,31et Ierusalem sit sancta et libera et fines eius et decimae et tributa.
AT greco 10,32ἀφίημι καὶ τὴν ἐξουσίαν τῆς ἄκρας τῆς ἐν Ιερουσαλημ καὶ δίδωμι τῷ ἀρχιερεῖ ὅπως ἂν καταστήσῃ ἐν αὐτῇ ἄνδρας οὓς ἂν αὐτὸς ἐκλέξηται τοῦ φυλάσσειν αὐτήν
Nova Vulgata 1 Mac10,32Remitto etiam potestatem arcis, quae est in Ierusalem, et do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros, quoscumque ipse elegerit, qui custodiant eam.
AT greco 10,33καὶ πᾶσαν ψυχὴν Ιουδαίων τὴν αἰχμαλωτισθεῖσαν ἀπὸ γῆς Ιουδα εἰς πᾶσαν βασιλείαν μου ἀφίημι ἐλευθέραν δωρεάν καὶ πάντες ἀφιέτωσαν τοὺς φόρους καὶ τῶν κτηνῶν αὐτῶν
Nova Vulgata 1 Mac10,33Et omnem animam Iudaeorum, quae captiva est a terra Iudae in omni regno meo, relinquo liberam gratis, et omnes a tributis solvantur etiam pecorum suorum.
AT greco 10,34καὶ πᾶσαι αἱ ἑορταὶ καὶ τὰ σάββατα καὶ νουμηνίαι καὶ ἡμέραι ἀποδεδειγμέναι καὶ τρεῖς ἡμέραι πρὸ ἑορτῆς καὶ τρεῖς μετὰ ἑορτὴν ἔστωσαν πᾶσαι ἡμέραι ἀτελείας καὶ ἀφέσεως πᾶσιν τοῖς Ιουδαίοις τοῖς οὖσιν ἐν τῇ βασιλείᾳ μου
Nova Vulgata 1 Mac10,34Et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres dies post diem sollemnem sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Iudaeis, qui sunt in regno meo; 
AT greco 10,35καὶ οὐχ ἕξει ἐξουσίαν οὐδεὶς πράσσειν καὶ παρενοχλεῖν τινα αὐτῶν περὶ παντὸς πράγματος
Nova Vulgata 1 Mac10,35et nemo habebit potestatem agere et perturbare aliquem illorum de omni causa.
AT greco 10,36καὶ προγραφήτωσαν τῶν Ιουδαίων εἰς τὰς δυνάμεις τοῦ βασιλέως εἰς τριάκοντα χιλιάδας ἀνδρῶν καὶ δοθήσεται αὐτοῖς ξένια ὡς καθήκει πάσαις ταῖς δυνάμεσιν τοῦ βασιλέως
Nova Vulgata 1 Mac10,36Et ascribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum, et dabuntur illis copiae, ut oportet omnibus exercitibus regis.
AT greco 10,37καὶ κατασταθήσεται ἐξ αὐτῶν ἐν τοῖς ὀχυρώμασιν τοῦ βασιλέως τοῖς μεγάλοις καὶ ἐκ τούτων κατασταθήσονται ἐπὶ χρειῶν τῆς βασιλείας τῶν οὐσῶν εἰς πίστιν καὶ οἱ ἐπ’ αὐτῶν καὶ οἱ ἄρχοντες ἔστωσαν ἐξ αὐτῶν καὶ πορευέσθωσαν τοῖς νόμοις αὐτῶν καθὰ καὶ προσέταξεν ὁ βασιλεὺς ἐν γῇ Ιουδα
Nova Vulgata 1 Mac10,37Et ex eis constituentur, qui sint in munitionibus regis magnis, et ex his constituentur super negotia regni, quae aguntur ex fide, et praepositi eorum et principes sint ex eis et ambulent in legibus suis, sicut praecepit rex in terra Iudae.
AT greco 10,38καὶ τοὺς τρεῖς νομοὺς τοὺς προστεθέντας τῇ Ιουδαίᾳ ἀπὸ τῆς χώρας Σαμαρείας προστεθήτω τῇ Ιουδαίᾳ πρὸς τὸ λογισθῆναι τοῦ γενέσθαι ὑφ’ ἕνα τοῦ μὴ ὑπακοῦσαι ἄλλης ἐξουσίας ἀλλ’ ἢ τοῦ ἀρχιερέως
Nova Vulgata 1 Mac10,38Et tres regiones, quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae, addatur Iudaeae reputari, ut sint sub uno et non oboediant alii potestati, nisi summi sacerdotis.
AT greco 10,39Πτολεμαίδα καὶ τὴν προσκυροῦσαν αὐτῇ δέδωκα δόμα τοῖς ἁγίοις τοῖς ἐν Ιερουσαλημ εἰς τὴν καθήκουσαν δαπάνην τοῖς ἁγίοις
Nova Vulgata 1 Mac10,39Ptolemaida et confines eius dedi donum sanctis, quae sunt in Ierusalem, ad necessarios sumptus sanctis.
AT greco 10,40κἀγὼ δίδωμι κατ’ ἐνιαυτὸν δέκα πέντε χιλιάδας σίκλων ἀργυρίου ἀπὸ τῶν λόγων τοῦ βασιλέως ἀπὸ τῶν τόπων τῶν ἀνηκόντων
Nova Vulgata 1 Mac10,40Et ego do singulis annis quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis ex locis, quae me contingunt;
AT greco 10,41καὶ πᾶν τὸ πλεονάζον ὃ οὐκ ἀπεδίδοσαν ἀπὸ τῶν χρειῶν ὡς ἐν τοῖς πρώτοις ἔτεσιν ἀπὸ τοῦ νῦν δώσουσιν εἰς τὰ ἔργα τοῦ οἴκου
Nova Vulgata 1 Mac10,41et omne, quod reliquum fuerit, quod non reddiderant, qui super negotia erant, annis prioribus, ex hoc dabunt in opera domus.
AT greco 10,42καὶ ἐπὶ τούτοις πεντακισχιλίους σίκλους ἀργυρίου οὓς ἐλάμβανον ἀπὸ τῶν χρειῶν τοῦ ἁγίου ἀπὸ τοῦ λόγου κατ’ ἐνιαυτόν καὶ ταῦτα ἀφίεται διὰ τὸ ἀνήκειν αὐτὰ τοῖς ἱερεῦσιν τοῖς λειτουργοῦσιν
Nova Vulgata 1 Mac10,42Et super haec quinque milia siclorum argenti, quanta accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos, et haec remittuntur eo quod ipsa ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur.
AT greco 10,43καὶ ὅσοι ἐὰν φύγωσιν εἰς τὸ ἱερὸν τὸ ἐν Ιεροσολύμοις καὶ ἐν πᾶσιν τοῖς ὁρίοις αὐτοῦ ὀφείλων βασιλικὰ καὶ πᾶν πρᾶγμα ἀπολελύσθωσαν καὶ πάντα ὅσα ἐστὶν αὐτοῖς ἐν τῇ βασιλείᾳ μου
Nova Vulgata 1 Mac10,43Et quicumque confugerint in templum, quod est Hierosolymis, et in omnibus finibus eius debentes regalia et quamlibet rem, dimittantur, et universa, quae sunt eis in regno meo.
AT greco 10,44καὶ τοῦ οἰκοδομηθῆναι καὶ ἐπικαινισθῆναι τὰ ἔργα τῶν ἁγίων καὶ ἡ δαπάνη δοθήσεται ἐκ τοῦ λόγου τοῦ βασιλέως
Nova Vulgata 1 Mac10,44Et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabitur de ratione regis;
AT greco 10,45καὶ τοῦ οἰκοδομηθῆναι τὰ τείχη Ιερουσαλημ καὶ ὀχυρῶσαι κυκλόθεν καὶ ἡ δαπάνη δοθήσεται ἐκ τοῦ λόγου τοῦ βασιλέως καὶ τοῦ οἰκοδομηθῆναι τὰ τείχη ἐν τῇ Ιουδαίᾳ
Nova Vulgata 1 Mac10,45et ad exstruendos muros Ierusalem et communiendum in circuitu sumptus dabitur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea».
AT greco 10,46ὡς δὲ ἤκουσεν Ιωναθαν καὶ ὁ λαὸς τοὺς λόγους τούτους οὐκ ἐπίστευσαν αὐτοῖς οὐδὲ ἐπεδέξαντο ὅτι ἐπεμνήσθησαν τῆς κακίας τῆς μεγάλης ἧς ἐποίησεν ἐν Ισραηλ καὶ ἔθλιψεν αὐτοὺς σφόδρα
Nova Vulgata
1 Mac10,46Ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos, non crediderunt eis nec receperunt, quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israel et tribulaverat eos valde.
AT greco 10,47καὶ εὐδόκησαν ἐν Ἀλεξάνδρῳ ὅτι αὐτὸς ἐγένετο αὐτοῖς ἀρχηγὸς λόγων εἰρηνικῶν καὶ συνεμάχουν αὐτῷ πάσας τὰς ἡμέρας
Nova Vulgata 1 Mac10,47Et complacuit eis in Alexandro, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus.
AT greco 10,48καὶ συνήγαγεν Ἀλέξανδρος ὁ βασιλεὺς δυνάμεις μεγάλας καὶ παρενέβαλεν ἐξ ἐναντίας Δημητρίου
Nova Vulgata 1 Mac10,48Et congregavit rex Alexander exercitum magnum et admovit castra contra Demetrium.
AT greco 10,49καὶ συνῆψαν πόλεμον οἱ δύο βασιλεῖς καὶ ἔφυγεν ἡ παρεμβολὴ Δημητρίου καὶ ἐδίωξεν αὐτὸν ὁ Ἀλέξανδρος καὶ ἴσχυσεν ἐπ’ αὐτούς
Nova Vulgata 1 MacEt commiserunt proelium duo reges, et fugit exercitus Alexandri, et insecutus est eum Demetrius et praevaluit adversus eos;
49 Alexandri... Demetrius – In multis mss (Gr et verss) «Demetrii... Alexander»
AT greco 10,50καὶ ἐστερέωσεν τὸν πόλεμον σφόδρα ἕως ἔδυ ὁ ἥλιος καὶ ἔπεσεν ὁ Δημήτριος ἐν τῇ ἡμέρᾳ ἐκείνῃ
Nova Vulgata 1 Mac10,50et confirmavit proelium nimis, donec occidit sol, et cecidit Demetrius in die illa. 
AT greco 10,51καὶ ἀπέστειλεν Ἀλέξανδρος πρὸς Πτολεμαῖον βασιλέα Αἰγύπτου πρέσβεις κατὰ τοὺς λόγους τούτους λέγων
Nova Vulgata
1 Mac10,51Et misit Alexander ad Ptolemaeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens:
AT greco 10,52ἐπεὶ ἀνέστρεψα εἰς τὴν βασιλείαν μου καὶ ἐνεκάθισα ἐπὶ θρόνου πατέρων μου καὶ ἐκράτησα τῆς ἀρχῆς καὶ συνέτριψα τὸν Δημήτριον καὶ ἐπεκράτησα τῆς χώρας ἡμῶν
Nova Vulgata 1 Mac10,52«Quoniam regressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram
AT greco 10,53καὶ συνῆψα πρὸς αὐτὸν μάχην καὶ συνετρίβη αὐτὸς καὶ ἡ παρεμβολὴ αὐτοῦ ὑφ’ ἡμῶν καὶ ἐκαθίσαμεν ἐπὶ θρόνου βασιλείας αὐτοῦ
Nova Vulgata 1 Mac10,53et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse et castra eius a nobis, et sedimus in sede regni eius;
AT greco 10,54καὶ νῦν στήσωμεν πρὸς αὑτοὺς φιλίαν καὶ νῦν δός μοι τὴν θυγατέρα σου εἰς γυναῖκα καὶ ἐπιγαμβρεύσω σοι καὶ δώσω σοι δόματα καὶ αὐτῇ ἄξιά σου
Nova Vulgata 1 Mac10,54et nunc statuamus ad invicem amicitiam, et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus et dabo tibi dona et ipsi digna te».
AT greco 10,55καὶ ἀπεκρίθη Πτολεμαῖος ὁ βασιλεὺς λέγων ἀγαθὴ ἡμέρα ἐν ᾗ ἐπέστρεψας εἰς γῆν πατέρων σου καὶ ἐκάθισας ἐπὶ θρόνου βασιλείας αὐτῶν
Nova Vulgata 1 Mac10,55Et respondit rex Ptolemaeus dicens: «Felix dies, in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum!
AT greco 10,56καὶ νῦν ποιήσω σοι ἃ ἔγραψας ἀλλὰ ἀπάντησον εἰς Πτολεμαίδα ὅπως ἴδωμεν ἀλλήλους καὶ ἐπιγαμβρεύσω σοι καθὼς εἴρηκας
Nova Vulgata 1 Mac10,56Et nunc faciam tibi, quae scripsisti, sed occurre in Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et socer fiam tibi, sicut dixisti».
AT greco 10,57καὶ ἐξῆλθεν Πτολεμαῖος ἐξ Αἰγύπτου αὐτὸς καὶ Κλεοπάτρα ἡ θυγάτηρ αὐτοῦ καὶ ἦλθεν εἰς Πτολεμαίδα ἔτους δευτέρου καὶ ἑξηκοστοῦ καὶ ἑκατοστοῦ
Nova Vulgata 1 Mac10,57Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, ipse et Cleopatra filia eius, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo.
AT greco 10,58καὶ ἀπήντησεν αὐτῷ Ἀλέξανδρος ὁ βασιλεύς καὶ ἐξέδετο αὐτῷ Κλεοπάτραν τὴν θυγατέρα αὐτοῦ καὶ ἐποίησεν τὸν γάμον αὐτῆς ἐν Πτολεμαίδι καθὼς οἱ βασιλεῖς ἐν δόξῃ μεγάλῃ
Nova Vulgata 1 Mac10,58Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolemaidae sicut reges in magna gloria.
AT greco 10,59καὶ ἔγραψεν Ἀλέξανδρος ὁ βασιλεὺς Ιωναθη ἐλθεῖν εἰς συνάντησιν αὐτῷ
Nova Vulgata
1 Mac10,59Et scripsit rex Alexander Ionathae, ut veniret obviam sibi.
AT greco 10,60καὶ ἐπορεύθη μετὰ δόξης εἰς Πτολεμαίδα καὶ ἀπήντησεν τοῖς δυσὶν βασιλεῦσι καὶ ἔδωκεν αὐτοῖς ἀργύριον καὶ χρυσίον καὶ τοῖς φίλοις αὐτῶν καὶ δόματα πολλὰ καὶ εὗρεν χάριν ἐνώπιον αὐτῶν
Nova Vulgata 1 Mac10,60Et abiit cum gloria Ptolemaidam et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum.
AT greco 10,61καὶ ἐπισυνήχθησαν ἐπ’ αὐτὸν ἄνδρες λοιμοὶ ἐξ Ισραηλ ἄνδρες παράνομοι ἐντυχεῖν κατ’ αὐτοῦ καὶ οὐ προσέσχεν αὐτοῖς ὁ βασιλεύς
Nova Vulgata 1 Mac10,61Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israel, viri iniqui interpellantes adversus eum; et non intendit ad eos rex.
AT greco 10,62καὶ προσέταξεν ὁ βασιλεὺς καὶ ἐξέδυσαν Ιωναθαν τὰ ἱμάτια αὐτοῦ καὶ ἐνέδυσαν αὐτὸν πορφύραν καὶ ἐποίησαν οὕτως
Nova Vulgata 1 Mac10,62Et iussit rex, et exspoliaverunt Ionathan vestibus suis et induerunt eum purpura; et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum.
AT greco 10,63καὶ ἐκάθισεν αὐτὸν ὁ βασιλεὺς μετ’ αὐτοῦ καὶ εἶπεν τοῖς ἄρχουσιν αὐτοῦ ἐξέλθατε μετ’ αὐτοῦ εἰς μέσον τῆς πόλεως καὶ κηρύξατε τοῦ μηδένα ἐντυγχάνειν κατ’ αὐτοῦ περὶ μηδενὸς πράγματος καὶ μηδεὶς αὐτῷ παρενοχλείτω περὶ παντὸς λόγου
Nova Vulgata 1 Mac10,63Dixitque principibus suis: «Exite cum eo in medium civitatis et praedicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione».
AT greco 10,64καὶ ἐγένετο ὡς εἶδον οἱ ἐντυγχάνοντες τὴν δόξαν αὐτοῦ καθὼς ἐκήρυξεν καὶ περιβεβλημένον αὐτὸν πορφύραν καὶ ἔφυγον πάντες
Nova Vulgata 1 Mac10,64Et factum est, ut viderunt, qui interpellabant gloriam eius, quae praedicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes.
AT greco 10,65καὶ ἐδόξασεν αὐτὸν ὁ βασιλεὺς καὶ ἔγραψεν αὐτὸν τῶν πρώτων φίλων καὶ ἔθετο αὐτὸν στρατηγὸν καὶ μεριδάρχην
Nova Vulgata 1 Mac10,65Et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus.
AT greco 10,66καὶ ἐπέστρεψεν Ιωναθαν εἰς Ιερουσαλημ μετ’ εἰρήνης καὶ εὐφροσύνης
Nova Vulgata 1 Mac10,66Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum pace et laetitia.
AT greco 10,67καὶ ἐν ἔτει πέμπτῳ καὶ ἑξηκοστῷ καὶ ἑκατοστῷ ἦλθεν Δημήτριος υἱὸς Δημητρίου ἐκ Κρήτης εἰς τὴν γῆν τῶν πατέρων αὐτοῦ
Nova Vulgata
1 Mac10,67In anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum;
AT greco 10,68καὶ ἤκουσεν Ἀλέξανδρος ὁ βασιλεὺς καὶ ἐλυπήθη σφόδρα καὶ ὑπέστρεψεν εἰς Ἀντιόχειαν
Nova Vulgata 1 Mac10,68et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam.
AT greco 10,69καὶ κατέστησεν Δημήτριος Ἀπολλώνιον τὸν ὄντα ἐπὶ Κοίλης Συρίας καὶ συνήγαγεν δύναμιν μεγάλην καὶ παρενέβαλεν ἐπὶ Ιάμνειαν καὶ ἀπέστειλεν πρὸς Ιωναθαν τὸν ἀρχιερέα λέγων
Nova Vulgata 1 Mac10,69Et constituit Demetrius rex Apollonium, qui praeerat Coelesyriae, et congregavit exercitum magnum; et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem
AT greco 10,70σὺ μονώτατος ἐπαίρῃ ἐφ’ ἡμᾶς ἐγὼ δὲ ἐγενήθην εἰς καταγέλωτα καὶ εἰς ὀνειδισμὸν διὰ σέ καὶ διὰ τί σὺ ἐξουσιάζῃ ἐφ’ ἡμᾶς ἐν τοῖς ὄρεσι
Nova Vulgata 1 Mac10,70dicens: «Tu omnino solus resistis nobis; ego autem factus sum in derisum et in opprobrium propter te; et quare tu potestatem adversum nos exerces in montibus?
AT greco 10,71νῦν οὖν εἰ πέποιθας ἐπὶ ταῖς δυνάμεσίν σου κατάβηθι πρὸς ἡμᾶς εἰς τὸ πεδίον καὶ συγκριθῶμεν ἑαυτοῖς ἐκεῖ ὅτι μετ’ ἐμοῦ ἐστιν δύναμις τῶν πόλεων
Nova Vulgata 1 Mac10,71Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem, quia mecum est virtus civitatum.
AT greco 10,72ἐρώτησον καὶ μάθε τίς εἰμι καὶ οἱ λοιποὶ οἱ βοηθοῦντες ἡμῖν καὶ λέγουσιν οὐκ ἔστιν ὑμῖν στάσις ποδὸς κατὰ πρόσωπον ἡμῶν ὅτι δὶς ἐτροπώθησαν οἱ πατέρες σου ἐν τῇ γῇ αὐτῶν
Nova Vulgata 1 Mac10,72Interroga et disce quis sum ego et ceteri, qui auxilio sunt nobis, et dicunt: “Non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua”.
AT greco 10,73καὶ νῦν οὐ δυνήσῃ ὑποστῆναι τὴν ἵππον καὶ δύναμιν τοιαύτην ἐν τῷ πεδίῳ ὅπου οὐκ ἔστιν λίθος οὐδὲ κόχλαξ οὐδὲ τόπος τοῦ φυγεῖν
Nova Vulgata 1 Mac10,73Et nunc non poteris sustinere equitatum et exercitum talem in campo, ubi non est lapis neque silex neque locus fugiendi».
AT greco 10,74ὡς δὲ ἤκουσεν Ιωναθαν τῶν λόγων Ἀπολλωνίου ἐκινήθη τῇ διανοίᾳ καὶ ἐπέλεξεν δέκα χιλιάδας ἀνδρῶν καὶ ἐξῆλθεν ἐξ Ιερουσαλημ καὶ συνήντησεν αὐτῷ Σιμων ὁ ἀδελφὸς αὐτοῦ ἐπὶ βοήθειαν αὐτῷ
Nova Vulgata
1 Mac10,74Ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon frater eius in adiutorium.
AT greco 10,75καὶ παρενέβαλεν ἐπὶ Ιοππην καὶ ἀπέκλεισαν αὐτὴν οἱ ἐκ τῆς πόλεως ὅτι φρουρὰ Ἀπολλωνίου ἐν Ιοππη καὶ ἐπολέμησαν αὐτήν
Nova Vulgata 1 Mac10,75Et applicuit castra in Ioppen; et excluserunt eum, qui erant de civitate, quia custodia Apollonii in Ioppe erat, et oppugnaverunt eam.
AT greco 10,76καὶ φοβηθέντες ἤνοιξαν οἱ ἐκ τῆς πόλεως καὶ ἐκυρίευσεν Ιωναθαν Ιοππης
Nova Vulgata 1 Mac10,76Et exterriti, qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Ionathas Ioppen.
AT greco 10,77καὶ ἤκουσεν Ἀπολλώνιος καὶ παρενέβαλεν τρισχιλίαν ἵππον καὶ δύναμιν πολλὴν καὶ ἐπορεύθη εἰς Ἄζωτον ὡς διοδεύων καὶ ἅμα προῆγεν εἰς τὸ πεδίον διὰ τὸ ἔχειν αὐτὸν πλῆθος ἵππου καὶ πεποιθέναι ἐπ’ αὐτῇ
Nova Vulgata 1 Mac10,77Et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum. Et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis.
AT greco 10,78καὶ κατεδίωξεν ὀπίσω αὐτοῦ εἰς Ἄζωτον καὶ συνῆψαν αἱ παρεμβολαὶ εἰς πόλεμον
Nova Vulgata 1 Mac10,78Et insecutus est eum Ionathas in Azotum, et exercitus commiserunt proelium.
AT greco 10,79καὶ ἀπέλιπεν Απολλώνιος χιλίαν ἵππον κρυπτῶς κατόπισθεν αὐτῶν
Nova Vulgata 1 Mac10,79Et reliquit Apollonius mille equites post eos occulte.
AT greco 10,80καὶ ἔγνω Ιωναθαν ὅτι ἔστιν ἔνεδρον κατόπισθεν αὐτοῦ καὶ ἐκύκλωσαν αὐτοῦ τὴν παρεμβολὴν καὶ ἐξετίναξαν τὰς σχίζας εἰς τὸν λαὸν ἐκ πρωίθεν ἕως δείλης
Nova Vulgata 1 Mac10,80Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se; et circuierunt castra eius et iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam.
AT greco 10,81ὁ δὲ λαὸς εἱστήκει καθὼς ἐπέταξεν Ιωναθαν καὶ ἐκοπίασαν οἱ ἵπποι αὐτῶν
Nova Vulgata 1 Mac10,81Populus autem stabat, sicut praeceperat Ionathas, et laboraverunt equi eorum.
AT greco 10,82καὶ εἵλκυσεν Σιμων τὴν δύναμιν αὐτοῦ καὶ συνῆψεν πρὸς τὴν φάλαγγα ἡ γὰρ ἵππος ἐξελύθη καὶ συνετρίβησαν ὑπ’ αὐτοῦ καὶ ἔφυγον
Nova Vulgata 1 Mac10,82Et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem; equites enim fatigati erant. Et contriti sunt ab eo et fugerunt,
AT greco 10,83καὶ ἡ ἵππος ἐσκορπίσθη ἐν τῷ πεδίῳ καὶ ἔφυγον εἰς Ἄζωτον καὶ εἰσῆλθον εἰς Βηθδαγων τὸ εἰδώλιον αὐτῶν τοῦ σωθῆναι
Nova Vulgata 1 Mac10,83et equi dispersi sunt in campo et fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent.
AT greco 10,84καὶ ἐνεπύρισεν Ιωναθαν τὴν Ἄζωτον καὶ τὰς πόλεις τὰς κύκλῳ αὐτῆς καὶ ἔλαβεν τὰ σκῦλα αὐτῶν καὶ τὸ ἱερὸν Δαγων καὶ τοὺς συμφυγόντας εἰς αὐτὸ ἐνεπύρισεν πυρί
Nova Vulgata 1 Mac10,84Et succendit Ionathas Azotum et civitates, quae erant in circuitu eius, et accepit spolia eorum et templum Dagon et omnes, qui fugerunt in illud, succendit igne.
AT greco 10,85καὶ ἐγένοντο οἱ πεπτωκότες μαχαίρᾳ σὺν τοῖς ἐμπυρισθεῖσιν εἰς ἄνδρας ὀκτακισχιλίους
Nova Vulgata 1 Mac10,85Et fuerunt, qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt, fere octo milia virorum.
AT greco 10,86καὶ ἀπῆρεν ἐκεῖθεν Ιωναθαν καὶ παρενέβαλεν ἐπὶ Ἀσκαλῶνα καὶ ἐξῆλθον οἱ ἐκ τῆς πόλεως εἰς συνάντησιν αὐτῷ ἐν δόξῃ μεγάλῃ
Nova Vulgata 1 Mac10,86Et movit inde Ionathas castra et applicuit ad Ascalonem, et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria.
AT greco 10,87καὶ ἐπέστρεψεν Ιωναθαν εἰς Ιερουσαλημ σὺν τοῖς παρ’ αὐτοῦ ἔχοντες σκῦλα πολλά
Nova Vulgata 1 Mac10,87Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum suis habentibus spolia multa.
AT greco 10,88καὶ ἐγένετο ὡς ἤκουσεν Ἀλέξανδρος ὁ βασιλεὺς τοὺς λόγους τούτους καὶ προσέθετο ἔτι δοξάσαι τὸν Ιωναθαν
Nova Vulgata 1 Mac10,88Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, et addidit adhuc glorificare Ionathan
AT greco 10,89καὶ ἀπέστειλεν αὐτῷ πόρπην χρυσῆν ὡς ἔθος ἐστὶν δίδοσθαι τοῖς συγγενέσιν τῶν βασιλέων καὶ ἔδωκεν αὐτῷ τὴν Ακκαρων καὶ πάντα τὰ ὅρια αὐτῆς εἰς κληροδοσίαν
Nova Vulgata 1 Mac10,89et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum, et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem.